Fermer le panneau de recherche

Appuyez sur Entrée pour rechercher ou ESC pour annuler.

Accueil  /  Bible  /  Vulgate  / Ezéchiel 47.10     

Ezéchiel 47.10
Vulgate


1 et convertit me ad portam domus et ecce aquae egrediebantur subter limen domus ad orientem facies enim domus respiciebat ad orientem aquae autem descendebant in latus templi dextrum ad meridiem altarisPsaumes 46.4 Joël 3.18 Jérémie 2.13 Apocalypse 22.1 Esaïe 55.1
2 et eduxit me per viam portae aquilonis et convertit me ad viam foras portam exteriorem viam quae respiciebat ad orientem et ecce aquae redundantes a latere dextroEzéchiel 44.2 Ezéchiel 44.4
3 cum egrederetur vir ad orientem qui habebat funiculum in manu sua et mensus est mille cubitos et transduxit me per aquam usque ad talosEzéchiel 40.3 Apocalypse 21.15 Actes 10.45-10.46 Actes 2.4 Actes 11.16-11.18
4 rursumque mensus est mille et transduxit me per aquam usque ad genuaColossiens 1.6 Romains 15.19 Actes 19.10-19.20
5 et mensus est mille et transduxit me per aquam usque ad renes et mensus est mille torrentem quem non potui pertransire quoniam intumuerant aquae profundae torrentis qui non potest transvadariHabakuk 2.14 Esaïe 11.9 Daniel 2.34-2.35 Matthieu 13.31-13.32 Apocalypse 7.9
6 et dixit ad me certe vidisti fili hominis et duxit me et convertit ad ripam torrentisEzéchiel 40.4 Ezéchiel 44.5 Zacharie 4.2 Ezéchiel 8.6 Zacharie 5.2
7 cumque me convertissem ecce in ripa torrentis ligna multa nimis ex utraque parteEzéchiel 47.12 Apocalypse 22.2 Genèse 2.9-2.10 1 Rois 9.26 2 Rois 2.13
8 et ait ad me aquae istae quae egrediuntur ad tumulos sabuli orientalis et descendunt ad plana deserti intrabunt mare et exibunt et sanabuntur aquaeDeutéronome 3.17 Josué 3.16 2 Rois 2.19-2.22 Esaïe 41.17-41.19 Esaïe 44.3-44.5
9 et omnis anima vivens quae serpit quocumque venerit torrens vivet et erunt pisces multi satis postquam venerint illuc aquae istae et sanabuntur et vivent omnia ad quae venerit torrensPsaumes 78.16 Esaïe 12.3 Romains 8.2 Zacharie 8.21-8.23 Jean 14.19
10 vivent et stabunt super illa piscatores ab Engaddi usque ad Engallim siccatio sagenarum erunt plurimae species erunt piscium eius sicut pisces maris magni multitudinis nimiaeNombres 34.6 Psaumes 104.25 Matthieu 4.19 Ezéchiel 47.15 2 Chroniques 20.2
11 in litoribus autem eius et in palustribus non sanabuntur quia in salinas dabunturDeutéronome 29.23 Apocalypse 22.11 Juges 9.45 Psaumes 107.34 Hébreux 6.4-6.8
12 et super torrentem orietur in ripis eius ex utraque parte omne lignum pomiferum non defluet folium ex eo et non deficiet fructus eius per singulos menses adferet primitiva quia aquae eius de sanctuario egredientur et erunt fructus eius in cibum et folia eius ad medicinamApocalypse 22.2 Ezéchiel 47.7 Psaumes 1.3 Jérémie 17.8 Genèse 2.9
13 haec dicit Dominus Deus hic est terminus in quo possidebitis terram in duodecim tribubus Israhel quia Ioseph duplicem funiculum habetEzéchiel 48.4-48.6 Nombres 34.2-34.12 Genèse 48.5 1 Chroniques 5.1 Jérémie 3.18
14 possidebitis autem eam singuli aeque ut frater suus quam levavi manum meam ut darem patribus vestris et cadet terra haec vobis in possessionemGenèse 12.7 Ezéchiel 20.5-20.6 Ezéchiel 48.29 Genèse 28.13 Ezéchiel 20.42
15 hic est autem terminus terrae ad plagam septentrionalem a mari magno via Bethalon venientibus SadadaNombres 34.8 Ezéchiel 48.1
16 Emath Berotha Sabarim quae est inter terminum Damasci et confinium Emath domus Atticon quae est iuxta terminos Auran2 Samuel 8.8 Nombres 13.21 Ezéchiel 48.1 Genèse 14.15 Zacharie 9.2
17 et erit terminus a mari usque ad atrium Aenon terminus Damasci et ab aquilone ad aquilonem et terminus Emath plaga autem septentrionalisEzéchiel 48.1 Nombres 34.9
18 porro plaga orientalis de medio Auran et de medio Damasci et de medio Galaad et de medio terrae Israhel Iordanis disterminans ad mare orientale metiemini etiam plagam orientalemGenèse 13.10 Job 40.23 Genèse 31.47 Nombres 32.1 Genèse 31.23
19 plaga autem australis meridiana a Thamar usque ad aquas Contradictionis Cades et torrens usque ad mare magnum et plaga ad meridiem australisEzéchiel 48.28 Deutéronome 32.51 Nombres 34.5 Nombres 20.13 Josué 12.3
20 et plaga maris mare magnum a confinio per directum donec venias Emath haec est plaga marisNombres 34.6 Ezéchiel 48.1
21 et dividetis terram istam vobis per tribus Israhel 22 et mittetis eam in hereditatem vobis et advenis qui accesserint ad vos qui genuerint filios in medio vestrum et erunt vobis sicut indigenae inter filios Israhel vobiscum divident possessionem in medio tribuum IsrahelEphésiens 3.6 Colossiens 3.11 Romains 10.12 Esaïe 56.6-56.7 Actes 15.9
23 in tribu autem quacumque fuerit advena ibi dabitis possessionem illi ait Dominus Deus

Cette Bible est dans le domaine public.