Fermer le panneau de recherche

Appuyez sur Entrée pour rechercher ou ESC pour annuler.

Accueil  /  Bible  /  Vulgate  / Ezéchiel 25.16     

Ezéchiel 25.16
Vulgate


1 et factus est sermo Domini ad me dicens 2 fili hominis pone faciem tuam contra filios Ammon et prophetabis de eisJérémie 49.1-49.6 Amos 1.13-1.15 Ezéchiel 6.2 Ezéchiel 21.2 Ezéchiel 20.46
3 et dices filiis Ammon audite verbum Domini Dei haec dicit Dominus Deus pro eo quod dixisti euge euge super sanctuarium meum quia pollutum est et super terram Israhel quoniam desolata est et super domum Iuda quoniam ducti sunt in captivitatemEzéchiel 36.2 Proverbes 17.5 Proverbes 24.17-24.18 Ezéchiel 25.6 Psaumes 70.2-70.3
4 idcirco ego tradam te filiis orientalibus in hereditatem et conlocabunt caulas suas in te et ponent in te tentoria sua ipsi comedent fruges tuas et ipsi bibent lac tuumDeutéronome 28.51 Deutéronome 28.33 Juges 6.33 1 Rois 4.30 Esaïe 1.7
5 daboque Rabbath in habitaculum camelorum et filios Ammon in cubile pecorum et scietis quia ego DominusEzéchiel 21.20 2 Samuel 12.26 Esaïe 17.2 Ezéchiel 38.23 Deutéronome 3.11
6 quia haec dicit Dominus Deus pro eo quod plausisti manu et percussisti pede et gavisa es ex toto affectu super terram IsrahelAbdias 1.12 Sophonie 2.8 Sophonie 2.10 Job 27.23 Ezéchiel 6.11
7 idcirco ecce ego extendam manum meam super te et tradam te in direptionem gentium et interficiam te de populis et perdam de terris et conteram et scies quia ego DominusSophonie 1.4 Ezéchiel 25.16 Ezéchiel 25.13 Ezéchiel 6.14 Ezéchiel 14.9
8 haec dicit Dominus Deus pro eo quod dixerunt Moab et Seir ecce sicut omnes gentes domus IudaJérémie 48.1-48.47 Esaïe 15.1-15.9 Jérémie 25.21 Ezéchiel 25.12-25.14 Jérémie 49.7-49.22
9 idcirco ecce ego aperiam umerum Moab de civitatibus de civitatibus inquam eius et de finibus eius inclitas terrae Bethiesimoth et Beelmeon et CariathaimJosué 13.17 Jérémie 48.23 Nombres 32.37-32.38 Josué 13.19-13.20 Nombres 32.3
10 filiis orientis cum filiis Ammon et dabo eam in hereditatem ut non sit memoria ultra filiorum Ammon in gentibusEzéchiel 21.32 Esaïe 23.16 Ezéchiel 25.4 Psaumes 83.3-83.6
11 et in Moab faciam iudicia et scient quia ego DominusEzéchiel 35.15 Ezéchiel 5.15 Ezéchiel 25.17 Ezéchiel 39.21 Jude 1.15
12 haec dicit Dominus Deus pro eo quod fecit Idumea ultionem ut se vindicaret de filiis Iuda peccavitque delinquens et vindictam expetivit de eisPsaumes 137.7 Jérémie 49.7-49.22 Amos 1.11-1.12 Abdias 1.10-1.16 Ezéchiel 25.8
13 idcirco haec dicit Dominus Deus extendam manum meam super Idumeam et auferam de ea hominem et iumentum et faciam eam desertum ab austro et qui sunt in Daedan gladio cadentMalachie 1.3-1.4 Ezéchiel 29.8 Jérémie 25.23 Jérémie 49.7-49.8 Genèse 36.11
14 et dabo ultionem meam super Idumeam per manum populi mei Israhel et facient in Edom iuxta iram meam et furorem meum et scient vindictam meam dicit Dominus DeusEsaïe 11.14 Jérémie 49.2 Psaumes 58.10-58.11 Esaïe 63.1-63.6 Nahum 1.2-1.4
15 haec dicit Dominus Deus pro eo quod fecerunt Palestini in vindictam et ulti se sunt toto animo interficientes et implentes inimicitias veteresEzéchiel 25.12 Esaïe 14.29-14.31 Ezéchiel 25.6 2 Chroniques 28.18 Jérémie 25.20
16 propterea haec dicit Dominus Deus ecce ego extendam manum meam super Palestinos et interficiam interfectores et perdam reliquias maritimae regionis1 Samuel 30.14 Ezéchiel 25.13 Sophonie 2.4-2.15 Ezéchiel 25.7 Jérémie 47.1-47.7
17 faciamque in eis ultiones magnas arguens in furore et scient quia ego Dominus cum dedero vindictam meam super eosEzéchiel 25.11 Ezéchiel 25.14 Psaumes 9.16 Ezéchiel 5.15 Ezéchiel 6.7

Cette Bible est dans le domaine public.