Fermer le panneau de recherche

Appuyez sur Entrée pour rechercher ou ESC pour annuler.

Accueil  /  Bible  /  Vulgate  / Jérémie 39.9     

Jérémie 39.9
Vulgate


1 anno nono Sedeciae regis Iuda mense decimo venit Nabuchodonosor rex Babylonis et omnis exercitus eius ad Hierusalem et obsidebant eamJérémie 52.4-52.7 Ezéchiel 24.1-24.2 2 Rois 25.1-25.12 Zacharie 8.19
2 undecimo autem anno Sedeciae mense quarto quinta mensis aperta est civitasJérémie 5.10 Sophonie 1.10 Michée 2.12-2.13 Jérémie 52.6-52.7 Ezéchiel 33.21
3 et ingressi sunt omnes principes regis Babylonis et sederunt in porta media Neregel Sereser Semegar Nabu Sarsachim Rabsares Neregel Sereser Rebmag et omnes reliqui principes regis BabylonisJérémie 21.4 Jérémie 38.17 Jérémie 39.13 Jérémie 1.15 2 Rois 17.30
4 cumque vidisset eos Sedecias rex Iuda et omnes viri bellatores fugerunt et egressi sunt nocte de civitate per viam horti regis et per portam quae erat inter duos muros et egressi sunt ad viam desertiAmos 2.14 2 Chroniques 32.5 Lévitique 26.17 2 Rois 25.4-25.7 Deutéronome 32.24-32.30
5 persecutus est autem eos exercitus Chaldeorum et conprehenderunt Sedeciam in campo solitudinis hiericuntinae et captum adduxerunt ad Nabuchodonosor regem Babylonis in Reblatha quae est in terra Emath et locutus est ad eum iudicia2 Rois 23.33 Josué 5.10 Jérémie 38.18 Jérémie 32.4-32.5 Jérémie 52.26-52.27
6 et occidit rex Babylonis filios Sedeciae in Reblatha in oculis eius et omnes nobiles Iuda occidit rex BabylonisJérémie 52.10 Deutéronome 28.34 2 Rois 25.7 Jérémie 24.8-24.10 Jérémie 34.19-34.21
7 oculos quoque Sedeciae eruit et vinxit eum conpedibus ut duceretur in BabylonemEzéchiel 12.13 Juges 16.21 2 Rois 25.7 Jérémie 52.11 Jérémie 32.4-32.5
8 domum quoque regis et domum vulgi succenderunt Chaldei igni et murum Hierusalem subverteruntNéhémie 1.3 Jérémie 38.18 Jérémie 21.10 Michée 3.12 Jérémie 52.13-52.14
9 et reliquias populi quae remanserunt in civitate et perfugas qui transfugerant ad eum et superfluos vulgi qui remanserant transtulit Nabuzardan magister militum in BabylonemJérémie 40.1 Genèse 37.36 Jérémie 52.12-52.16 2 Rois 25.20 2 Rois 25.11
10 et de plebe pauperum qui nihil penitus habebant dimisit Nabuzardan magister militum in terra Iuda et dedit eis vineas et cisternas in die illa2 Rois 25.12 Jérémie 40.7 Jérémie 52.16 Ezéchiel 33.24
11 praeceperat autem Nabuchodonosor rex Babylonis de Hieremia Nabuzardan magistro militiae dicensActes 24.23 Jérémie 15.21 Jérémie 37.2 Jérémie 15.11 Job 5.19
12 tolle illum et pone super eum oculos tuos nihilque ei mali facias sed ut voluerit sic facies eiProverbes 16.7 Proverbes 21.1 Jérémie 40.4 Psaumes 105.14-105.15 Jérémie 24.6
13 misit ergo Nabuzardan princeps militiae et Nabu et Sesban et Rabsares et Neregel et Sereser et Rebmag et omnes optimates regis BabylonisJérémie 39.3 Jérémie 39.9
14 miserunt et tulerunt Hieremiam de vestibulo carceris et tradiderunt eum Godoliae filio Ahicam filii Saphan ut intraret domum et habitaret in populoJérémie 38.28 2 Rois 22.12 Jérémie 26.24 2 Rois 25.22-25.25 Jérémie 38.13
15 ad Hieremiam autem factus fuerat sermo Domini cum clausus esset in vestibulo carceris dicensJérémie 39.14 Jérémie 37.21 2 Timothée 2.9 Jérémie 32.1-32.2 Jérémie 36.1-36.5
16 vade et dic Abdemelech Aethiopi dicens haec dicit Dominus exercituum Deus Israhel ecce ego inducam sermones meos super civitatem hanc in malum et non in bonum et erunt in conspectu tuo in die illaDaniel 9.12 Zacharie 1.6 Jérémie 34.2-34.3 Jérémie 24.8-24.10 Jérémie 5.14
17 et liberabo te in die illa ait Dominus et non traderis in manus virorum quos tu formidasPsaumes 50.15 Psaumes 41.1-41.2 2 Samuel 24.14 Jérémie 1.19 Job 5.19-5.21
18 sed eruens liberabo te et gladio non cades sed erit tibi anima tua in salutem quia in me habuisti fiduciam ait DominusJérémie 21.9 Jérémie 38.2 Psaumes 34.22 Jérémie 17.7-17.8 Psaumes 33.18

Cette Bible est dans le domaine public.