Fermer le panneau de recherche

Appuyez sur Entrée pour rechercher ou ESC pour annuler.

Accueil  /  Bible  /  Vulgate  / Jérémie 15.14     

Jérémie 15.14
Vulgate


1 et dixit Dominus ad me si steterit Moses et Samuhel coram me non est anima mea ad populum istum eice illos a facie mea et egrediantur2 Rois 17.20 Psaumes 99.6 Jérémie 23.39 1 Samuel 7.9 Ezéchiel 14.14
2 quod si dixerint ad te quo egrediemur dices ad eos haec dicit Dominus qui ad mortem ad mortem et qui ad gladium ad gladium et qui ad famem ad famem et qui ad captivitatem ad captivitatemJérémie 43.11 Jérémie 14.12 Zacharie 11.9 Ezéchiel 5.12 Ezéchiel 5.2
3 et visitabo super eos quattuor species dicit Dominus gladium ad occisionem et canes ad lacerandum et volatilia caeli et bestias terrae ad devorandum et dissipandumDeutéronome 28.26 Lévitique 26.22 Lévitique 26.16 Esaïe 18.6 Ezéchiel 14.21
4 et dabo eos in fervorem universis regnis terrae propter Manassem filium Ezechiae regis Iuda super omnibus quae fecit in HierusalemJérémie 24.9 2 Rois 24.3-24.4 Jérémie 29.18 2 Rois 23.26-23.27 Ezéchiel 23.46
5 quis enim miserebitur tui Hierusalem aut quis contristabitur pro te aut quis ibit ad rogandum pro pace tuaEsaïe 51.19 Nahum 3.7 Jérémie 21.7 Psaumes 69.20 1 Samuel 17.22
6 tu reliquisti me dicit Dominus retrorsum abisti et extendam manum meam super te et interficiam te laboravi rogansJérémie 7.24 Sophonie 1.4 Esaïe 1.4 Ezéchiel 25.7 Osée 11.7
7 et dispergam eos ventilabro in portis terrae interfeci et perdidi populum meum et tamen a viis suis non sunt reversiEsaïe 9.13 Jérémie 8.4-8.5 Esaïe 41.16 Jérémie 5.3 Jérémie 51.2
8 multiplicatae sunt mihi viduae eius super harenam maris induxi eis super matrem adulescentis vastatorem meridie misi super civitates repente terroremEsaïe 3.25-4.1 Jérémie 6.4-6.5 Jérémie 5.6 Jérémie 4.16 Luc 21.35
9 infirmata est quae peperit septem defecit anima eius occidit ei sol cum adhuc esset dies confusa est et erubuit et residuos eius in gladium dabo in conspectu inimicorum eorum ait Dominus1 Samuel 2.5 Esaïe 47.9 Lamentations 1.1 Amos 8.9-8.10 Ezéchiel 5.12
10 vae mihi mater mea quare genuisti me virum rixae virum discordiae in universa terra non feneravi nec feneravit mihi quisquam omnes maledicunt mihiExode 22.25 Jérémie 1.18-1.19 Jérémie 20.7-20.8 Jérémie 15.20 Psaumes 15.5
11 dicit Dominus si non reliquiae tuae in bonum si non occurri tibi in tempore adflictionis et in tempore tribulationis adversum inimicumProverbes 16.7 Jérémie 29.11-29.14 Psaumes 106.46 Ecclésiaste 8.12 Psaumes 37.3-37.11
12 numquid foederabitur ferrum ferro ab aquilone et aesHabakuk 1.5-1.10 Jérémie 1.18-1.19 Jérémie 21.4-21.5 Job 40.9 Jérémie 28.14
13 divitias tuas et thesauros tuos in direptionem dabo gratis in omnibus peccatis tuis et in omnibus terminis tuisJérémie 17.3 Psaumes 44.12 Esaïe 52.3 Jérémie 20.5 Esaïe 52.5
14 et adducam inimicos tuos de terra qua nescis quia ignis succensus est in furore meo super vos ardebitJérémie 16.13 Deutéronome 32.22 Jérémie 17.4 Deutéronome 28.36 Psaumes 21.9
15 tu scis Domine recordare mei et visita me et tuere me ab his qui persequuntur me noli in patientia tua suscipere me scito quoniam sustinui pro te obprobriumJérémie 12.3 Psaumes 69.7-69.9 Jérémie 17.16 Jérémie 20.12 Néhémie 13.22
16 inventi sunt sermones tui et comedi eos et factum est mihi verbum tuum in gaudium et in laetitiam cordis mei quoniam invocatum est nomen tuum super me Domine Deus exercituumApocalypse 10.9-10.10 Ezéchiel 3.1-3.3 Psaumes 119.101-119.103 Job 23.12 Psaumes 119.111
17 non sedi in concilio ludentium et gloriatus sum a facie manus tuae solus sedebam quoniam comminatione replesti meLamentations 3.28 Psaumes 1.1 Psaumes 26.4-26.5 Jérémie 13.17 Ezéchiel 3.24-3.25
18 quare factus est dolor meus perpetuus et plaga mea desperabilis rennuit curari facta est mihi quasi mendacium aquarum infideliumJérémie 30.15 Job 34.6 Michée 1.9 Jérémie 14.3 Jérémie 30.12
19 propter hoc haec dicit Dominus si converteris convertam te et ante faciem meam stabis et si separaveris pretiosum a vili quasi os meum eris convertentur ipsi ad te et tu non converteris ad eosZacharie 3.7 Jérémie 15.1 Ezéchiel 44.23 Lévitique 10.10 Ezéchiel 22.26
20 et dabo te populo huic in murum aereum fortem et bellabunt adversum te et non praevalebunt quia ego tecum sum ut salvem te et eruam dicit DominusJérémie 1.18-1.19 Ezéchiel 3.9 Psaumes 129.1-129.2 Esaïe 41.10 Jérémie 1.8
21 et liberabo te de manu pessimorum et redimam te de manu fortiumGenèse 48.16 Psaumes 37.40 Esaïe 29.5 Romains 16.20 Matthieu 6.13

Cette Bible est dans le domaine public.