Fermer le panneau de recherche

Appuyez sur Entrée pour rechercher ou ESC pour annuler.

Accueil  /  Bible  /  Vulgate  / Esaïe 7.17     

Esaïe 7.17
Vulgate


1 et factum est in diebus Ahaz filii Ioatham filii Oziae regis Iuda ascendit Rasin rex Syriae et Phacee filius Romeliae rex Israhel in Hierusalem ad proeliandum contra eam et non potuerunt debellare eam2 Rois 15.37 2 Rois 16.1 Psaumes 83.3-83.5 Esaïe 8.9-8.10 2 Rois 15.25
2 et nuntiaverunt domui David dicentes requievit Syria super Ephraim et commotum est cor eius et cor populi eius sicut moventur ligna silvarum a facie ventiEsaïe 7.13 Esaïe 8.12 Esaïe 9.9 Ezéchiel 37.16-37.19 Lévitique 26.36-26.37
3 et dixit Dominus ad Isaiam egredere in occursum Ahaz tu et qui derelictus est Iasub filius tuus ad extremum aquaeductus piscinae superioris in via agri FullonisEsaïe 36.2 2 Rois 18.17 Romains 9.27 Esaïe 6.13 Jérémie 22.1
4 et dices ad eum vide ut sileas noli timere et cor tuum ne formidet a duobus caudis titionum fumigantium istorum in ira furoris Rasin et Syriae et filii RomeliaeEsaïe 30.15 Deutéronome 20.3 Amos 4.11 Esaïe 35.4 1 Samuel 17.32
5 eo quod consilium inierit contra te Syria malum Ephraim et filius Romeliae dicentesZacharie 1.15 Psaumes 2.2 Psaumes 83.3-83.4 Nahum 1.11
6 ascendamus ad Iudam et suscitemus eum et avellamus eum ad nos et ponamus regem in medio eius filium Tabeel 7 haec dicit Dominus Deus non stabit et non erit istudEsaïe 8.10 Actes 4.25-4.28 Esaïe 46.10-46.11 Daniel 4.35 Psaumes 2.4-2.6
8 sed caput Syriae Damascus et caput Damasci Rasin et adhuc sexaginta et quinque anni et desinet Ephraim esse populusEsaïe 17.1-17.3 Genèse 14.15 2 Rois 17.5-17.23 2 Samuel 8.6 Esaïe 8.4
9 et caput Ephraim Samaria et caput Samariae filius Romeliae si non credideritis non permanebitis2 Chroniques 20.20 Esaïe 8.6-8.8 Actes 27.25 Romains 11.20 1 Jean 5.10
10 et adiecit Dominus loqui ad Ahaz dicensEsaïe 10.20 Esaïe 1.5 Esaïe 1.13 Esaïe 8.5 Osée 13.2
11 pete tibi signum a Domino Deo tuo in profundum inferni sive in excelsum supraEsaïe 38.7-38.8 Esaïe 37.30 Esaïe 38.22 Jérémie 51.63-51.64 Juges 6.36-6.40
12 et dixit Ahaz non petam et non temptabo DominumEzéchiel 33.31 Malachie 3.15 Deutéronome 6.16 2 Chroniques 28.22 Actes 5.9
13 et dixit audite ergo domus David numquid parum vobis est molestos esse hominibus quia molesti estis et Deo meoEsaïe 43.24 Esaïe 7.2 Esaïe 65.3-65.5 Malachie 2.17 Ezéchiel 16.20
14 propter hoc dabit Dominus ipse vobis signum ecce virgo concipiet et pariet filium et vocabitis nomen eius EmmanuhelMatthieu 1.23 Esaïe 9.6 Luc 1.31 Jean 1.14 Esaïe 8.8
15 butyrum et mel comedet ut sciat reprobare malum et eligere bonumEsaïe 7.22 Psaumes 51.5 Philippiens 1.9-1.10 Romains 12.9 Luc 2.40
16 quia antequam sciat puer reprobare malum et eligere bonum derelinquetur terra quam tu detestaris a facie duum regum suorumEsaïe 8.4 Deutéronome 1.39 Osée 5.9 Esaïe 17.1-17.3 2 Rois 15.29-15.30
17 adducet Dominus super te et super populum tuum et super domum patris tui dies qui non venerunt a diebus separationis Ephraim a Iuda cum rege AssyriorumEsaïe 8.7-8.8 Esaïe 10.5-10.6 1 Rois 12.16-12.19 2 Chroniques 32.1-32.33 Esaïe 36.1-36.22
18 et erit in die illa sibilabit Dominus muscae quae est in extremo fluminum Aegypti et api quae est in terra AssurEsaïe 5.26 Josué 24.12 Exode 8.24 Exode 8.21 2 Rois 23.33-23.34
19 et venient et requiescent omnes in torrentibus vallium et cavernis petrarum et in omnibus frutectis et in universis foraminibusEsaïe 2.19 Jérémie 16.16 2 Chroniques 33.11 Esaïe 2.21 Michée 7.17
20 in die illa radet Dominus in novacula conducta in his qui trans Flumen sunt in rege Assyriorum caput et pilos pedum et barbam universamEsaïe 8.7 Ezéchiel 5.1-5.4 Esaïe 10.15 Esaïe 1.5 Ezéchiel 29.20
21 et erit in die illa nutriet homo vaccam boum et duas ovesJérémie 39.10 Esaïe 5.17 Esaïe 7.25 Esaïe 17.2 Esaïe 37.30
22 et prae ubertate lactis comedet butyrum butyrum enim et mel manducabit omnis qui relictus fuerit in medio terraeEsaïe 7.15 2 Samuel 17.29 Matthieu 3.4
23 et erit in die illa omnis locus ubi fuerint mille vites mille argenteis et in spinas et in vepres eruntEsaïe 5.6 Matthieu 21.33 Jérémie 4.26 Cantique 8.11-8.12 Hébreux 6.8
24 cum sagittis et arcu ingredientur illuc vepres enim et spinae erunt in universa terraGenèse 27.3
25 et omnes montes qui in sarculo sarientur non veniet illuc terror spinarum et veprium et erit in pascua bovis et in conculcationem pecorisEsaïe 7.21-7.22 Esaïe 5.17 Esaïe 13.20-13.22 Esaïe 17.2 Sophonie 2.6

Cette Bible est dans le domaine public.