Fermer le panneau de recherche

Appuyez sur Entrée pour rechercher ou ESC pour annuler.

Accueil  /  Bible  /  Vulgate  / Esaïe 57     

Esaïe 57
Vulgate


1 iustus perit et nemo est qui recogitet in corde suo et viri misericordiae colliguntur quia non est qui intellegat a facie enim malitiae collectus est iustus 2 Rois 22.20 Psaumes 12.1 Esaïe 42.25 2 Chroniques 34.28 Esaïe 47.7
2 veniat pax requiescat in cubili suo qui ambulavit in directione sua Luc 16.22 2 Chroniques 16.14 Ezéchiel 32.25 Apocalypse 14.13 Luc 2.29
3 vos autem accedite huc filii auguratricis semen adulteri et fornicariae Matthieu 16.4 Genèse 3.15 Matthieu 12.34 Osée 1.2 Joël 3.9-3.11
4 super quem lusistis super quem dilatastis os et eiecistis linguam numquid non vos filii scelesti semen mendax Psaumes 35.21 Esaïe 1.4 Ezéchiel 2.4 Lamentations 2.15-2.16 Esaïe 37.23
5 qui consolamini in diis subter omne lignum frondosum immolantes parvulos in torrentibus subter inminentes petras Ezéchiel 16.20 2 Rois 16.3-16.4 Esaïe 1.29 Lévitique 18.21 Jérémie 2.20
6 in partibus torrentis pars tua haec est sors tua et ipsis effudisti libamen obtulisti sacrificium numquid super his non indignabor Jérémie 3.9 Jérémie 7.18 Habakuk 2.19 Esaïe 66.3 Jérémie 44.17-44.25
7 super montem excelsum et sublimem posuisti cubile tuum et illuc ascendisti ut immolares hostias Ezéchiel 16.16 Ezéchiel 23.41 Ezéchiel 23.17 Jérémie 3.6 Ezéchiel 16.25
8 et post ostium et retro postem posuisti memoriale tuum quia iuxta me discoperuisti et suscepisti adulterum dilatasti cubile tuum et pepigisti cum eis dilexisti stratum eorum manu aperta Ezéchiel 23.2-23.20 Ezéchiel 8.8-8.12 Ezéchiel 16.32 Ezéchiel 16.25-16.28 Ezéchiel 23.41
9 et ornasti te regi unguento et multiplicasti pigmenta tua misisti legatos tuos procul et humiliata es usque ad inferos Ezéchiel 23.16 Colossiens 2.18 Esaïe 31.1-31.3 Ezéchiel 16.33 Osée 7.11
10 in multitudine viae tuae laborasti non dixisti quiescam vitam manus tuae invenisti propterea non rogasti Jérémie 2.25 Jérémie 18.12 2 Chroniques 28.22-28.23 Jérémie 5.3 Ezéchiel 24.12
11 pro quo sollicita timuisti quia mentita es et mei non es recordata neque cogitasti in corde tuo quia ego tacens et quasi non videns et mei oblita es Psaumes 50.21 Proverbes 29.25 Jérémie 2.32 Esaïe 51.12-51.13 Jérémie 3.21
12 ego adnuntiabo iustitiam tuam et opera tua non proderunt tibi Esaïe 1.11-1.15 Michée 3.2-3.4 Romains 3.10-3.20 Matthieu 23.13 Esaïe 29.15
13 cum clamaveris liberent te congregati tui et omnes eos auferet ventus tollet aura qui autem fiduciam habet mei hereditabit terram et possidebit montem sanctum meum Psaumes 37.9 Esaïe 65.25 Esaïe 56.7 Esaïe 11.9 Psaumes 37.3
14 et dicam viam facite praebete iter declinate de semita auferte offendicula de via populi mei Esaïe 62.10 Romains 14.13 Esaïe 40.3 Luc 3.5-3.6 1 Corinthiens 8.13
15 quia haec dicit Excelsus et Sublimis habitans aeternitatem et sanctum nomen eius in excelso et in sancto habitans et cum contrito et humili spiritu ut vivificet spiritum humilium et vivificet cor contritorum Psaumes 34.18 Psaumes 138.6 Exode 15.11 Esaïe 66.1-66.2 Daniel 4.34
16 non enim in sempiternum litigabo neque usque ad finem irascar quia spiritus a facie mea egredietur et flatus ego faciam Michée 7.18 Psaumes 85.5 Esaïe 42.5 Psaumes 78.38-78.39 Psaumes 103.9-103.16
17 propter iniquitatem avaritiae eius iratus sum et percussi eum abscondi et indignatus sum et abiit vagus in via cordis sui Esaïe 56.11 Jérémie 6.13 2 Pierre 2.14 Jérémie 5.3 Colossiens 3.5
18 vias eius vidi et dimisi eum et reduxi eum et reddidi consolationes ipsi et lugentibus eius Osée 14.4-14.8 Apocalypse 7.17 Jérémie 31.3 Jérémie 3.22 Jérémie 33.6
19 creavi fructum labiorum pacem pacem ei qui longe est et qui prope dixit Dominus et sanavi eum Hébreux 13.15 Actes 2.39 2 Corinthiens 5.20-5.21 Matthieu 10.13 Actes 10.36
20 impii autem quasi mare fervens quod quiescere non potest et redundant fluctus eius in conculcationem et lutum Job 18.5-18.14 Esaïe 3.11 Proverbes 4.16-4.17 Jude 1.12 Job 20.11-20.29
21 non est pax dixit Deus meus impiis Esaïe 48.22 Romains 3.16-3.17 Esaïe 3.11 Esaïe 59.8 2 Rois 9.22

Cette Bible est dans le domaine public.