Fermer le panneau de recherche

Appuyez sur Entrée pour rechercher ou ESC pour annuler.

Accueil  /  Bible  /  Vulgate  / Cantique 6.3     

Cantique 6.3
Vulgate


1 auo abiit dilectus tuus o pulcherrima mulierum quo declinavit dilectus tuus et quæremus eum tecumCantique 1.8 Cantique 5.9 Esaïe 2.5 Cantique 2.2 Cantique 6.4
2 dilectus meus descendit in hortum suum ad areolam aromatis ut pascatur in hortis et lilia colligatCantique 5.13 Apocalypse 7.17 Esaïe 57.1 Jean 14.3 Philippiens 1.21-1.23
3 ego dilecto meo et dilectus meus mihi qui pascitur inter liliaCantique 2.16 Cantique 7.10 Hébreux 8.10 Apocalypse 21.2-21.4
4 pulchra es amica mea suavis et decora sicut Hierusalem terribilis ut castrorum acies ordinataCantique 6.10 Psaumes 48.2 1 Rois 14.17 Lamentations 2.15 Psaumes 50.2
5 averte oculos tuos a me quia ipsi me avolare fecerunt capilli tui sicut grex caprarum quae apparuerunt de GalaadMatthieu 15.27-15.28 Cantique 4.1-4.3 Jérémie 15.1 Genèse 32.26-32.28 Exode 32.10
6 dentes tui sicut grex ovium quae ascenderunt de lavacro omnes gemellis fetibus et sterilis non est in eisCantique 4.2 Matthieu 25.30 Matthieu 21.19
7 sicut cortex mali punici genae tuae absque occultis tuisCantique 4.3
8 sexaginta sunt reginae et octoginta concubinae et adulescentularum non est numerusPsaumes 45.14 1 Rois 11.3 Psaumes 45.9 1 Rois 11.1 Apocalypse 7.9
9 una est columba mea perfecta mea una est matris suae electa genetrici suae viderunt illam filiae et beatissimam praedicaverunt reginae et concubinae et laudaverunt eamCantique 5.2 Cantique 2.14 Deutéronome 33.29 Ephésiens 4.3-4.6 Deutéronome 4.6-4.7
10 quae est ista quae progreditur quasi aurora consurgens pulchra ut luna electa ut sol terribilis ut acies ordinataCantique 6.4 Job 31.26 Apocalypse 22.5 Cantique 3.6 2 Samuel 23.4
11 descendi ad hortum nucum ut viderem poma convallis ut inspicerem si floruisset vinea et germinassent mala punicaCantique 7.12 Marc 11.13 Luc 13.7 Genèse 2.9 Jean 15.16
12 nescivi anima mea conturbavit me propter quadrigas AminadabLuc 15.20 Osée 11.8-11.9 Jérémie 31.18-31.20

Cette Bible est dans le domaine public.