Fermer le panneau de recherche

Appuyez sur Entrée pour rechercher ou ESC pour annuler.

Accueil  /  Bible  /  Vulgate  / Cantique 4.10     

Cantique 4.10
Vulgate


1 quam pulchra es amica mea quam pulchra es oculi tui columbarum absque eo quod intrinsecus latet capilli tui sicut greges caprarum quae ascenderunt de monte GalaadCantique 1.15 Cantique 6.5 Cantique 6.7 Michée 7.14 Cantique 7.5
2 dentes tui sicut greges tonsarum quae ascenderunt de lavacro omnes gemellis fetibus et sterilis non est inter easCantique 6.6 1 Thessaloniciens 2.13 2 Pierre 1.5-1.8 Exode 23.26 Colossiens 1.4-1.6
3 sicut vitta coccinea labia tua et eloquium tuum dulce sicut fragmen mali punici ita genae tuae absque eo quod intrinsecus latetCantique 6.7 Cantique 5.16 Josué 2.18 Ezéchiel 16.63 Colossiens 3.16-3.17
4 sicut turris David collum tuum quae aedificata est cum propugnaculis mille clypei pendent ex ea omnis armatura fortiumCantique 7.4 Néhémie 3.19 Cantique 1.10 2 Chroniques 12.9-12.11 Ephésiens 4.15-4.16
5 duo ubera tua sicut duo hinuli capreae gemelli qui pascuntur in liliisCantique 6.3 Cantique 2.16 Cantique 7.3 Proverbes 5.19 Cantique 8.10
6 donec adspiret dies et inclinentur umbrae vadam ad montem murrae et ad collem turisCantique 2.17 Cantique 4.14 Luc 1.78 Apocalypse 22.16 Exode 20.24
7 tota pulchra es amica mea et macula non est in teCantique 1.15 Cantique 4.1 Jude 1.24 2 Pierre 3.14 Colossiens 1.22
8 veni de Libano sponsa veni de Libano veni coronaberis de capite Amana de vertice Sanir et Hermon de cubilibus leonum de montibus pardorumDeutéronome 3.9 1 Chroniques 5.23 Psaumes 45.10 Cantique 7.11 Cantique 5.1
9 vulnerasti cor meum soror mea sponsa vulnerasti cor meum in uno oculorum tuorum et in uno crine colli tuiCantique 5.1-5.2 Cantique 4.12 Cantique 4.10 Apocalypse 19.7-19.8 Proverbes 5.19-5.20
10 quam pulchrae sunt mammae tuae soror mea sponsa pulchriora ubera tua vino et odor unguentorum tuorum super omnia aromataCantique 1.2-1.4 2 Corinthiens 1.21-1.22 Philippiens 4.18 Cantique 1.12 Cantique 3.6
11 favus distillans labia tua sponsa mel et lac sub lingua tua et odor vestimentorum tuorum sicut odor turisGenèse 27.27 Cantique 5.1 Cantique 4.3 Esaïe 7.15 Psaumes 71.14-71.15
12 hortus conclusus soror mea sponsa hortus conclusus fons signatusProverbes 5.15-5.18 1 Corinthiens 6.13 Genèse 29.3 1 Corinthiens 6.19-6.20 Ephésiens 1.13
13 emissiones tuae paradisus malorum punicorum cum pomorum fructibus cypri cum nardoCantique 1.14 Cantique 6.11 Ecclésiaste 2.5 Cantique 1.12 Cantique 8.2
14 nardus et crocus fistula et cinnamomum cum universis lignis Libani murra et aloe cum omnibus primis unguentisExode 30.23 Cantique 4.6 Ezéchiel 27.19 Cantique 3.6 1 Rois 10.10
15 fons hortorum puteus aquarum viventium quae fluunt impetu de LibanoJean 4.10 Jérémie 2.13 Jean 7.38 Cantique 4.12 Jean 4.14
16 surge aquilo et veni auster perfla hortum meum et fluant aromata illiusCantique 6.2 Cantique 5.1 1 Pierre 2.5 1 Pierre 2.9-2.10 Cantique 4.13-4.14

Cette Bible est dans le domaine public.