Fermer le panneau de recherche

Appuyez sur Entrée pour rechercher ou ESC pour annuler.

Accueil  /  Bible  /  Vulgate  / Proverbe 28.11     

Proverbes 28.11
Vulgate


1 fugit impius nemine persequente iustus autem quasi leo confidens absque terrore eritDeutéronome 28.7 Psaumes 53.5 Lévitique 26.17 1 Thessaloniciens 2.2 Actes 14.3
2 propter peccata terrae multi principes eius et propter hominis sapientiam et horum scientiam quae dicuntur vita ducis longior eritGenèse 45.5-45.8 Ecclésiaste 9.15 2 Chroniques 32.20-32.26 1 Rois 15.28 1 Rois 15.25
3 vir pauper calumnians pauperes similis imbri vehementi in quo paratur famesMatthieu 18.28-18.30
4 qui derelinquunt legem laudant impium qui custodiunt succenduntur contra eumEphésiens 5.11 Matthieu 14.4 Matthieu 3.7 Romains 1.32 1 Rois 18.18
5 viri mali non cogitant iudicium qui autem requirunt Dominum animadvertunt omniaJean 7.17 1 Jean 2.27 1 Jean 2.20 Psaumes 92.6 Jacques 1.5
6 melior est pauper ambulans in simplicitate sua quam dives pravis itineribusProverbes 19.1 Luc 16.19-16.23 Proverbes 19.22 Proverbes 28.18 Actes 24.24-24.27
7 qui custodit legem filius sapiens est qui pascit comesatores confundit patrem suumProverbes 2.1-2.6 Proverbes 29.3 1 Pierre 4.3-4.4 Proverbes 23.19-23.22 Proverbes 3.1-3.35
8 qui coacervat divitias usuris et fenore liberali in pauperes congregat easProverbes 13.22 Lévitique 25.36 Proverbes 14.31 Exode 22.25 Proverbes 19.7
9 qui declinat aurem suam ne audiat legem oratio eius erit execrabilisPsaumes 109.7 Psaumes 66.18 Zacharie 7.11-7.13 Esaïe 1.15-1.16 Proverbes 15.8
10 qui decipit iustos in via mala in interitu suo corruet et simplices possidebunt bonaMatthieu 6.33 Proverbes 26.27 Psaumes 37.25-37.26 Proverbes 15.6 Deutéronome 7.12-7.14
11 sapiens sibi videtur vir dives pauper autem prudens scrutabitur eumRomains 12.16 Proverbes 26.16 Ecclésiaste 9.15-9.17 Proverbes 19.1 Ezéchiel 28.3-28.5
12 in exultatione iustorum multa gloria regnantibus impiis ruinae hominumProverbes 29.2 Proverbes 11.10 Proverbes 28.28 Ecclésiaste 10.16 2 Chroniques 30.22-30.27
13 qui abscondit scelera sua non dirigetur qui confessus fuerit et reliquerit ea misericordiam consequeturJob 31.33 Psaumes 32.3-32.5 1 Jean 1.8-1.10 Jérémie 2.22-2.23 Daniel 9.20-9.23
14 beatus homo qui semper est pavidus qui vero mentis est durae corruet in malumProverbes 23.17 Esaïe 66.2 Jérémie 32.40 Job 9.4 Exode 14.23
15 leo rugiens et ursus esuriens princeps impius super populum pauperemMatthieu 2.16 1 Pierre 5.8 Exode 1.22 2 Rois 21.16 2 Rois 15.16
16 dux indigens prudentia multos opprimet per calumniam qui autem odit avaritiam longi fient dies eiusEsaïe 3.12 Amos 4.1 Néhémie 5.15 Esaïe 33.15-33.16 Jérémie 22.15-22.17
17 hominem qui calumniatur animae sanguinem si usque ad lacum fugerit nemo sustentetGenèse 9.6 Exode 21.14 1 Rois 21.19 Actes 28.4 2 Rois 9.26
18 qui ambulat simpliciter salvus erit qui perversis ingreditur viis concidet semelProverbes 10.9 Proverbes 28.6 Proverbes 10.25 Nombres 22.32 Psaumes 84.11
19 qui operatur terram suam saturabitur panibus qui sectatur otium replebitur egestateProverbes 12.11 Proverbes 27.23-27.27 Proverbes 13.20 Luc 15.12-15.17 Juges 9.4
20 vir fidelis multum laudabitur qui autem festinat ditari non erit innocensProverbes 20.21 Proverbes 13.11 Luc 16.10-16.12 Proverbes 28.22 1 Corinthiens 4.2-4.5
21 qui cognoscit in iudicio faciem non facit bene iste et pro buccella panis deserit veritatemEzéchiel 13.19 Proverbes 24.23 Proverbes 18.5 Michée 7.3 Michée 3.5
22 vir qui festinat ditari et aliis invidet ignorat quod egestas superveniat eiProverbes 23.6 Proverbes 28.20 1 Timothée 6.9 Marc 7.22 Job 27.16-27.17
23 qui corripit hominem gratiam postea inveniet apud eum magis quam ille qui per linguae blandimenta decipitProverbes 27.5-27.6 Matthieu 18.15 1 Rois 1.23 Psaumes 141.5 2 Pierre 3.15-3.16
24 qui subtrahit aliquid a patre suo et matre et dicit hoc non est peccatum particeps homicidae estProverbes 18.9 Proverbes 19.26 Matthieu 15.4-15.6 Juges 17.2 Proverbes 28.7
25 qui se iactat et dilatat iurgia concitat qui sperat in Domino saginabiturProverbes 15.18 Proverbes 11.25 1 Timothée 6.6 Proverbes 13.4 Jérémie 17.7-17.8
26 qui confidit in corde suo stultus est qui autem graditur sapienter iste salvabiturProverbes 3.5 Job 28.28 Jacques 3.13-3.18 Marc 14.27-14.31 Jacques 1.5
27 qui dat pauperi non indigebit qui despicit deprecantem sustinebit penuriamProverbes 19.17 Deutéronome 15.7 Proverbes 22.9 Proverbes 11.26 Psaumes 41.1-41.3
28 cum surrexerint impii abscondentur homines cum illi perierint multiplicabuntur iustiProverbes 28.12 Proverbes 29.2 Actes 12.23-12.24 Job 24.4 Esther 8.17

Cette Bible est dans le domaine public.