Fermer le panneau de recherche

Appuyez sur Entrée pour rechercher ou ESC pour annuler.

Accueil  /  Bible  /  Vulgate  / Proverbe 28.1     

Proverbes 28.1
Vulgate


1 fugit impius nemine persequente iustus autem quasi leo confidens absque terrore eritDeutéronome 28.7 Psaumes 53.5 Lévitique 26.17 1 Thessaloniciens 2.2 Esaïe 26.3-26.4
2 propter peccata terrae multi principes eius et propter hominis sapientiam et horum scientiam quae dicuntur vita ducis longior eritGenèse 45.5-45.8 Esaïe 3.1-3.7 Osée 13.11 Daniel 4.27 1 Rois 16.8-16.29
3 vir pauper calumnians pauperes similis imbri vehementi in quo paratur famesMatthieu 18.28-18.30
4 qui derelinquunt legem laudant impium qui custodiunt succenduntur contra eumEphésiens 5.11 Matthieu 3.7 Romains 1.32 1 Rois 18.18 Matthieu 14.4
5 viri mali non cogitant iudicium qui autem requirunt Dominum animadvertunt omniaPsaumes 92.6 Jean 7.17 1 Jean 2.27 1 Jean 2.20 Jacques 1.5
6 melior est pauper ambulans in simplicitate sua quam dives pravis itineribusProverbes 19.1 Luc 16.19-16.23 Proverbes 28.18 Proverbes 19.22 Actes 24.24-24.27
7 qui custodit legem filius sapiens est qui pascit comesatores confundit patrem suum1 Pierre 4.3-4.4 Proverbes 2.1-2.6 Proverbes 29.3 Luc 15.13 Proverbes 19.26
8 qui coacervat divitias usuris et fenore liberali in pauperes congregat easProverbes 13.22 Lévitique 25.36 Exode 22.25 Proverbes 14.31 2 Samuel 12.6
9 qui declinat aurem suam ne audiat legem oratio eius erit execrabilisPsaumes 66.18 Psaumes 109.7 Zacharie 7.11-7.13 Proverbes 15.8 Esaïe 1.15-1.16
10 qui decipit iustos in via mala in interitu suo corruet et simplices possidebunt bonaMatthieu 6.33 Proverbes 26.27 Psaumes 37.25-37.26 Proverbes 15.6 Apocalypse 2.14
11 sapiens sibi videtur vir dives pauper autem prudens scrutabitur eumEcclésiaste 9.15-9.17 Romains 12.16 Proverbes 26.16 Proverbes 18.17 Proverbes 18.11
12 in exultatione iustorum multa gloria regnantibus impiis ruinae hominumProverbes 29.2 Proverbes 11.10 Proverbes 28.28 Esther 8.15-8.17 1 Rois 18.13
13 qui abscondit scelera sua non dirigetur qui confessus fuerit et reliquerit ea misericordiam consequeturJob 31.33 Psaumes 32.3-32.5 1 Jean 1.8-1.10 Jérémie 2.22-2.23 Daniel 9.20-9.23
14 beatus homo qui semper est pavidus qui vero mentis est durae corruet in malumProverbes 23.17 Esaïe 66.2 Jérémie 32.40 1 Pierre 1.17 Hébreux 4.1
15 leo rugiens et ursus esuriens princeps impius super populum pauperemMatthieu 2.16 1 Pierre 5.8 Exode 1.22 2 Rois 21.16 Proverbes 20.2
16 dux indigens prudentia multos opprimet per calumniam qui autem odit avaritiam longi fient dies eiusEsaïe 3.12 Ecclésiaste 4.1 1 Rois 12.10 Exode 18.21 1 Rois 12.14
17 hominem qui calumniatur animae sanguinem si usque ad lacum fugerit nemo sustentetGenèse 9.6 Exode 21.14 Nombres 35.14-35.34 Matthieu 27.4-27.5 2 Chroniques 24.21-24.25
18 qui ambulat simpliciter salvus erit qui perversis ingreditur viis concidet semelProverbes 10.9 Proverbes 28.6 Psaumes 26.11 Psaumes 73.18-73.20 Proverbes 11.3-11.6
19 qui operatur terram suam saturabitur panibus qui sectatur otium replebitur egestateProverbes 12.11 Luc 15.12-15.17 Juges 9.4 Proverbes 23.20-23.21 Proverbes 27.23-27.27
20 vir fidelis multum laudabitur qui autem festinat ditari non erit innocensProverbes 20.21 Proverbes 13.11 Luc 16.10-16.12 Proverbes 28.22 Psaumes 112.4-112.9
21 qui cognoscit in iudicio faciem non facit bene iste et pro buccella panis deserit veritatemEzéchiel 13.19 Proverbes 24.23 Proverbes 18.5 Osée 4.18 Michée 7.3
22 vir qui festinat ditari et aliis invidet ignorat quod egestas superveniat eiProverbes 23.6 Proverbes 28.20 1 Timothée 6.9 Job 20.18-20.22 Genèse 19.17
23 qui corripit hominem gratiam postea inveniet apud eum magis quam ille qui per linguae blandimenta decipitProverbes 27.5-27.6 Matthieu 18.15 1 Rois 1.23 2 Samuel 12.7 1 Rois 1.32-1.40
24 qui subtrahit aliquid a patre suo et matre et dicit hoc non est peccatum particeps homicidae estProverbes 18.9 Proverbes 19.26 Matthieu 15.4-15.6 Juges 17.2 Proverbes 28.7
25 qui se iactat et dilatat iurgia concitat qui sperat in Domino saginabiturProverbes 11.25 Proverbes 15.18 1 Timothée 6.6 Proverbes 13.4 Proverbes 29.22
26 qui confidit in corde suo stultus est qui autem graditur sapienter iste salvabiturProverbes 3.5 Jacques 3.13-3.18 Job 28.28 Jérémie 17.9 2 Rois 8.13
27 qui dat pauperi non indigebit qui despicit deprecantem sustinebit penuriamProverbes 19.17 Proverbes 22.9 Deutéronome 15.7 Proverbes 11.26 Psaumes 41.1-41.3
28 cum surrexerint impii abscondentur homines cum illi perierint multiplicabuntur iustiProverbes 28.12 Actes 12.23-12.24 Job 24.4 Proverbes 29.2 Esther 8.17

Cette Bible est dans le domaine public.