Fermer le panneau de recherche

Appuyez sur Entrée pour rechercher ou ESC pour annuler.

Accueil  /  Bible  /  Vulgate  / Exode 27.16     

Exode 27.16
Vulgate


1 facies et altare de lignis setthim quod habebit quinque cubitos in longitudine et totidem in latitudine id est quadrum et tres cubitos in altitudineExode 38.1-38.7 Ezéchiel 43.13-43.17 Exode 40.10 Exode 40.29 Hébreux 13.10
2 cornua autem per quattuor angulos ex ipso erunt et operies illud aerePsaumes 118.27 Exode 29.12 1 Rois 1.50 Lévitique 4.7 Hébreux 6.18
3 faciesque in usus eius lebetas ad suscipiendos cineres et forcipes atque fuscinulas et ignium receptacula omnia vasa ex aere fabricabis1 Rois 7.45 2 Chroniques 4.16 Exode 24.6 1 Samuel 2.13-2.14 Jérémie 52.18-52.20
4 craticulamque in modum retis aeneam per cuius quattuor angulos erunt quattuor anuli aeneiExode 38.4-38.5 Exode 25.12 Exode 35.16
5 quos pones subter arulam altaris eritque craticula usque ad altaris mediumExode 38.4
6 facies et vectes altaris de lignis setthim duos quos operies lamminis aeneisNombres 4.44 Exode 35.13-35.15 Exode 30.4
7 et induces per circulos eruntque ex utroque latere altaris ad portandumNombres 4.13-4.14 Exode 30.4 Exode 25.28
8 non solidum sed inane et cavum intrinsecus facies illud sicut tibi in monte monstratum estExode 25.40 Exode 25.9 Hébreux 8.5 Exode 26.30-26.37 Matthieu 15.9
9 facies et atrium tabernaculi in cuius plaga australi contra meridiem erunt tentoria de bysso retorta centum cubitos unum latus tenebit in longitudineExode 38.9-38.20 Exode 36.17 Exode 40.8 Psaumes 116.19 Ezéchiel 42.3
10 et columnas viginti cum basibus totidem aeneis quae capita cum celaturis suis habebunt argenteaExode 26.19-26.21 Jérémie 52.21 Exode 36.38
11 similiter in latere aquilonis per longum erunt tentoria centum cubitorum columnae viginti et bases aeneae eiusdem numeri et capita earum cum celaturis suis argentea 12 in latitudine vero atrii quod respicit ad occidentem erunt tentoria per quinquaginta cubitos et columnae decem basesque totidem 13 in ea quoque atrii latitudine quae respicit ad orientem quinquaginta cubiti erunt 14 in quibus quindecim cubitorum tentoria lateri uno deputabuntur columnaeque tres et bases totidemExode 26.36 Exode 27.9
15 et in latere altero erunt tentoria cubitos obtinentia quindecim columnas tres et bases totidem 16 in introitu vero atrii fiet tentorium cubitorum viginti ex hyacintho et purpura coccoque bis tincto et bysso retorta opere plumarii columnas habebit quattuor cum basibus totidemExode 26.36 Juges 5.30 Psaumes 45.14 Exode 26.31 Exode 36.37
17 omnes columnae atrii per circuitum vestitae erunt argenti lamminis capitibus argenteis et basibus aeneis 18 in longitudine occupabit atrium cubitos centum in latitudine quinquaginta altitudo quinque cubitorum erit fietque de bysso retorta et habebit bases aeneas 19 cuncta vasa tabernaculi in omnes usus et caerimonias tam paxillos eius quam atrii ex aere faciesEsaïe 33.20 Esaïe 22.23-22.25 Exode 35.18 Exode 38.31 Exode 39.40
20 praecipe filiis Israhel ut adferant tibi oleum de arboribus olivarum purissimum piloque contusum ut ardeat lucerna semperZacharie 4.11-4.14 Lévitique 24.1-24.4 Apocalypse 11.4 Exode 39.37 Psaumes 23.5
21 in tabernaculo testimonii extra velum quod oppansum est testimonio et conlocabunt eam Aaron et filii eius ut usque mane luceat coram Domino perpetuus erit cultus per successiones eorum a filiis IsrahelNombres 19.21 Nombres 18.23 2 Chroniques 13.11 1 Samuel 3.3 Lévitique 3.17

Cette Bible est dans le domaine public.