Fermer le panneau de recherche

Appuyez sur Entrée pour rechercher ou ESC pour annuler.

Accueil  /  Bible  /  Vulgate  / Job 2     

Job 2
Vulgate


1 factum est autem cum quadam die venissent filii Dei et starent coram Domino venisset quoque Satan inter eos et staret in conspectu eius Job 1.6 Luc 1.19 Hébreux 1.14 Esaïe 6.1-6.2
2 ut diceret Dominus ad Satan unde venis qui respondens ait circuivi terram et perambulavi eam 1 Pierre 5.8 Genèse 16.8 Job 1.7 2 Corinthiens 4.4 Jean 14.30
3 et dixit Dominus ad Satan numquid considerasti servum meum Iob quod non sit ei similis in terra vir simplex et rectus timens Deum ac recedens a malo et adhuc retinens innocentiam tu autem commovisti me adversus eum ut adfligerem illum frustra Job 1.8 Job 1.1 Job 27.5-27.6 Job 9.17 Philippiens 3.12
4 cui respondens Satan ait pellem pro pelle et cuncta quae habet homo dabit pro anima sua Matthieu 16.26 Jérémie 41.8 Esther 7.3-7.4 Esaïe 2.20-2.21 Actes 27.18-27.19
5 alioquin mitte manum tuam et tange os eius et carnem et tunc videbis quod in facie benedicat tibi Job 1.11 Job 1.5 Lévitique 24.15 Job 19.20-19.21 Psaumes 32.3-32.4
6 dixit ergo Dominus ad Satan ecce in manu tua est verumtamen animam illius serva Job 1.12 1 Corinthiens 10.13 Luc 22.31-22.32 Apocalypse 20.1-20.2 Apocalypse 20.7
7 egressus igitur Satan a facie Domini percussit Iob ulcere pessimo a planta pedis usque ad verticem eius Deutéronome 28.35 Job 30.30 Esaïe 1.6 Deutéronome 28.27 1 Rois 22.22
8 qui testa saniem deradebat sedens in sterquilinio Job 42.6 Jonas 3.6 Ezéchiel 27.30 Matthieu 11.21 Luc 16.20-16.21
9 dixit autem illi uxor sua adhuc tu permanes in simplicitate tua benedic Deo et morere Job 2.3 Job 2.5 Job 1.11 Malachie 3.14 1 Rois 11.4
10 qui ait ad illam quasi una de stultis locuta es si bona suscepimus de manu Domini quare mala non suscipiamus in omnibus his non peccavit Iob labiis suis Job 1.21-1.22 Jacques 1.12 Jacques 5.10-5.11 Psaumes 39.1 Lamentations 3.38-3.41
11 igitur audientes tres amici Iob omne malum quod accidisset ei venerunt singuli de loco suo Eliphaz Themanites et Baldad Suites et Sophar Naamathites condixerant enim ut pariter venientes visitarent eum et consolarentur Romains 12.15 Job 42.11 Genèse 25.2 Jérémie 49.7 Genèse 36.11
12 cumque levassent procul oculos suos non cognoverunt eum et exclamantes ploraverunt scissisque vestibus sparserunt pulverem super caput suum in caelum Lamentations 2.10 Ezéchiel 27.30 Néhémie 9.1 Josué 7.6 Job 1.20
13 et sederunt cum eo in terram septem diebus et septem noctibus et nemo loquebatur ei verbum videbant enim dolorem esse vehementem Genèse 50.10 Néhémie 1.4 Ezéchiel 3.15 Job 4.2 Genèse 1.8

Cette Bible est dans le domaine public.