Fermer le panneau de recherche

Appuyez sur Entrée pour rechercher ou ESC pour annuler.

Accueil  /  Bible  /  Vulgate  / Job 2.1     

Job 2.1
Vulgate


1 factum est autem cum quadam die venissent filii Dei et starent coram Domino venisset quoque Satan inter eos et staret in conspectu eiusJob 1.6 Luc 1.19 Hébreux 1.14 Esaïe 6.1-6.2
2 ut diceret Dominus ad Satan unde venis qui respondens ait circuivi terram et perambulavi eam1 Pierre 5.8 Genèse 16.8 Job 1.7 2 Corinthiens 4.4 Jean 14.30
3 et dixit Dominus ad Satan numquid considerasti servum meum Iob quod non sit ei similis in terra vir simplex et rectus timens Deum ac recedens a malo et adhuc retinens innocentiam tu autem commovisti me adversus eum ut adfligerem illum frustraJob 1.8 Job 9.17 Job 1.1 Job 27.5-27.6 Job 1.11
4 cui respondens Satan ait pellem pro pelle et cuncta quae habet homo dabit pro anima suaJérémie 41.8 Esther 7.3-7.4 Esaïe 2.20-2.21 Actes 27.18-27.19 Philippiens 3.8-3.10
5 alioquin mitte manum tuam et tange os eius et carnem et tunc videbis quod in facie benedicat tibiJob 1.11 Job 1.5 Esaïe 8.21 Psaumes 38.2-38.7 Psaumes 39.10
6 dixit ergo Dominus ad Satan ecce in manu tua est verumtamen animam illius servaJob 1.12 Apocalypse 20.1-20.2 Apocalypse 20.7 Apocalypse 2.10 Job 38.10-38.11
7 egressus igitur Satan a facie Domini percussit Iob ulcere pessimo a planta pedis usque ad verticem eiusDeutéronome 28.35 Esaïe 1.6 Job 30.30 Deutéronome 28.27 Job 7.5
8 qui testa saniem deradebat sedens in sterquilinioJob 42.6 Ezéchiel 27.30 Jonas 3.6 Matthieu 11.21 Luc 16.20-16.21
9 dixit autem illi uxor sua adhuc tu permanes in simplicitate tua benedic Deo et morereJob 2.3 Job 2.5 Genèse 3.12 Genèse 3.6 Job 21.14-21.15
10 qui ait ad illam quasi una de stultis locuta es si bona suscepimus de manu Domini quare mala non suscipiamus in omnibus his non peccavit Iob labiis suisJob 1.21-1.22 Jacques 1.12 Psaumes 39.1 Jacques 5.10-5.11 Jean 18.11
11 igitur audientes tres amici Iob omne malum quod accidisset ei venerunt singuli de loco suo Eliphaz Themanites et Baldad Suites et Sophar Naamathites condixerant enim ut pariter venientes visitarent eum et consolarenturRomains 12.15 Job 42.11 Genèse 25.2 Jérémie 49.7 Genèse 36.11
12 cumque levassent procul oculos suos non cognoverunt eum et exclamantes ploraverunt scissisque vestibus sparserunt pulverem super caput suum in caelumLamentations 2.10 Ezéchiel 27.30 Néhémie 9.1 Josué 7.6 Job 1.20
13 et sederunt cum eo in terram septem diebus et septem noctibus et nemo loquebatur ei verbum videbant enim dolorem esse vehementemGenèse 50.10 Néhémie 1.4 Ezéchiel 3.15 Esdras 9.3 Esaïe 47.1

Cette Bible est dans le domaine public.