Fermer le panneau de recherche

Appuyez sur Entrée pour rechercher ou ESC pour annuler.

Accueil  /  Bible  /  Vulgate  / 2 Samuel 16.9     

2 Samuel 16.9
Vulgate


1 cumque David transisset paululum montis verticem apparuit Siba puer Mifiboseth in occursum eius cum duobus asinis qui onerati erant ducentis panibus et centum alligaturis uvae passae et centum massis palatarum et utribus vini1 Samuel 25.18 2 Samuel 15.32 2 Samuel 9.2-9.13 2 Samuel 15.30 Amos 8.1
2 et dixit rex Sibae quid sibi volunt haec responditque Siba asini domestici regis ut sedeant et panes et palatae ad vescendum pueris tuis vinum autem ut bibat si quis defecerit in deserto2 Samuel 17.29 Juges 10.4 Juges 5.10 Proverbes 31.6-31.7 1 Samuel 14.28
3 et ait rex ubi est filius domini tui responditque Siba regi remansit in Hierusalem dicens hodie restituet mihi domus Israhel regnum patris mei2 Samuel 9.9-9.10 Proverbes 1.19 Psaumes 101.5 Psaumes 15.3 Exode 20.16
4 et ait rex Sibae tua sint omnia quae fuerunt Mifiboseth dixitque Siba adoro inveniam gratiam coram te domine mi rexDeutéronome 19.15 Proverbes 18.13 Proverbes 18.17 Exode 23.8 2 Samuel 14.4
5 venit ergo rex David usque Baurim et ecce egrediebatur inde vir de cognatione domus Saul nomine Semei filius Gera procedebat egrediens et maledicebat2 Samuel 3.16 Exode 22.28 1 Rois 2.8-2.9 1 Rois 2.36-2.46 2 Samuel 17.18
6 mittebatque lapides contra David et contra universos servos regis David omnis autem populus et universi bellatores a dextro et sinistro latere regis incedebant 7 ita autem loquebatur Semei cum malediceret regi egredere egredere vir sanguinum et vir Belial1 Rois 21.13 Psaumes 5.6 Psaumes 51.14 Deutéronome 13.13 1 Samuel 25.17
8 reddidit tibi Dominus universum sanguinem domus Saul quoniam invasisti regnum pro eo et dedit Dominus regnum in manu Absalom filii tui et ecce premunt te mala tua quoniam vir sanguinum es2 Samuel 1.16 2 Samuel 3.28-3.29 Juges 9.24 1 Rois 2.32-2.33 Juges 9.56-9.57
9 dixit autem Abisai filius Sarviae regi quare maledicit canis hic moriturus domino meo regi vadam et amputabo caput eiusExode 22.28 2 Samuel 9.8 2 Samuel 3.8 1 Samuel 24.14 Luc 9.54
10 et ait rex quid mihi et vobis filii Sarviae dimittite eum maledicat Dominus enim praecepit ei ut malediceret David et quis est qui audeat dicere quare sic fecerit2 Samuel 19.22 Romains 9.20 2 Samuel 3.39 Jean 18.11 2 Rois 18.25
11 et ait rex Abisai et universis servis suis ecce filius meus qui egressus est de utero meo quaerit animam meam quanto magis nunc filius Iemini dimittite eum ut maledicat iuxta praeceptum DominiEsaïe 10.5-10.7 2 Chroniques 32.21 Genèse 15.4 2 Rois 19.37 Genèse 45.5
12 si forte respiciat Dominus adflictionem meam et reddat mihi bonum pro maledictione hac hodiernaRomains 8.28 Deutéronome 23.5 Hébreux 12.10 Psaumes 25.18 Exode 2.24-2.25
13 ambulabat itaque David et socii eius per viam cum eo Semei autem per iugum montis ex latere contra illum gradiebatur maledicens et mittens lapides adversum eum terramque spargens2 Samuel 16.5-16.6 Actes 23.23
14 venit itaque rex et universus populus cum eo lassus et refocilati sunt ibi 15 Absalom autem et omnis populus Israhel ingressi sunt Hierusalem sed et Ahitofel cum eo2 Samuel 15.37 2 Samuel 15.12
16 cum autem venisset Husai Arachites amicus David ad Absalom locutus est ad eum salve rex salve rex1 Samuel 10.24 2 Rois 11.12 1 Rois 1.25 Daniel 6.21 1 Rois 1.34
17 ad quem Absalom haec est inquit gratia tua ad amicum tuum quare non isti cum amico tuo2 Samuel 19.25 Deutéronome 32.6 Proverbes 17.17 2 Samuel 15.32-15.37 Proverbes 18.24
18 responditque Husai ad Absalom nequaquam quia illius ero quem elegit Dominus et omnis hic populus et universus Israhel et cum eo manebo2 Samuel 5.1-5.3 1 Samuel 16.13
19 sed ut et hoc inferam cui ego serviturus sum nonne filio regis sicut parui patri tuo sic parebo et tibi2 Samuel 15.34 Psaumes 55.21 1 Samuel 29.8 1 Samuel 28.2 Galates 2.13
20 dixit autem Absalom ad Ahitofel inite consilium quid agere debeamusProverbes 21.30 Psaumes 2.2 Esaïe 29.15 Psaumes 37.12-37.13 Esaïe 8.10
21 et ait Ahitofel ad Absalom ingredere ad concubinas patris tui quas dimisit ad custodiendam domum ut cum audierit omnis Israhel quod foedaveris patrem tuum roborentur manus eorum tecum2 Samuel 15.16 2 Samuel 20.3 2 Samuel 2.7 Zacharie 8.13 1 Rois 2.17
22 tetenderunt igitur Absalom tabernaculum in solario ingressusque est ad concubinas patris sui coram universo Israhel2 Samuel 12.11-12.12 2 Samuel 15.16 2 Samuel 20.3 Ezéchiel 24.7 Nombres 25.6
23 consilium autem Ahitofel quod dabat in diebus illis quasi si quis consuleret Deum sic erat omne consilium Ahitofel et cum esset cum David et cum esset cum Absalom2 Samuel 15.12 2 Samuel 17.14 2 Samuel 17.23 Psaumes 28.2 1 Pierre 4.11

Cette Bible est dans le domaine public.