Fermer le panneau de recherche

Appuyez sur Entrée pour rechercher ou ESC pour annuler.

Accueil  /  Bible  /  Vulgate  / Genèse 16.13     

Genèse 16.13
Vulgate


1 igitur Sarai uxor Abram non genuerat liberos sed habens ancillam aegyptiam nomine AgarGalates 4.24 Genèse 21.21 Genèse 12.16 Genèse 15.2-15.3 Luc 1.7
2 dixit marito suo ecce conclusit me Dominus ne parerem ingredere ad ancillam meam si forte saltem ex illa suscipiam filios cumque ille adquiesceret deprecantiGenèse 18.10 Genèse 30.9-30.10 Genèse 17.16 Genèse 20.18 Genèse 3.1-3.6
3 tulit Agar Aegyptiam ancillam suam post annos decem quam habitare coeperant in terra Chanaan et dedit eam viro suo uxoremGenèse 16.5 Genèse 12.4-12.5 Genèse 30.4 Genèse 35.22 Juges 19.1-19.4
4 qui ingressus est ad eam at illa concepisse se videns despexit dominam suamProverbes 30.20-30.21 1 Corinthiens 4.6 1 Samuel 1.6-1.8 1 Corinthiens 13.4-13.5 2 Samuel 6.16
5 dixitque Sarai ad Abram inique agis contra me ego dedi ancillam meam in sinum tuum quae videns quod conceperit despectui me habet iudicet Dominus inter me et teGenèse 31.53 Exode 5.21 Luc 10.40-10.41 1 Samuel 24.12-24.15 2 Chroniques 24.22
6 cui respondens Abram ecce ait ancilla tua in manu tua est utere ea ut libet adfligente igitur eam Sarai fugam iniitGenèse 24.10 Proverbes 15.17-15.18 Psaumes 106.41-106.42 Job 2.6 Jérémie 38.5
7 cumque invenisset illam angelus Domini iuxta fontem aquae in solitudine qui est in via SurGenèse 25.18 Exode 15.22 Genèse 20.1 Genèse 31.11 Genèse 22.11
8 dixit ad eam Agar ancilla Sarai unde venis et quo vadis quae respondit a facie Sarai dominae meae ego fugioGenèse 3.9 Genèse 4.10 Ecclésiaste 10.4 Genèse 16.1 1 Samuel 26.19
9 dixitque ei angelus Domini revertere ad dominam tuam et humiliare sub manibus ipsiusEphésiens 6.5-6.6 1 Pierre 5.5-5.6 Ephésiens 5.21 Tite 2.9 1 Pierre 2.18-2.25
10 et rursum multiplicans inquit multiplicabo semen tuum et non numerabitur prae multitudineGenèse 17.20 Genèse 21.13 Genèse 22.15-22.18 Genèse 25.12-25.18 Psaumes 83.6-83.7
11 ac deinceps ecce ait concepisti et paries filium vocabisque nomen eius Ismahel eo quod audierit Dominus adflictionem tuamExode 3.7 Exode 2.23-2.24 1 Samuel 1.20 Exode 3.9 Luc 1.13
12 hic erit ferus homo manus eius contra omnes et manus omnium contra eum et e regione universorum fratrum suorum figet tabernaculaGenèse 25.18 Job 39.5-39.8 Genèse 21.20 Job 11.12 Genèse 27.40
13 vocavit autem nomen Domini qui loquebatur ad eam Tu Deus qui vidisti me dixit enim profecto hic vidi posteriora videntis meGenèse 32.30 Psaumes 139.1-139.12 Proverbes 5.21 Proverbes 15.3 Juges 6.24
14 propterea appellavit puteum illum puteum Viventis et videntis me ipse est inter Cades et BaradNombres 13.26 Genèse 24.62 Genèse 25.11 Genèse 21.31 Genèse 14.7
15 peperitque Abrae filium qui vocavit nomen eius IsmahelGenèse 25.12 Genèse 21.9-21.21 1 Chroniques 1.28 Genèse 17.20 Genèse 17.25-17.26
16 octoginta et sex annorum erat quando peperit ei Agar Ismahelem

Cette Bible est dans le domaine public.