Chapitre 128 Chapitre 130Jugement des oppresseurs
1 canticum graduum de profundis clamavi ad te Domine
2 Domine exaudi vocem meam fiant aures tuae intendentes in vocem deprecationis meae
3 si iniquitates observabis Domine Domine quis sustinebit
4 quia apud te propitiatio est propter legem tuam sustinui te Domine sustinuit anima mea in verbum eius
5 speravit anima mea in Domino 6 a custodia matutina usque ad noctem speret Israhel in Domino
7 quia apud Dominum misericordia et copiosa apud eum redemptio
8 et ipse redimet Israhel ex omnibus iniquitatibus eius
Vous êtes actuellement sur une version optimisée pour mobile, si vous souhaitez basculer sur la version complète suivez le lien suivant : Psaumes 129.5 (Lemaîtstre de Sacy)
Cette Bible est dans le domaine public.