Fermer le panneau de recherche

Appuyez sur Entrée pour rechercher ou ESC pour annuler.

Accueil  /  Bible  /  Vulgate  / Josué 16.3     

Josué 16.3
Vulgate


1 cecidit quoque sors filiorum Ioseph ab Iordane contra Hiericho et aquas eius ab oriente solitudo quae ascendit de Hiericho ad montana BethelJosué 18.12 Josué 8.15 Josué 15.61 2 Rois 2.19-2.21
2 et egreditur de Bethel Luzam transitque terminum ArchiatharothJosué 18.13 Genèse 28.19 Juges 1.22-1.26 2 Samuel 16.16 1 Chroniques 27.33
3 et descendit ad occidentem iuxta terminum Ieflethi usque ad terminos Bethoron inferioris et Gazer finiunturque regiones eius mari MagnoJosué 10.33 Josué 18.13 2 Chroniques 8.5 1 Rois 9.15-9.17 Nombres 34.6
4 possederuntque filii Ioseph Manasse et EphraimJosué 17.14
5 et factus est terminus filiorum Ephraim per cognationes suas et possessio eorum contra orientem Atharothaddar usque Bethoron superioremJosué 18.13 Josué 16.2
6 egrediunturque confinia in mare Machmethath vero aquilonem respicit et circuit terminus contra orientem in Thanathselo et pertransit ab oriente IanoeJosué 17.7 Josué 18.1
7 descenditque de Ianoe in Atharoth et Noaratha et pervenit in Hiericho et egreditur ad Iordanem1 Chroniques 7.28 Josué 3.16 Josué 6.1 Nombres 33.48 Josué 6.26
8 de Taffua pertransitque contra mare in valle Harundineti suntque egressus eius in mare Salsissimum haec est possessio tribus filiorum Ephraim per familias suasJosué 17.8-17.9 Nombres 34.6 Josué 19.28 Josué 12.17 Josué 16.3-16.6
9 urbesque quae separatae sunt filiis Ephraim in medio possessionis filiorum Manasse et villae earumJosué 17.9
10 et non interfecerunt filii Ephraim Chananeum qui habitabat in Gazer habitavitque Chananeus in medio Ephraim usque in diem hanc tributariusJuges 1.29 1 Rois 9.16 Josué 17.13 Deutéronome 7.1-7.2 Nombres 33.52-33.55

Cette Bible est dans le domaine public.