Fermer le panneau de recherche

Appuyez sur Entrée pour rechercher ou ESC pour annuler.

Accueil  /  Bible  /  Vulgate  / 2 Corinthiens 12.18     

2 Corinthiens 12.18
Vulgate


1 si gloriari oportet non expedit quidem veniam autem ad visiones et revelationes DominiGalates 2.2 Galates 1.12 2 Corinthiens 12.7 Daniel 10.5-10.10 Actes 23.11
2 scio hominem in Christo ante annos quattuordecim sive in corpore nescio sive extra corpus nescio Deus scit raptum eiusmodi usque ad tertium caelum2 Corinthiens 11.11 1 Thessaloniciens 4.17 Apocalypse 12.5 Actes 22.17 Romains 16.7
3 et scio huiusmodi hominem sive in corpore sive extra corpus nescio Deus scit 4 quoniam raptus est in paradisum et audivit arcana verba quae non licet homini loquiLuc 23.43 Apocalypse 2.7 Ezéchiel 31.9
5 pro eiusmodi gloriabor pro me autem nihil gloriabor nisi in infirmitatibus meis1 Corinthiens 2.3 2 Corinthiens 12.9-12.10 2 Corinthiens 11.30
6 nam et si voluero gloriari non ero insipiens veritatem enim dicam parco autem ne quis in me existimet supra id quod videt me aut audit ex me2 Corinthiens 11.16 2 Corinthiens 12.7 2 Corinthiens 12.11 Job 24.25 1 Corinthiens 3.9-3.10
7 et ne magnitudo revelationum extollat me datus est mihi stimulus carnis meae angelus Satanae ut me colaphizet1 Corinthiens 5.5 Daniel 5.20 Juges 2.3 2 Chroniques 26.16 Nombres 33.55
8 propter quod ter Dominum rogavi ut discederet a me2 Samuel 12.16-12.18 Hébreux 5.7 1 Samuel 15.11 Psaumes 77.2-77.11 Matthieu 20.21-20.22
9 et dixit mihi sufficit tibi gratia mea nam virtus in infirmitate perficitur libenter igitur gloriabor in infirmitatibus meis ut inhabitet in me virtus Christi2 Corinthiens 12.10 Philippiens 4.13 Ephésiens 3.16 Esaïe 40.29-40.31 1 Corinthiens 10.13
10 propter quod placeo mihi in infirmitatibus in contumeliis in necessitatibus in persecutionibus in angustiis pro Christo cum enim infirmor tunc potens sum2 Corinthiens 13.4 Romains 5.3 2 Corinthiens 12.9 Jacques 1.2 2 Corinthiens 6.4
11 factus sum insipiens vos me coegistis ego enim debui a vobis commendari nihil enim minus fui ab his qui sunt supra modum apostoli tametsi nihil sum2 Corinthiens 11.5 2 Corinthiens 11.1 Ephésiens 3.8 2 Corinthiens 12.12 2 Corinthiens 11.16-11.17
12 signa tamen apostoli facta sunt super vos in omni patientia signis et prodigiis et virtutibusRomains 15.18-15.19 2 Corinthiens 6.4-6.10 1 Corinthiens 1.5-1.7 1 Corinthiens 14.18 2 Corinthiens 11.4
13 quid est enim quod minus habuistis prae ceteris ecclesiis nisi quod ego ipse non gravavi vos donate mihi hanc iniuriam1 Corinthiens 9.12 2 Corinthiens 12.14 1 Corinthiens 9.6 2 Corinthiens 11.7-11.9 1 Corinthiens 9.15-9.18
14 ecce tertio hoc paratus sum venire ad vos et non ero gravis vobis non enim quaero quae vestra sunt sed vos nec enim debent filii parentibus thesaurizare sed parentes filiisProverbes 19.14 2 Corinthiens 1.15 1 Corinthiens 4.14-4.15 1 Corinthiens 10.33 Proverbes 13.22
15 ego autem libentissime inpendam et superinpendar ipse pro animabus vestris licet plus vos diligens minus diligar1 Thessaloniciens 2.8 Philippiens 2.17 Colossiens 1.24 2 Corinthiens 1.6 2 Corinthiens 2.3
16 sed esto ego vos non gravavi sed cum essem astutus dolo vos cepi1 Thessaloniciens 2.5 1 Thessaloniciens 2.3 2 Corinthiens 1.12 2 Corinthiens 7.2 2 Corinthiens 12.13
17 numquid per aliquem eorum quos misi ad vos circumveni vos1 Corinthiens 16.10 1 Corinthiens 4.17 2 Rois 5.16 2 Corinthiens 12.18 2 Corinthiens 9.5
18 rogavi Titum et misi cum illo fratrem numquid Titus vos circumvenit nonne eodem spiritu ambulavimus nonne hisdem vestigiis2 Corinthiens 8.6 Romains 4.12 2 Corinthiens 7.2 Nombres 16.15 1 Samuel 12.3-12.4
19 olim putatis quod excusemus nos apud vos coram Deo in Christo loquimur omnia autem carissimi propter vestram aedificationemRomains 9.1 2 Corinthiens 10.8 1 Corinthiens 14.26 1 Corinthiens 10.33 Philippiens 4.1
20 timeo enim ne forte cum venero non quales volo inveniam vos et ego inveniar a vobis qualem non vultis ne forte contentiones aemulationes animositates dissensiones detractiones susurrationes inflationes seditiones sint inter vos1 Corinthiens 1.11 Romains 1.29 Galates 5.15 1 Pierre 2.1 2 Corinthiens 10.6
21 ne iterum cum venero humiliet me Deus apud vos et lugeam multos ex his qui ante peccaverunt et non egerunt paenitentiam super inmunditia et fornicatione et inpudicitia quam gesserunt2 Corinthiens 13.2 Colossiens 3.5 Galates 5.19 1 Corinthiens 5.1 Esdras 10.1

Cette Bible est dans le domaine public.