Fermer le panneau de recherche

Appuyez sur Entrée pour rechercher ou ESC pour annuler.

Accueil  /  Bible  /  Vulgate  / 1 Corinthiens 16.8     

1 Corinthiens 16.8
Vulgate


1 de collectis autem quae fiunt in sanctos sicut ordinavi ecclesiis Galatiae ita et vos faciteRomains 15.25-15.26 2 Corinthiens 9.12-9.15 Romains 12.13 Actes 24.17 Galates 2.10
2 per unam sabbati unusquisque vestrum apud se ponat recondens quod ei beneplacuerit ut non cum venero tunc collectae fiantActes 20.7 Apocalypse 1.10 2 Corinthiens 9.3-9.5 2 Corinthiens 8.1-8.3 Marc 12.41-12.44
3 cum autem praesens fuero quos probaveritis per epistulas hos mittam perferre gratiam vestram in Hierusalem1 Corinthiens 11.34 1 Corinthiens 4.19-4.21 2 Corinthiens 8.4 Actes 6.1-6.6 2 Corinthiens 8.6
4 quod si dignum fuerit ut et ego eam mecum ibunt2 Corinthiens 8.4 2 Corinthiens 8.19 Romains 15.25
5 veniam autem ad vos cum Macedoniam pertransiero nam Macedoniam pertransiboActes 19.21 1 Corinthiens 4.19 Actes 20.1-20.3 2 Corinthiens 1.15-1.17
6 apud vos autem forsitan manebo vel etiam hiemabo ut vos me deducatis quocumque ieroActes 15.3 Romains 15.24 2 Corinthiens 1.16 Actes 21.5 1 Corinthiens 16.11
7 nolo enim vos modo in transitu videre spero enim me aliquantum temporis manere apud vos si Dominus permiseritActes 18.21 1 Corinthiens 4.19 Romains 1.10 Jacques 4.15 2 Corinthiens 1.15
8 permanebo autem Ephesi usque ad pentecostenActes 2.1 1 Corinthiens 15.32 Lévitique 23.15-23.21 Actes 18.19 Exode 23.16
9 ostium enim mihi apertum est magnum et evidens et adversarii multiActes 14.27 2 Corinthiens 2.12 Colossiens 4.3 Philippiens 3.18 Apocalypse 3.7-3.8
10 si autem venerit Timotheus videte ut sine timore sit apud vos opus enim Domini operatur sicut et ego1 Corinthiens 15.58 1 Thessaloniciens 3.2 1 Corinthiens 4.17 Romains 16.21 1 Thessaloniciens 4.12
11 ne quis ergo illum spernat deducite autem illum in pace ut veniat ad me expecto enim illum cum fratribus1 Timothée 4.12 Actes 15.33 1 Corinthiens 16.6 Tite 2.15 1 Corinthiens 16.10
12 de Apollo autem fratre multum rogavi eum ut veniret ad vos cum fratribus et utique non fuit voluntas ut nunc veniret veniet autem cum ei vacuum fuerit1 Corinthiens 1.12 1 Corinthiens 3.5 Tite 3.4 Actes 18.24-19.1 1 Corinthiens 3.22
13 vigilate state in fide viriliter agite et confortaminiJosué 1.9 Ephésiens 6.10 Ephésiens 6.13-6.18 Galates 5.1 Philippiens 1.27
14 omnia vestra in caritate fiantGalates 5.13-5.14 Jean 13.34-13.35 Romains 14.15 1 Thessaloniciens 4.9-4.10 Romains 13.8-13.10
15 obsecro autem vos fratres nostis domum Stephanae et Fortunati quoniam sunt primitiae Achaiae et in ministerium sanctorum ordinaverunt se ipsosRomains 16.5 1 Corinthiens 1.16 1 Pierre 4.10 2 Corinthiens 8.4 Romains 12.13
16 ut et vos subditi sitis eiusmodi et omni cooperanti et laboranti1 Thessaloniciens 5.12 Hébreux 13.17 Romains 16.3 1 Thessaloniciens 2.9 1 Timothée 5.17
17 gaudeo autem in praesentia Stephanae et Fortunati et Achaici quoniam id quod vobis deerat ipsi suppleverunt2 Corinthiens 11.9 Philippiens 2.30 Philémon 1.13
18 refecerunt enim et meum spiritum et vestrum cognoscite ergo qui eiusmodi suntPhilémon 1.7 1 Thessaloniciens 5.12 2 Corinthiens 7.13 Romains 15.32 Proverbes 25.13
19 salutant vos ecclesiae Asiae salutant vos in Domino multum Aquila et Prisca cum domestica sua ecclesiaActes 18.2 1 Pierre 1.1 Apocalypse 1.11 Actes 19.10 Actes 18.18
20 salutant vos fratres omnes salutate invicem in osculo sanctoRomains 16.16 1 Thessaloniciens 5.26 Philémon 1.23-1.24 Philippiens 4.22 Romains 16.23
21 salutatio mea manu PauliColossiens 4.18 Galates 6.11 2 Thessaloniciens 3.17 Philémon 1.19 Romains 16.22
22 si quis non amat Dominum Iesum Christum sit anathema maranathaRomains 9.3 1 Jean 4.19 Apocalypse 22.20 Jean 14.21 Ephésiens 6.24
23 gratia Domini Iesu vobiscumRomains 16.20 Romains 16.23
24 caritas mea cum omnibus vobis in Christo Iesu amen1 Corinthiens 4.14-4.15 Matthieu 6.13 Philippiens 1.8 1 Corinthiens 14.16 1 Corinthiens 16.14

Cette Bible est dans le domaine public.