Fermer le panneau de recherche

Appuyez sur Entrée pour rechercher ou ESC pour annuler.

Accueil  /  Bible  /  Vulgate  / Lévitique 7.27     

Lévitique 7.27
Vulgate


1 haec quoque est lex hostiae pro delicto sancta sanctorum estLévitique 6.17 Lévitique 6.25 Lévitique 5.1-5.6 Lévitique 5.14-6.7 Ezéchiel 40.39
2 idcirco ubi immolatur holocaustum mactabitur et victima pro delicto sanguis eius per gyrum fundetur altarisLévitique 1.5 Lévitique 6.25 Lévitique 1.11 1 Pierre 1.2 Lévitique 3.2
3 offerent ex ea caudam et adipem qui operit vitaliaExode 29.13 Lévitique 3.15-3.16 Lévitique 3.3-3.5 Psaumes 51.6 Lévitique 4.8-4.10
4 duos renunculos et pinguedinem quae iuxta ilia est reticulumque iecoris cum renunculisLévitique 3.4
5 et adolebit ea sacerdos super altare incensum est Domini pro delictoGalates 2.20 Lévitique 1.9 1 Pierre 4.1-4.2 Lévitique 3.16 Lévitique 2.2
6 omnis masculus de sacerdotali genere in loco sancto vescetur his carnibus quia sanctum sanctorum estLévitique 6.29 Nombres 18.9-18.10 Lévitique 2.3 Lévitique 6.16-6.18
7 sicut pro peccato offertur hostia ita et pro delicto utriusque hostiae lex una erit ad sacerdotem qui eam obtulerit pertinebitLévitique 6.25-6.26 Lévitique 14.13 1 Corinthiens 9.13
8 sacerdos qui offert holocausti victimam habebit pellem eiusGenèse 3.21 Romains 13.14 Nombres 19.5 Lévitique 1.6 Lévitique 4.11
9 et omne sacrificium similae quod coquitur in clibano et quicquid in craticula vel in sartagine praeparatur eius erit sacerdotis a quo offerturEzéchiel 44.29 Lévitique 2.10 Nombres 18.9 1 Corinthiens 9.13 Lévitique 5.13
10 sive oleo conspersa sive arida fuerit cunctis filiis Aaron aequa mensura per singulos dividetur2 Corinthiens 8.14 Exode 16.18
11 haec est lex hostiae pacificorum quae offertur DominoLévitique 3.1-3.17 Lévitique 22.18-22.21 Ezéchiel 45.15
12 si pro gratiarum actione fuerit oblatio offerent panes absque fermento conspersos oleo et lagana azyma uncta oleo coctamque similam et collyridas olei admixtione conspersasLévitique 2.4 Nombres 6.15 Jérémie 33.11 2 Chroniques 33.16 Lévitique 7.15
13 panes quoque fermentatos cum hostia gratiarum quae immolatur pro pacificisAmos 4.5 Lévitique 23.17 1 Timothée 4.4 Matthieu 13.33
14 ex quibus unus pro primitiis offeretur Domino et erit sacerdotis qui fundet hostiae sanguinemNombres 18.19 Exode 29.27-29.28 Nombres 31.29 Nombres 31.41 Nombres 18.24-18.32
15 cuius carnes eadem comedentur die nec remanebit ex eis quicquam usque maneLévitique 22.29-22.30
16 si voto vel sponte quisquam obtulerit hostiam eadem similiter edetur die sed et si quid in crastinum remanserit vesci licitum estDeutéronome 12.6 Lévitique 19.5-19.8 Lévitique 22.29 Deutéronome 12.26 Nombres 15.3
17 quicquid autem tertius invenerit dies ignis absumetExode 12.10 1 Corinthiens 15.4 Osée 6.2 Genèse 22.4 Lévitique 6.22-6.23
18 si quis de carnibus victimae pacificorum die tertio comederit irrita fiet oblatio nec proderit offerenti quin potius quaecumque anima tali se edulio contaminarit praevaricationis rea eritLévitique 19.7-19.8 Lévitique 22.25 Nombres 18.27 Lévitique 11.41 Lévitique 20.19
19 caro quae aliquid tetigerit inmundum non comedetur sed conburetur igni qui fuerit mundus vescetur eaNombres 19.11-19.16 Romains 14.20 Lévitique 11.24-11.39 Actes 10.15-10.16 Tite 1.15
20 anima polluta quae ederit de carnibus hostiae pacificorum quae oblata est Domino peribit de populis suis1 Corinthiens 11.28 Lévitique 22.3-22.7 Lévitique 15.2-15.33 Genèse 17.14
21 et quae tetigerit inmunditiam hominis vel iumenti sive omnis rei quae polluere potest et comederit de huiuscemodi carnibus interibit de populis suisLévitique 5.2-5.3 Lévitique 11.10-11.13 Lévitique 11.20 Lévitique 15.1-15.33 Lévitique 12.1-13.59
22 locutusque est Dominus ad Mosen dicens 23 loquere filiis Israhel adipem bovis et ovis et caprae non comedetisLévitique 3.16-3.17 Lévitique 17.6 Romains 8.13 1 Samuel 2.15-2.17 1 Samuel 2.29
24 adipem cadaveris morticini et eius animalis quod a bestia captum est habebitis in usus variosExode 22.31 Lévitique 17.15 Lévitique 22.8 Deutéronome 14.21 Ezéchiel 4.14
25 si quis adipem qui offerri debet in incensum Domini comederit peribit de populo suo 26 sanguinem quoque omnis animalis non sumetis in cibo tam de avibus quam de pecoribusGenèse 9.4 Lévitique 17.10-17.14 Actes 15.20 Lévitique 3.17 Actes 15.29
27 omnis anima quae ederit sanguinem peribit de populis suisLévitique 7.25 Hébreux 10.29 Lévitique 7.20-7.21
28 locutus est Dominus ad Mosen dicens 29 loquere filiis Israhel qui offert victimam pacificorum Domino offerat simul et sacrificium id est libamenta eius1 Jean 1.7 Lévitique 3.1-3.17 Colossiens 1.20
30 tenebit manibus adipem hostiae et pectusculum cumque ambo oblata Domino consecrarit tradet sacerdotiNombres 6.20 Lévitique 3.9 Lévitique 3.3-3.4 Lévitique 3.14 Lévitique 8.27
31 qui adolebit adipem super altare pectusculum autem erit Aaron et filiorum eiusLévitique 3.16 Lévitique 3.5 Lévitique 3.11 Lévitique 7.34 Lévitique 8.29
32 armus quoque dexter de pacificorum hostiis cedet in primitias sacerdotisLévitique 9.21 Lévitique 7.34 Nombres 6.20 Lévitique 8.25-8.26 Lévitique 10.14
33 qui obtulerit sanguinem et adipem filiorum Aaron ipse habebit et armum dextrum in portione suaLévitique 6.1-6.30 Lévitique 7.3 Lévitique 26.1-26.46
34 pectusculum enim elationis et armum separationis tuli a filiis Israhel de hostiis eorum pacificis et dedi Aaron sacerdoti ac filiis eius lege perpetua ab omni populo IsrahelNombres 18.18-18.19 Lévitique 10.14-10.15 Exode 29.9 Exode 29.27-29.28 Lévitique 3.17
35 haec est unctio Aaron et filiorum eius in caerimoniis Domini die qua obtulit eos Moses ut sacerdotio fungerenturExode 29.1 Exode 40.13-40.15 Exode 29.7 Lévitique 8.10-8.12 Exode 28.1
36 et quae praecepit dari eis Dominus a filiis Israhel religione perpetua in generationibus suisLévitique 8.12 Lévitique 8.30 Exode 40.13-40.15
37 ista est lex holocausti et sacrificii pro peccato atque delicto et pro consecratione et pacificorum victimisExode 29.1 Lévitique 6.9-6.18 Exode 29.38-29.42 Lévitique 7.11-7.21 Lévitique 6.20-7.7
38 quas constituit Dominus Mosi in monte Sinai quando mandavit filiis Israhel ut offerrent oblationes suas Domino in deserto SinaiLévitique 1.1-1.2

Cette Bible est dans le domaine public.