Fermer le panneau de recherche

Appuyez sur Entrée pour rechercher ou ESC pour annuler.

Accueil  /  Bible  /  Vulgate  / Lévitique 7     

Lévitique 7
Vulgate


1 haec quoque est lex hostiae pro delicto sancta sanctorum est Lévitique 5.14-6.7 Lévitique 6.17 Lévitique 6.25 Lévitique 5.1-5.6 Ezéchiel 44.29
2 idcirco ubi immolatur holocaustum mactabitur et victima pro delicto sanguis eius per gyrum fundetur altaris Lévitique 1.5 Lévitique 6.25 Lévitique 1.11 Lévitique 4.33 Hébreux 11.28
3 offerent ex ea caudam et adipem qui operit vitalia Exode 29.13 Lévitique 3.15-3.16 Lévitique 3.3-3.5 Psaumes 51.6 Lévitique 4.8-4.10
4 duos renunculos et pinguedinem quae iuxta ilia est reticulumque iecoris cum renunculis Lévitique 3.4
5 et adolebit ea sacerdos super altare incensum est Domini pro delicto Galates 5.24 Lévitique 2.16 Galates 2.20 Lévitique 1.9 1 Pierre 4.1-4.2
6 omnis masculus de sacerdotali genere in loco sancto vescetur his carnibus quia sanctum sanctorum est Lévitique 6.29 Nombres 18.9-18.10 Lévitique 2.3 Lévitique 6.16-6.18
7 sicut pro peccato offertur hostia ita et pro delicto utriusque hostiae lex una erit ad sacerdotem qui eam obtulerit pertinebit Lévitique 6.25-6.26 Lévitique 14.13 1 Corinthiens 9.13
8 sacerdos qui offert holocausti victimam habebit pellem eius Genèse 3.21 Romains 13.14 Nombres 19.5 Lévitique 1.6 Lévitique 4.11
9 et omne sacrificium similae quod coquitur in clibano et quicquid in craticula vel in sartagine praeparatur eius erit sacerdotis a quo offertur Nombres 18.9 Ezéchiel 44.29 Lévitique 2.10 Galates 6.6 1 Corinthiens 9.13
10 sive oleo conspersa sive arida fuerit cunctis filiis Aaron aequa mensura per singulos dividetur 2 Corinthiens 8.14 Exode 16.18
11 haec est lex hostiae pacificorum quae offertur Domino Lévitique 3.1-3.17 Lévitique 22.18-22.21 Ezéchiel 45.15
12 si pro gratiarum actione fuerit oblatio offerent panes absque fermento conspersos oleo et lagana azyma uncta oleo coctamque similam et collyridas olei admixtione conspersas Lévitique 2.4 Nombres 6.15 1 Pierre 2.5 Psaumes 103.1-103.2 Lévitique 6.16
13 panes quoque fermentatos cum hostia gratiarum quae immolatur pro pacificis Amos 4.5 Lévitique 23.17 1 Timothée 4.4 Matthieu 13.33
14 ex quibus unus pro primitiis offeretur Domino et erit sacerdotis qui fundet hostiae sanguinem Nombres 18.19 Exode 29.27-29.28 Lévitique 6.26 Nombres 31.29 Nombres 31.41
15 cuius carnes eadem comedentur die nec remanebit ex eis quicquam usque mane Lévitique 22.29-22.30
16 si voto vel sponte quisquam obtulerit hostiam eadem similiter edetur die sed et si quid in crastinum remanserit vesci licitum est Deutéronome 12.6 Lévitique 19.5-19.8 Psaumes 66.13 Nahum 1.15 Psaumes 116.18
17 quicquid autem tertius invenerit dies ignis absumet Exode 12.10 Osée 6.2 1 Corinthiens 15.4 Lévitique 10.16 Genèse 22.4
18 si quis de carnibus victimae pacificorum die tertio comederit irrita fiet oblatio nec proderit offerenti quin potius quaecumque anima tali se edulio contaminarit praevaricationis rea erit Lévitique 19.7-19.8 Lévitique 22.25 Nombres 18.27 Lévitique 11.41 Ezéchiel 18.20
19 caro quae aliquid tetigerit inmundum non comedetur sed conburetur igni qui fuerit mundus vescetur ea 2 Corinthiens 6.17 Actes 10.28 Nombres 19.11-19.16 Romains 14.20 Lévitique 11.24-11.39
20 anima polluta quae ederit de carnibus hostiae pacificorum quae oblata est Domino peribit de populis suis 1 Corinthiens 11.28 Lévitique 22.3-22.7 Lévitique 15.2-15.33 Genèse 17.14
21 et quae tetigerit inmunditiam hominis vel iumenti sive omnis rei quae polluere potest et comederit de huiuscemodi carnibus interibit de populis suis Lévitique 12.1-13.59 Lévitique 5.2-5.3 Lévitique 11.10-11.13 Lévitique 11.20 Lévitique 15.1-15.33
22 locutusque est Dominus ad Mosen dicens 23 loquere filiis Israhel adipem bovis et ovis et caprae non comedetis Lévitique 3.16-3.17 Actes 28.27 Romains 13.13 Lévitique 17.6 Romains 8.13
24 adipem cadaveris morticini et eius animalis quod a bestia captum est habebitis in usus varios Exode 22.31 Lévitique 17.15 Lévitique 22.8 Deutéronome 14.21 Ezéchiel 4.14
25 si quis adipem qui offerri debet in incensum Domini comederit peribit de populo suo 26 sanguinem quoque omnis animalis non sumetis in cibo tam de avibus quam de pecoribus Genèse 9.4 Lévitique 3.17 Lévitique 17.10-17.14 Actes 15.20 Ephésiens 1.7
27 omnis anima quae ederit sanguinem peribit de populis suis Lévitique 7.25 Hébreux 10.29 Lévitique 7.20-7.21
28 locutus est Dominus ad Mosen dicens 29 loquere filiis Israhel qui offert victimam pacificorum Domino offerat simul et sacrificium id est libamenta eius 1 Jean 1.7 Lévitique 3.1-3.17 Colossiens 1.20
30 tenebit manibus adipem hostiae et pectusculum cumque ambo oblata Domino consecrarit tradet sacerdoti Nombres 6.20 Lévitique 3.14 Lévitique 3.9 Lévitique 3.3-3.4 Lévitique 9.21
31 qui adolebit adipem super altare pectusculum autem erit Aaron et filiorum eius Lévitique 7.34 Lévitique 3.16 Lévitique 3.5 Lévitique 3.11 Nombres 18.18
32 armus quoque dexter de pacificorum hostiis cedet in primitias sacerdotis Lévitique 9.21 Lévitique 7.34 Nombres 6.20 Nombres 18.18-18.19 Lévitique 8.25-8.26
33 qui obtulerit sanguinem et adipem filiorum Aaron ipse habebit et armum dextrum in portione sua Lévitique 6.1-6.30 Lévitique 7.3 Lévitique 26.1-26.46
34 pectusculum enim elationis et armum separationis tuli a filiis Israhel de hostiis eorum pacificis et dedi Aaron sacerdoti ac filiis eius lege perpetua ab omni populo Israhel Nombres 18.18-18.19 Lévitique 10.14-10.15 Exode 29.9 Exode 29.27-29.28 Lévitique 3.17
35 haec est unctio Aaron et filiorum eius in caerimoniis Domini die qua obtulit eos Moses ut sacerdotio fungerentur Jean 3.34 Esaïe 61.1 Lévitique 8.30 Exode 29.1 Exode 40.13-40.15
36 et quae praecepit dari eis Dominus a filiis Israhel religione perpetua in generationibus suis Lévitique 8.12 Lévitique 8.30 Exode 40.13-40.15
37 ista est lex holocausti et sacrificii pro peccato atque delicto et pro consecratione et pacificorum victimis Exode 29.1 Lévitique 6.9-6.18 Exode 29.38-29.42 Lévitique 7.11-7.21 Lévitique 6.20-7.7
38 quas constituit Dominus Mosi in monte Sinai quando mandavit filiis Israhel ut offerrent oblationes suas Domino in deserto Sinai Lévitique 1.1-1.2

Cette Bible est dans le domaine public.