Fermer le panneau de recherche

Appuyez sur Entrée pour rechercher ou ESC pour annuler.

Accueil  /  Bible  /  Vulgate  / Osée 8.4     

Osée 8.4
Vulgate


1 in gutture tuo sit tuba quasi aquila super domum Domini pro eo quod transgressi sunt foedus meum et legem meam praevaricati suntOsée 6.7 Deutéronome 28.49 Osée 5.8 Jérémie 4.13 Habakuk 1.8
2 me invocabunt Deus meus cognovimus te IsrahelTite 1.16 Matthieu 7.21 Esaïe 48.1-48.2 Jérémie 7.4 Osée 7.13-7.14
3 proiecit Israhel bonum inimicus persequetur eumDeutéronome 28.25 Lamentations 3.66 Lévitique 26.36 Amos 1.11 Psaumes 36.3
4 ipsi regnaverunt et non ex me principes extiterunt et non cognovi argentum suum et aurum suum fecerunt sibi idola ut interirentOsée 13.2 Osée 2.8 2 Rois 15.10-15.30 Osée 13.9-13.10 Luc 13.27
5 proiectus est vitulus tuus Samaria iratus est furor meus in eis usquequo non poterunt emundariOsée 10.5 Jérémie 13.27 Deutéronome 32.22 Osée 8.6 Jérémie 4.14
6 quia ex Israhel et ipse est artifex fecit illum et non est Deus quoniam in aranearum telas erit vitulus SamariaeActes 19.26 2 Chroniques 31.1 Osée 10.2 Jérémie 10.3-10.9 2 Chroniques 34.6-34.7
7 quia ventum seminabunt et turbinem metent culmus stans non est in eis germen non faciet farinam quod si et fecerit alieni comedent eamProverbes 22.8 Job 4.8 Galates 6.7 Osée 7.9 Juges 6.3-6.6
8 devoratus est Israhel nunc factus est in nationibus quasi vas inmundumJérémie 22.28 Jérémie 51.34 2 Rois 17.1-17.6 Deutéronome 28.64 Esaïe 30.14
9 quia ipsi ascenderunt ad Assur onager solitarius sibi Ephraim munera dederunt amatoribusJérémie 2.24 Osée 7.11 Osée 5.13 Ezéchiel 16.33-16.34 2 Rois 15.19
10 sed et cum mercede conduxerint nationes nunc congregabo eos et quiescent paulisper ab onere regis et principumEzéchiel 16.37 Ezéchiel 26.7 Esaïe 10.8 Ezéchiel 23.9-23.10 2 Rois 17.3
11 quia multiplicavit Ephraim altaria ad peccandum factae sunt ei arae in delictumOsée 12.11 Osée 10.8 Jérémie 16.13 Esaïe 10.10-10.11 Osée 10.1-10.2
12 scribam ei multiplices leges meas quae velut alienae conputatae suntOsée 4.6 Néhémie 9.26 Psaumes 147.19-147.20 Proverbes 22.20 Jérémie 6.16-6.17
13 hostias adfer adfer immolabunt carnes et comedent Dominus non suscipiet eas nunc recordabitur iniquitatis eorum et visitabit peccata eorum ipsi in Aegyptum convertenturOsée 9.6 Osée 9.9 Deutéronome 28.68 Esaïe 1.11 Amos 5.22
14 et oblitus est Israhel factoris sui et aedificavit delubra et Iudas multiplicavit urbes munitas et mittam ignem in civitates eius et devorabit aedes illiusDeutéronome 32.18 Jérémie 17.27 Amos 2.5 Osée 13.6 Psaumes 106.21

Cette Bible est dans le domaine public.