Fermer le panneau de recherche

Appuyez sur Entrée pour rechercher ou ESC pour annuler.

Accueil  /  Bible  /  Vulgate  / Osée 11.2     

Osée 11.2
Vulgate


1 sicuti mane transit pertransiit rex Israhel quia puer Israhel et dilexi eum et ex Aegypto vocavi filium meumExode 4.22 Matthieu 2.15 Osée 2.15 Deutéronome 7.7 Jérémie 2.2
2 vocaverunt eos sic abierunt a facie eorum Baalim immolabant et simulacris sacrificabantOsée 2.13 Jérémie 18.15 Esaïe 65.7 Osée 11.7 Osée 13.1-13.2
3 et ego quasi nutricius Ephraim portabam eos in brachiis meis et nescierunt quod curarem eosDeutéronome 1.31 Jérémie 30.17 Exode 15.26 Esaïe 63.9 Nombres 11.11-11.12
4 in funiculis Adam traham eos in vinculis caritatis et ero eis quasi exaltans iugum super maxillas eorum et declinavi ad eum ut vescereturLévitique 26.13 Jean 12.32 Jean 6.32-6.58 Psaumes 105.40 Esaïe 63.9
5 non revertetur in terram Aegypti et Assur ipse rex eius quoniam noluerunt convertiOsée 7.16 Osée 8.13 Osée 9.3 Osée 10.6 2 Rois 17.13-17.14
6 coepit gladius in civitatibus eius et consumet electos eius et comedet capita eorumOsée 13.16 Osée 10.6 Osée 10.14 Esaïe 9.14 Michée 5.11
7 et populus meus pendebit ad reditum meum iugum autem inponetur ei simul quod non aufereturJérémie 8.5 Osée 7.16 Osée 11.2 Psaumes 78.57-78.58 Amos 5.4-5.6
8 quomodo dabo te Ephraim protegam te Israhel quomodo dabo te sicut Adama ponam te ut Seboim conversum est in me cor meum pariter conturbata est paenitudo meaDeutéronome 29.23 Genèse 14.8 Deutéronome 32.36 Osée 6.4 Matthieu 23.37
9 non faciam furorem irae meae non convertar ut disperdam Ephraim quoniam Deus ego et non homo in medio tui Sanctus et non ingrediar civitatemNombres 23.19 Jérémie 30.11 Esaïe 12.6 Malachie 3.6 Esaïe 55.8-55.9
10 post Dominum ambulabunt quasi leo rugiet quia ipse rugiet et formidabunt filii marisEsaïe 31.4 Amos 1.2 Jérémie 25.30 Joël 3.16 Zacharie 8.7
11 et avolabunt quasi avis ex Aegypto et quasi columba de terra Assyriorum et conlocabo eos in domibus suis dicit DominusEsaïe 11.11 Esaïe 60.8 Zacharie 10.10 Osée 7.11 Osée 3.5

Cette Bible est dans le domaine public.