Fermer le panneau de recherche

Appuyez sur Entrée pour rechercher ou ESC pour annuler.

Accueil  /  Bible  /  Vulgate  / Ezéchiel 39.5     

Ezéchiel 39.5
Vulgate


1 tu autem fili hominis vaticinare adversum Gog et dices haec dicit Dominus Deus ecce ego super te Gog principem capitis Mosoch et ThubalEzéchiel 38.2-38.3 Nahum 2.13 Nahum 3.5 Ezéchiel 35.3
2 et circumagam te et seducam te et ascendere faciam de lateribus aquilonis et adducam te super montes IsrahelEzéchiel 38.15 Psaumes 68.2 Daniel 11.40 Psaumes 40.14 Esaïe 37.29
3 et percutiam arcum tuum in manu sinistra tua et sagittas tuas de manu dextera tua deiciamPsaumes 76.3 Osée 1.5 Jérémie 21.4-21.5 Ezéchiel 20.21-20.24 Psaumes 46.9
4 super montes Israhel cades tu et omnia agmina tua et populi qui sunt tecum feris avibus omnique volatili et bestiis terrae dedi te devorandumEzéchiel 33.27 Ezéchiel 39.17-39.20 Ezéchiel 32.4-32.5 Ezéchiel 38.21 Jérémie 15.3
5 super faciem agri cades quia ego locutus sum ait Dominus DeusEzéchiel 29.5 Jérémie 22.19 Ezéchiel 32.4 Jérémie 8.2
6 et emittam ignem in Magog et in his qui habitant in insulis confidenter et scient quia ego DominusEzéchiel 30.8 Ezéchiel 30.16 Jérémie 25.22 Amos 1.4 Psaumes 72.10
7 et nomen sanctum meum notum faciam in medio populi mei Israhel et non polluam nomen sanctum meum amplius et scient gentes quia ego Dominus Sanctus IsrahelEzéchiel 38.16 Ezéchiel 38.23 Exode 20.7 Ezéchiel 20.39 Esaïe 12.6
8 ecce venit et factum est ait Dominus Deus haec est dies de qua locutus sumEzéchiel 38.17 2 Pierre 3.8 Apocalypse 16.17 Ezéchiel 7.2-7.10 Esaïe 33.10-33.12
9 et egredientur habitatores de civitatibus Israhel et succendent et conburent arma clypeum et hastas arcum et sagittas et baculos manus et contos et succendent ea igne septem annisPsaumes 46.9 Josué 11.6 Malachie 1.5 Esaïe 66.24 Psaumes 111.2-111.3
10 et non portabunt ligna de regionibus neque succident de saltibus quoniam arma succendent igne et depraedabuntur eos quibus praedae fuerant et diripient vastatores suos ait Dominus DeusEsaïe 33.1 Esaïe 14.2 Michée 5.8 Habakuk 3.8 Habakuk 2.8
11 et erit in die illa dabo Gog locum nominatum sepulchrum in Israhel vallem Viatorum ad orientem maris quae obstupescere facit praetereuntes et sepelient ibi Gog et omnem multitudinem eius et vocabitur vallis Multitudinis GogEzéchiel 38.2 Jean 6.1 Luc 5.1 Ezéchiel 47.18 Nombres 11.34
12 et sepelient eos domus Israhel ut mundent terram septem mensibusDeutéronome 21.23 Ezéchiel 39.14 Ezéchiel 39.16 Nombres 19.16
13 sepeliet autem omnis populus terrae et erit eis nominata dies in qua glorificatus sum ait Dominus DeusEzéchiel 28.22 Sophonie 3.19-3.20 Jérémie 33.9 Psaumes 149.6-149.9 Psaumes 126.2-126.3
14 et viros iugiter constituent lustrantes terram qui sepeliant et requirant eos qui remanserant super faciem terrae ut emundent eam post menses autem septem quaerere incipientEzéchiel 39.12 Nombres 19.11-19.19
15 et circumibunt peragrantes terram cumque viderint os hominis statuent iuxta illud titulum donec sepeliant illud pollinctores in valle Multitudinis GogLuc 11.44
16 nomen autem civitatis Amona et mundabunt terram 17 tu ergo fili hominis haec dicit Dominus Deus dic omni volucri et universis avibus cunctisque bestiis agri convenite properate concurrite undique ad victimam meam quam ego immolo vobis victimam grandem super montes Israhel ut comedatis carnes et bibatis sanguinemSophonie 1.7 Ezéchiel 39.4 Jérémie 12.9 Esaïe 34.6 Apocalypse 19.17-19.18
18 carnes fortium comedetis et sanguinem principum terrae bibetis arietum agnorum et hircorum taurorumque altilium et pinguium omniumPsaumes 22.12 Jérémie 51.40 Amos 4.1 Ezéchiel 29.5 Jérémie 50.27
19 et comedetis adipem in saturitate et bibetis sanguinem in ebrietate de victima quam ego immolabo vobis 20 et saturabimini super mensam meam de equo et de equite forti et de universis viris bellatoribus ait Dominus DeusApocalypse 19.18 Psaumes 76.5-76.6 Aggée 2.22 Ezéchiel 38.4
21 et ponam gloriam meam in gentibus et videbunt omnes gentes iudicium meum quod fecerim et manum meam quam posuerim super eosEzéchiel 38.23 Esaïe 37.20 Ezéchiel 36.23 Exode 9.16 Ezéchiel 38.16
22 et scient domus Israhel quia ego Dominus Deus eorum a die illa et deincepsEzéchiel 39.28 Jérémie 24.7 Jérémie 31.34 Ezéchiel 39.7 1 Jean 5.20
23 et scient gentes quoniam in iniquitate sua capta sit domus Israhel eo quod reliquerint me et absconderim faciem meam ab eis et tradiderim eos in manu hostium et ceciderint in gladio universiEsaïe 59.2 Esaïe 1.15 Jérémie 22.8-22.9 Ezéchiel 39.29 Lévitique 26.25
24 iuxta inmunditiam eorum et scelus feci eis et abscondi faciem meam ab illisJérémie 4.18 Jérémie 2.19 Ezéchiel 36.19 Jérémie 2.17 Esaïe 1.20
25 propterea haec dicit Dominus Deus nunc reducam captivitatem Iacob et miserebor omnis domus Israhel et adsumam zelum pro nomine sancto meoEsaïe 27.12-27.13 Ezéchiel 34.13 Ezéchiel 37.21-37.22 Osée 1.11 Ezéchiel 20.40
26 et portabunt confusionem suam et omnem praevaricationem quam praevaricati sunt in me cum habitaverint in terra sua confidenter neminem formidantes1 Rois 4.25 Michée 4.4 Ezéchiel 16.63 Ezéchiel 32.25 Lévitique 26.5-26.6
27 et reduxero eos de populis et congregavero de terris inimicorum suorum et sanctificatus fuero in eis in oculis gentium plurimarumEzéchiel 38.16 Ezéchiel 36.23-36.24 Ezéchiel 38.23 Ezéchiel 39.13 Esaïe 5.16
28 et scient quia ego Dominus Deus eorum eo quod transtulerim eos in nationes et congregavero eos super terram suam et non dereliquerim quemquam ex eis ibiEzéchiel 39.22 Amos 9.9 Néhémie 1.8-1.10 Ezéchiel 34.30 Osée 2.20
29 et non abscondam ultra faciem meam ab eis eo quod effuderim spiritum meum super omnem domum Israhel ait Dominus DeusJoël 2.28 Esaïe 32.15 Esaïe 45.17 1 Jean 3.24 Ezéchiel 36.25-36.27

Cette Bible est dans le domaine public.