Fermer le panneau de recherche

Appuyez sur Entrée pour rechercher ou ESC pour annuler.

Accueil  /  Bible  /  Vulgate  / Jérémie 8.19     

Jérémie 8.19
Vulgate


1 in tempore illo ait Dominus eicient ossa regis Iuda et ossa principum eius et ossa sacerdotum et ossa prophetarum et ossa eorum qui habitaverunt Hierusalem de sepulchris suisEzéchiel 6.5 1 Rois 13.2 2 Rois 23.16 Amos 2.1 2 Rois 23.20
2 et pandent ea ad solem et lunam et omnem militiam caeli quae dilexerunt et quibus servierunt et post quae ambulaverunt et quae quaesierunt et adoraverunt non colligentur et non sepelientur in sterquilinium super faciem terrae erunt2 Rois 23.5 Jérémie 9.22 Actes 7.42 Sophonie 1.5 Deutéronome 4.19
3 et eligent magis mortem quam vitam omnes qui residui fuerint de cognatione hac pessima in universis locis quae derelicta sunt ad quae eieci eos dicit Dominus exercituumApocalypse 9.6 Jérémie 23.3 Jérémie 23.8 Job 7.15-7.16 Jérémie 29.14
4 et dices ad eos haec dicit Dominus numquid qui cadet non resurget et qui aversus est non reverteturProverbes 24.16 Osée 6.1 Michée 7.8 Osée 7.10 Osée 14.1
5 quare ergo aversus est populus iste in Hierusalem aversione contentiosa adprehenderunt mendacium et noluerunt revertiJérémie 9.6 Zacharie 7.11 Hébreux 12.25 Esaïe 30.10 2 Thessaloniciens 2.9-2.12
6 adtendi et auscultavi nemo quod bonum est loquitur nullus est qui agat paenitentiam super peccato suo dicens quid feci omnes conversi sunt ad cursum suum quasi equus impetu vadens in proelioPsaumes 14.2 2 Pierre 3.9 Ezéchiel 22.30 Malachie 3.16 Michée 7.2
7 milvus in caelo cognovit tempus suum turtur et hirundo et ciconia custodierunt tempus adventus sui populus autem meus non cognovit iudicium DominiEsaïe 1.3 Cantique 2.12 Jérémie 5.4-5.5 Proverbes 6.6-6.8 Esaïe 5.12
8 quomodo dicitis sapientes nos sumus et lex Domini nobiscum est vere mendacium operatus est stilus mendax scribarumJob 5.12-5.13 Romains 1.22 Job 11.12 Romains 2.17-2.29 Proverbes 17.6
9 confusi sunt sapientes perterriti et capti sunt verbum enim Domini proiecerunt et sapientia nulla est in eisJérémie 6.15 Psaumes 119.98-119.100 Jérémie 6.19 Deutéronome 4.6 Esaïe 19.11
10 propterea dabo mulieres eorum exteris agros eorum heredibus quia a minimo usque ad maximum omnes avaritiam sequuntur a propheta usque ad sacerdotem cuncti faciunt mendaciumJérémie 6.12-6.13 Jérémie 23.11-23.17 Esaïe 28.7 Amos 5.11 Ezéchiel 22.27-22.28
11 et sanabant contritionem filiae populi mei ad ignominiam dicentes pax pax cum non esset paxJérémie 6.14 Lamentations 2.14 1 Rois 22.6 Michée 2.11 Ezéchiel 13.10-13.16
12 confusi sunt quia abominationem fecerunt quinimmo confusione non sunt confusi et erubescere nescierunt idcirco cadent inter corruentes in tempore visitationis suae corruent dicit DominusJérémie 3.3 Esaïe 3.9 Jérémie 6.15 Psaumes 52.7 Deutéronome 32.35
13 congregans congregabo eos ait Dominus non est uva in vitibus et non sunt ficus in ficulnea folium defluxit et dedi eis quae praetergressa suntJoël 1.7 Matthieu 21.19 Luc 13.6-13.9 Psaumes 1.3-1.4 Habakuk 3.17
14 quare sedemus convenite et ingrediamur civitatem munitam et sileamus ibi quia Dominus noster silere nos fecit et potum dedit nobis aquam fellis peccavimus enim DominoJérémie 23.15 Jérémie 9.15 Lamentations 3.19 Jérémie 35.11 Matthieu 27.34
15 expectavimus pacem et non erat bonum tempus medellae et ecce formidoJérémie 14.19 Jérémie 8.11 1 Thessaloniciens 5.3 Jérémie 4.10 Michée 1.12
16 a Dan auditus est fremitus equorum eius a voce hinnituum pugnatorum eius commota est omnis terra et venerunt et devoraverunt terram et plenitudinem eius urbem et habitatores eiusJuges 5.22 Juges 18.29 Psaumes 24.1 1 Corinthiens 10.28 Jérémie 6.23
17 quia ecce ego mittam vobis serpentes regulos quibus non est incantatio et mordebunt vos ait DominusDeutéronome 32.24 Psaumes 58.4-58.5 Ecclésiaste 10.11 Nombres 21.6 Amos 5.19
18 dolor meus super dolorem in me cor meum maerensLamentations 1.16-1.17 Lamentations 5.17 Esaïe 22.4 Jérémie 6.24 Daniel 10.16-10.17
19 ecce vox clamoris filiae populi mei de terra longinqua numquid Dominus non est in Sion aut rex eius non est in ea quare ergo me ad iracundiam concitaverunt in sculptilibus suis et in vanitatibus alienisEsaïe 39.3 Esaïe 13.5 Deutéronome 32.16-32.21 Esaïe 12.6 Jérémie 31.6
20 transiit messis finita est aestas et nos salvati non sumusLuc 13.25 Matthieu 25.1-25.12 Hébreux 3.7-3.15 Proverbes 10.5 Luc 19.44
21 super contritionem filiae populi mei contritus sum et contristatus stupor obtinuit meJérémie 14.17 Nahum 2.10 Joël 2.6 Jérémie 4.19 Romains 9.1-9.3
22 numquid resina non est in Galaad aut medicus non est ibi quare igitur non est obducta cicatrix filiae populi meiJérémie 46.11 Genèse 37.25 Jérémie 30.12-30.17 Jérémie 51.8 Luc 8.43
23 quis dabit capiti meo aquam et oculis meis fontem lacrimarum et plorabo die et nocte interfectos filiae populi mei

Cette Bible est dans le domaine public.