Fermer le panneau de recherche

Appuyez sur Entrée pour rechercher ou ESC pour annuler.

Accueil  /  Bible  /  Vulgate  / Jérémie 47.6     

Jérémie 47.6
Vulgate


1 quod factum est verbum Domini ad Hieremiam prophetam contra Palestinos antequam percuteret Pharao GazamJérémie 25.20 Genèse 10.19 1 Rois 4.24 Zacharie 9.5-9.7 Amos 1.6-1.8
2 haec dicit Dominus ecce aquae ascendunt ab aquilone et erunt quasi torrens inundans et operient terram et plenitudinem eius urbem et habitatores eius clamabunt homines et ululabit omnis habitator terraeEsaïe 15.2-15.5 Jérémie 8.16 Jérémie 1.14 Esaïe 8.7-8.8 Jérémie 46.20
3 ab strepitu pompae armorum et bellatorum eius a commotione quadrigarum eius et multitudine rotarum illius non respexerunt patres filios manibus dissolutisJuges 5.22 Jérémie 8.16 Lamentations 4.3-4.4 Ezéchiel 26.10-26.11 Job 39.19-39.25
4 pro adventu diei in quo vastabuntur omnes Philisthim et dissipabitur Tyrus et Sidon cum omnibus reliquis auxiliis suis depopulatus est enim Dominus Palestinos reliquias insulae CappadociaeAmos 9.7 Deutéronome 2.23 Esaïe 20.6 Amos 1.8-1.10 Job 9.13
5 venit calvitium super Gazam conticuit Ascalon et reliquiae vallis earum usquequo conciderisJérémie 48.37 Jérémie 25.20 Michée 1.16 Jérémie 41.5 Sophonie 2.4-2.7
6 o mucro Domini usquequo non quiescis ingredere in vaginam tuam refrigerare et sileJérémie 12.12 Ezéchiel 21.3-21.5 Ezéchiel 14.17 Jérémie 4.21 Esaïe 10.5
7 quomodo quiescet cum Dominus praeceperit ei adversus Ascalonem et adversus maritimas eius regiones ibique condixerit illiMichée 6.9 Ezéchiel 14.17 Esaïe 10.6 1 Samuel 15.3 Esaïe 13.3

Cette Bible est dans le domaine public.