Fermer le panneau de recherche

Appuyez sur Entrée pour rechercher ou ESC pour annuler.

Accueil  /  Bible  /  Vulgate  / Jérémie 47     

Jérémie 47
Vulgate


1 quod factum est verbum Domini ad Hieremiam prophetam contra Palestinos antequam percuteret Pharao Gazam Jérémie 25.20 Genèse 10.19 Zacharie 9.5-9.7 1 Rois 4.24 Sophonie 2.4-2.7
2 haec dicit Dominus ecce aquae ascendunt ab aquilone et erunt quasi torrens inundans et operient terram et plenitudinem eius urbem et habitatores eius clamabunt homines et ululabit omnis habitator terrae Jérémie 1.14 Esaïe 8.7-8.8 Jérémie 46.20 Esaïe 15.2-15.5 Jérémie 8.16
3 ab strepitu pompae armorum et bellatorum eius a commotione quadrigarum eius et multitudine rotarum illius non respexerunt patres filios manibus dissolutis Juges 5.22 Jérémie 8.16 Nahum 3.2-3.3 Deutéronome 28.54-28.55 Lamentations 4.3-4.4
4 pro adventu diei in quo vastabuntur omnes Philisthim et dissipabitur Tyrus et Sidon cum omnibus reliquis auxiliis suis depopulatus est enim Dominus Palestinos reliquias insulae Cappadociae Amos 9.7 Deutéronome 2.23 Esaïe 20.6 Amos 1.8-1.10 Ezéchiel 25.16
5 venit calvitium super Gazam conticuit Ascalon et reliquiae vallis earum usquequo concideris Jérémie 48.37 Jérémie 25.20 Jérémie 41.5 Michée 1.16 Lévitique 19.28
6 o mucro Domini usquequo non quiescis ingredere in vaginam tuam refrigerare et sile Jérémie 12.12 Ezéchiel 21.3-21.5 Deutéronome 32.41-32.42 Esaïe 10.15 Jérémie 51.20-51.23
7 quomodo quiescet cum Dominus praeceperit ei adversus Ascalonem et adversus maritimas eius regiones ibique condixerit illi Ezéchiel 14.17 Michée 6.9 Esaïe 10.6 Esaïe 46.10-46.11 1 Samuel 15.3

Cette Bible est dans le domaine public.