Fermer le panneau de recherche

Appuyez sur Entrée pour rechercher ou ESC pour annuler.

Accueil  /  Bible  /  Vulgate  / Jérémie 47.1     

Jérémie 47.1
Vulgate


1 quod factum est verbum Domini ad Hieremiam prophetam contra Palestinos antequam percuteret Pharao GazamJérémie 25.20 Genèse 10.19 Zacharie 9.5-9.7 1 Rois 4.24 Sophonie 2.4-2.7
2 haec dicit Dominus ecce aquae ascendunt ab aquilone et erunt quasi torrens inundans et operient terram et plenitudinem eius urbem et habitatores eius clamabunt homines et ululabit omnis habitator terraeJérémie 1.14 Esaïe 8.7-8.8 Jérémie 46.20 Esaïe 15.2-15.5 Jérémie 8.16
3 ab strepitu pompae armorum et bellatorum eius a commotione quadrigarum eius et multitudine rotarum illius non respexerunt patres filios manibus dissolutisJérémie 8.16 Juges 5.22 Nahum 3.2-3.3 Deutéronome 28.54-28.55 Lamentations 4.3-4.4
4 pro adventu diei in quo vastabuntur omnes Philisthim et dissipabitur Tyrus et Sidon cum omnibus reliquis auxiliis suis depopulatus est enim Dominus Palestinos reliquias insulae CappadociaeAmos 9.7 Deutéronome 2.23 Esaïe 20.6 Amos 1.8-1.10 Jérémie 46.10
5 venit calvitium super Gazam conticuit Ascalon et reliquiae vallis earum usquequo conciderisJérémie 48.37 Jérémie 25.20 Jérémie 41.5 Michée 1.16 Jérémie 47.1
6 o mucro Domini usquequo non quiescis ingredere in vaginam tuam refrigerare et sileJérémie 12.12 Ezéchiel 21.3-21.5 Ezéchiel 21.30 Jérémie 15.3 Deutéronome 32.41-32.42
7 quomodo quiescet cum Dominus praeceperit ei adversus Ascalonem et adversus maritimas eius regiones ibique condixerit illiEzéchiel 14.17 Michée 6.9 Esaïe 10.6 Sophonie 2.6-2.7 Amos 3.6

Cette Bible est dans le domaine public.