Fermer le panneau de recherche

Appuyez sur Entrée pour rechercher ou ESC pour annuler.

Accueil  /  Bible  /  Vulgate  / Jérémie 1     

Jérémie 1
Vulgate


1 verba Hieremiae filii Helciae de sacerdotibus qui fuerunt in Anathoth in terra Beniamin 1 Chroniques 6.60 2 Chroniques 36.21 Jérémie 32.7-32.9 Jérémie 11.21 Ezéchiel 1.3
2 quod factum est verbum Domini ad eum in diebus Iosiae filii Amon regis Iuda in tertiodecimo anno regni eius 2 Rois 21.24-22.20 Osée 1.1 1 Rois 13.20 2 Chroniques 34.1-34.33 Jérémie 36.2
3 et factum est in diebus Ioachim filii Iosiae regis Iuda usque ad consummationem undecimi anni Sedeciae filii Iosiae regis Iuda usque ad transmigrationem Hierusalem in mense quinto Jérémie 39.2 2 Rois 23.34 2 Chroniques 36.5-36.8 Zacharie 8.19 Jérémie 21.1-21.14
4 et factum est verbum Domini ad me dicens Ezéchiel 3.16 Ezéchiel 1.3 Jérémie 1.2
5 priusquam te formarem in utero novi te et antequam exires de vulva sanctificavi te prophetam gentibus dedi te Esaïe 49.1 Psaumes 139.16 Psaumes 71.5-71.6 Romains 8.29 Esaïe 49.5
6 et dixi a a a Domine Deus ecce nescio loqui quia puer ego sum Exode 6.12 1 Rois 3.7-3.9 Jérémie 32.17 Exode 4.10-4.16 Jérémie 4.10
7 et dixit Dominus ad me noli dicere puer sum quoniam ad omnia quae mittam te ibis et universa quaecumque mandavero tibi loqueris Nombres 22.20 Ezéchiel 2.3-2.5 2 Chroniques 18.13 Jérémie 1.17-1.18 Exode 7.1-7.2
8 ne timeas a facie eorum quia tecum ego sum ut eruam te dicit Dominus Josué 1.5 Josué 1.9 Exode 3.12 Jérémie 15.20-15.21 Deutéronome 31.6
9 et misit Dominus manum suam et tetigit os meum et dixit Dominus ad me ecce dedi verba mea in ore tuo Ezéchiel 3.10 Exode 4.11-4.12 Luc 12.12 Jérémie 5.14 Esaïe 51.16
10 ecce constitui te hodie super gentes et super regna ut evellas et destruas et disperdas et dissipes et aedifices et plantes Jérémie 31.28 2 Corinthiens 10.4-10.5 Ezéchiel 36.36 Apocalypse 11.3-11.6 Esaïe 44.26-44.28
11 et factum est verbum Domini ad me dicens quid tu vides Hieremia et dixi virgam vigilantem ego video Amos 7.8 Amos 8.2 Zacharie 5.2 Zacharie 4.2 Jérémie 24.3
12 et dixit Dominus ad me bene vidisti quia vigilabo ego super verbo meo ut faciam illud Ezéchiel 12.28 Deutéronome 32.35 Ezéchiel 12.25 Ezéchiel 12.22-12.23 Jérémie 39.1-39.18
13 et factum est verbum Domini secundo ad me dicens quid tu vides et dixi ollam succensam ego video et faciem eius a facie aquilonis Ezéchiel 11.3 2 Corinthiens 13.1-13.2 Ezéchiel 11.7 Ezéchiel 24.3-24.14 Zacharie 4.2
14 et dixit Dominus ad me ab aquilone pandetur malum super omnes habitatores terrae Jérémie 4.6 Esaïe 41.25 Jérémie 10.22 Jérémie 6.1 Jérémie 50.41
15 quia ecce ego convocabo omnes cognationes regnorum aquilonis ait Dominus et venient et ponent unusquisque solium suum in introitu portarum Hierusalem et super omnes muros eius in circuitu et super universas urbes Iuda Jérémie 39.3 Jérémie 9.11 Jérémie 4.16 Jérémie 25.9 Jérémie 43.10
16 et loquar iudicia mea cum eis super omni malitia eorum qui dereliquerunt me et libaverunt diis alienis et adoraverunt opus manuum suarum Jérémie 7.9 Jérémie 19.4 Deutéronome 28.20 Esaïe 2.8 Jérémie 17.13
17 tu ergo accinge lumbos tuos et surge et loquere ad eos omnia quae ego praecipio tibi ne formides a facie eorum nec enim timere te faciam vultum eorum 1 Rois 18.46 1 Pierre 1.13 Ezéchiel 3.14-3.18 Ezéchiel 3.10-3.11 Jérémie 23.28
18 ego quippe dedi te hodie in civitatem munitam et in columnam ferream et in murum aereum super omnem terram regibus Iuda principibus eius et sacerdotibus et populo terrae Jérémie 6.27 Esaïe 50.7 Ezéchiel 3.8-3.9 Jérémie 15.20 Jérémie 34.3
19 et bellabunt adversum te et non praevalebunt quia tecum ego sum ait Dominus ut liberem te Josué 1.9 Jérémie 1.8 Jérémie 20.11 Jérémie 29.25-29.32 Jérémie 15.10-15.21

Cette Bible est dans le domaine public.