Fermer le panneau de recherche

Appuyez sur Entrée pour rechercher ou ESC pour annuler.

Accueil  /  Bible  /  Vulgate  / Esaïe 35.4     

Esaïe 35.4
Vulgate


1 laetabitur deserta et invia et exultabit solitudo et florebit quasi liliumEsaïe 51.3 Esaïe 55.12-55.13 Ezéchiel 36.35 Esaïe 41.18-41.19 Esaïe 29.17
2 germinans germinabit et exultabit laetabunda et laudans gloria Libani data est ei decor Carmeli et Saron ipsi videbunt gloriam Domini et decorem Dei nostriEsaïe 60.13 Esaïe 25.9 Esaïe 55.12-55.13 Esaïe 60.1-60.3 Romains 10.15
3 confortate manus dissolutas et genua debilia roborateHébreux 12.12 Job 4.3-4.4 Actes 18.23 Job 16.5 Juges 7.11
4 dicite pusillanimis confortamini nolite timere ecce Deus vester ultionem adducet retributionis Deus ipse veniet et salvabit vosEsaïe 34.8 Apocalypse 1.7 Esaïe 61.2 Esaïe 28.16 Esaïe 32.4
5 tunc aperientur oculi caecorum et aures surdorum patebuntEsaïe 32.3-32.4 Esaïe 42.6-42.7 Esaïe 29.18 Esaïe 50.4 Ephésiens 5.14
6 tunc saliet sicut cervus claudus et aperta erit lingua mutorum quia scissae sunt in deserto aquae et torrentes in solitudineJean 5.8-5.9 Luc 11.14 Matthieu 12.22 Matthieu 9.32-9.33 Esaïe 32.4
7 et quae erat arida in stagnum et sitiens in fontes aquarum in cubilibus in quibus prius dracones habitabant orietur viror calami et iunciEsaïe 34.13 Esaïe 13.22 Esaïe 49.10 Esaïe 19.6 Actes 26.18
8 et erit ibi semita et via et via sancta vocabitur non transibit per eam pollutus et haec erit nobis directa via ita ut stulti non errent per eamMatthieu 7.13-7.14 Tite 2.11-2.14 Hébreux 12.14 Esaïe 11.16 1 Pierre 1.14-1.15
9 non erit ibi leo et mala bestia non ascendet per eam nec invenietur ibi et ambulabunt qui liberati fuerintEsaïe 62.12 Ezéchiel 34.25 Galates 3.13 Apocalypse 20.1-20.3 1 Pierre 1.18
10 et redempti a Domino convertentur et venient in Sion cum laude et laetitia sempiterna super caput eorum gaudium et laetitiam obtinebunt et fugiet dolor et gemitusApocalypse 21.4 Esaïe 25.8 Esaïe 65.19 Esaïe 30.19 Jean 16.22

Cette Bible est dans le domaine public.