Fermer le panneau de recherche

Appuyez sur Entrée pour rechercher ou ESC pour annuler.

Accueil  /  Bible  /  Vulgate  / Esaïe 31     

Esaïe 31
Vulgate


1 vae qui descendunt in Aegyptum ad auxilium in equis sperantes et habentes fiduciam super quadrigis quia multae sunt et super equitibus quia praevalidi nimis et non sunt confisi super Sanctum Israhel et Dominum non requisierunt Psaumes 20.7 Esaïe 36.6 Deutéronome 17.16 Daniel 9.13 Esaïe 30.16
2 ipse autem sapiens adduxit malum et verba sua non abstulit et consurget contra domum pessimorum et contra auxilium operantium iniquitatem Nombres 23.19 Esaïe 45.7 Esaïe 30.13-30.14 Ezéchiel 29.6 Psaumes 68.1-68.2
3 Aegyptus homo et non deus et equi eorum caro et non spiritus et Dominus inclinabit manum suam et corruet auxiliator et cadet cui praestatur auxilium simulque omnes consumentur Esaïe 9.17 Ezéchiel 28.9 Ezéchiel 20.33-20.34 Jérémie 15.6 2 Thessaloniciens 2.4-2.8
4 quia haec dicit Dominus ad me quomodo si rugiat leo et catulus leonis super praedam suam cum occurrerit ei multitudo pastorum a voce eorum non formidabit et a multitudine eorum non pavebit sic descendet Dominus exercituum ut proelietur super montem Sion et super collem eius Amos 3.8 Esaïe 42.13 Osée 11.10 Zacharie 12.8 Zacharie 9.8
5 sicut aves volantes sic proteget Dominus exercituum Hierusalem protegens et liberans transiens et salvans Deutéronome 32.11 Psaumes 91.4 Esaïe 38.6 Esaïe 37.35 Psaumes 37.40
6 convertimini sicut in profundum recesseratis filii Israhel Jérémie 3.14 Esaïe 55.7 Jérémie 3.10 Jérémie 3.22 Osée 9.9
7 in die enim illa abiciet vir idola argenti sui et idola auri sui quae fecerunt vobis manus vestrae in peccatum Esaïe 2.20 Esaïe 30.22 Osée 8.11 Osée 14.8 1 Rois 12.28-12.30
8 et cadet Assur in gladio non viri et gladius non hominis vorabit eum et fugiet non a facie gladii et iuvenes eius vectigales erunt Esaïe 14.25 Genèse 49.15 2 Rois 19.34-19.37 Esaïe 37.35-37.38 Esaïe 29.5
9 et fortitudo eius a terrore transibit et pavebunt fugientes principes eius dixit Dominus cuius ignis est in Sion et caminus eius in Hierusalem Esaïe 29.6 Esaïe 10.17 Malachie 4.1 Esaïe 18.3 Zacharie 2.5

Cette Bible est dans le domaine public.