Fermer le panneau de recherche

Appuyez sur Entrée pour rechercher ou ESC pour annuler.

Accueil  /  Bible  /  Vulgate  / Esaïe 31.1     

Esaïe 31.1
Vulgate


1 vae qui descendunt in Aegyptum ad auxilium in equis sperantes et habentes fiduciam super quadrigis quia multae sunt et super equitibus quia praevalidi nimis et non sunt confisi super Sanctum Israhel et Dominum non requisieruntPsaumes 20.7 Esaïe 36.6 Deutéronome 17.16 Daniel 9.13 Esaïe 30.16
2 ipse autem sapiens adduxit malum et verba sua non abstulit et consurget contra domum pessimorum et contra auxilium operantium iniquitatemNombres 23.19 Esaïe 45.7 Esaïe 63.4-63.5 Esaïe 22.14 Esaïe 30.13-30.14
3 Aegyptus homo et non deus et equi eorum caro et non spiritus et Dominus inclinabit manum suam et corruet auxiliator et cadet cui praestatur auxilium simulque omnes consumenturEsaïe 9.17 Ezéchiel 28.9 Ezéchiel 20.33-20.34 Jérémie 15.6 Actes 12.22-12.23
4 quia haec dicit Dominus ad me quomodo si rugiat leo et catulus leonis super praedam suam cum occurrerit ei multitudo pastorum a voce eorum non formidabit et a multitudine eorum non pavebit sic descendet Dominus exercituum ut proelietur super montem Sion et super collem eiusAmos 3.8 Osée 11.10 Esaïe 42.13 Zacharie 12.8 Zacharie 9.8
5 sicut aves volantes sic proteget Dominus exercituum Hierusalem protegens et liberans transiens et salvansDeutéronome 32.11 Psaumes 91.4 Esaïe 38.6 Esaïe 37.35 Psaumes 37.40
6 convertimini sicut in profundum recesseratis filii IsrahelJérémie 3.14 Esaïe 55.7 Jérémie 3.10 Jérémie 3.22 Actes 3.19
7 in die enim illa abiciet vir idola argenti sui et idola auri sui quae fecerunt vobis manus vestrae in peccatumEsaïe 2.20 Esaïe 30.22 Osée 8.11 Osée 14.8 1 Rois 12.28-12.30
8 et cadet Assur in gladio non viri et gladius non hominis vorabit eum et fugiet non a facie gladii et iuvenes eius vectigales eruntEsaïe 14.25 Genèse 49.15 2 Chroniques 32.21 2 Rois 19.34-19.37 Esaïe 37.35-37.38
9 et fortitudo eius a terrore transibit et pavebunt fugientes principes eius dixit Dominus cuius ignis est in Sion et caminus eius in HierusalemEsaïe 29.6 Deutéronome 32.31 Esaïe 10.17 Malachie 4.1 Esaïe 18.3

Cette Bible est dans le domaine public.