Fermer le panneau de recherche

Appuyez sur Entrée pour rechercher ou ESC pour annuler.

Accueil  /  Bible  /  Vulgate  / Proverbe 13     

Proverbes 13
Vulgate


1 filius sapiens doctrina patris qui autem inlusor est non audit cum arguitur Proverbes 15.20 Proverbes 10.1 Proverbes 9.7-9.8 Proverbes 4.20-4.22 Proverbes 15.5
2 de fructu oris homo saturabitur bonis anima autem praevaricatorum iniqua Proverbes 12.14 Proverbes 1.31 Proverbes 1.11-1.13 Psaumes 140.11 Proverbes 4.17
3 qui custodit os suum custodit animam suam qui autem inconsideratus est ad loquendum sentiet mala Proverbes 21.23 Jacques 3.2-3.12 Proverbes 18.21 Proverbes 18.7 Proverbes 12.13
4 vult et non vult piger anima autem operantium inpinguabitur Proverbes 10.4 Proverbes 12.11 Proverbes 12.24 Proverbes 2.2-2.9 Proverbes 11.25
5 verbum mendax iustus detestabitur impius confundit et confundetur Colossiens 3.9 Proverbes 3.35 Zacharie 11.8 Ezéchiel 20.43 Ezéchiel 36.31
6 iustitia custodit innocentis viam impietas vero peccato subplantat Proverbes 11.3 Proverbes 11.5-11.6 Psaumes 140.11 2 Chroniques 28.23 Psaumes 26.1
7 est quasi dives cum nihil habeat et est quasi pauper cum in multis divitiis sit 1 Corinthiens 4.10-4.11 Luc 18.11-18.14 Apocalypse 3.17 2 Corinthiens 6.10 2 Pierre 2.19
8 redemptio animae viri divitiae suae qui autem pauper est increpationem non sustinet Jérémie 39.10 1 Pierre 1.18-1.19 Matthieu 16.26 Jérémie 41.8 Job 2.4
9 lux iustorum laetificat lucerna autem impiorum extinguetur Proverbes 4.18 Proverbes 24.20 1 Rois 11.36 Job 29.3 Job 21.17
10 inter superbos semper iurgia sunt qui autem agunt cuncta consilio reguntur sapientia Jacques 4.1 1 Rois 12.10-12.11 Juges 12.1-12.6 Luc 14.28-14.32 Luc 22.24
11 substantia festinata minuetur quae autem paulatim colligitur manu multiplicabitur Proverbes 20.21 Proverbes 10.2 Jacques 5.1-5.5 Proverbes 28.8 Job 20.15
12 spes quae differtur adfligit animam lignum vitae desiderium veniens Proverbes 13.19 Jean 16.22 1 Samuel 1.26-1.28 Psaumes 17.15 Genèse 46.30
13 qui detrahit alicui rei ipse se in futurum obligat qui autem timet praeceptum in pace versabitur 2 Chroniques 36.16 Nombres 15.31 2 Jean 1.8 Psaumes 19.11 Psaumes 119.165
14 lex sapientis fons vitae ut declinet a ruina mortis Proverbes 10.11 Psaumes 18.5 Proverbes 14.27 Proverbes 16.17 2 Samuel 22.6-22.7
15 doctrina bona dabit gratiam in itinere contemptorum vorago Proverbes 3.4 Luc 2.52 Jérémie 2.19 Romains 6.21 Proverbes 15.10
16 astutus omnia agit cum consilio qui autem fatuus est aperit stultitiam Proverbes 15.2 Ecclésiaste 10.3 Esaïe 52.13 1 Samuel 25.25 Romains 16.19
17 nuntius impii cadet in malum legatus fidelis sanitas Proverbes 25.13 Proverbes 25.23 1 Corinthiens 4.2 2 Timothée 2.2 Jérémie 23.28
18 egestas et ignominia ei qui deserit disciplinam qui autem adquiescit arguenti glorificabitur Proverbes 15.5 Proverbes 15.31-15.32 Proverbes 12.1 Proverbes 25.12 Hébreux 12.25
19 desiderium si conpleatur delectat animam detestantur stulti eos qui fugiunt mala Proverbes 13.12 Psaumes 34.14 Proverbes 29.27 Cantique 3.4 Proverbes 16.17
20 qui cum sapientibus graditur sapiens erit amicus stultorum efficietur similis 1 Corinthiens 15.33-15.34 Proverbes 9.6 2 Corinthiens 6.14-6.18 Proverbes 15.31 Apocalypse 18.4
21 peccatores persequetur malum et iustis retribuentur bona Psaumes 32.10 Proverbes 13.13 Romains 2.7-2.10 Esaïe 3.10-3.11 Genèse 4.7
22 bonus relinquet heredes filios et nepotes et custoditur iusto substantia peccatoris Proverbes 28.8 Job 27.16-27.17 Ecclésiaste 2.26 Genèse 17.7-17.8 Esdras 9.12
23 multi cibi in novalibus patrum et alii congregantur absque iudicio Proverbes 12.11 Proverbes 28.19 Jérémie 8.7-8.10 Ecclésiaste 5.9 Proverbes 27.18
24 qui parcit virgae suae odit filium suum qui autem diligit illum instanter erudit Proverbes 29.15 Proverbes 19.18 Proverbes 22.15 Proverbes 29.17 Proverbes 23.13-23.14
25 iustus comedit et replet animam suam venter autem impiorum insaturabilis Psaumes 34.10 Proverbes 10.3 Hébreux 13.5 Deutéronome 32.24 Proverbes 6.11

Cette Bible est dans le domaine public.