Fermer le panneau de recherche

Appuyez sur Entrée pour rechercher ou ESC pour annuler.

Accueil  /  Bible  /  Vulgate  / Proverbe 13.13     

Proverbes 13.13
Vulgate


1 filius sapiens doctrina patris qui autem inlusor est non audit cum arguiturProverbes 15.20 Proverbes 10.1 Proverbes 9.7-9.8 Proverbes 4.1-4.14 Esaïe 28.14-28.15
2 de fructu oris homo saturabitur bonis anima autem praevaricatorum iniquaProverbes 12.14 Proverbes 4.17 Proverbes 18.20 Proverbes 1.31 Proverbes 1.11-1.13
3 qui custodit os suum custodit animam suam qui autem inconsideratus est ad loquendum sentiet malaProverbes 21.23 Proverbes 18.7 Jacques 3.2-3.12 Proverbes 18.21 Proverbes 12.13
4 vult et non vult piger anima autem operantium inpinguabiturProverbes 12.11 Proverbes 12.24 Proverbes 10.4 Proverbes 2.2-2.9 Proverbes 11.25
5 verbum mendax iustus detestabitur impius confundit et confundeturProverbes 3.35 Colossiens 3.9 Daniel 12.2 Ephésiens 4.25 Ezéchiel 6.9
6 iustitia custodit innocentis viam impietas vero peccato subplantatProverbes 11.3 Proverbes 11.5-11.6 Psaumes 25.21 Proverbes 21.12 Psaumes 15.2
7 est quasi dives cum nihil habeat et est quasi pauper cum in multis divitiis sit2 Corinthiens 6.10 1 Corinthiens 4.10-4.11 Luc 18.11-18.14 Apocalypse 3.17 Proverbes 12.9
8 redemptio animae viri divitiae suae qui autem pauper est increpationem non sustinetProverbes 6.35 Sophonie 3.12 2 Rois 25.12 Exode 21.30 Jérémie 39.10
9 lux iustorum laetificat lucerna autem impiorum extingueturProverbes 4.18 Proverbes 24.20 Esaïe 50.10-50.11 Proverbes 20.20 Psaumes 112.4
10 inter superbos semper iurgia sunt qui autem agunt cuncta consilio reguntur sapientiaJacques 4.1 1 Rois 12.16 1 Timothée 6.4 Proverbes 20.18 3 Jean 1.9-1.10
11 substantia festinata minuetur quae autem paulatim colligitur manu multiplicabiturProverbes 20.21 Proverbes 10.2 Jacques 5.1-5.5 Proverbes 28.8 Proverbes 28.20
12 spes quae differtur adfligit animam lignum vitae desiderium veniensProverbes 13.19 Jean 16.22 Psaumes 119.81-119.83 Proverbes 11.30 1 Samuel 1.26-1.28
13 qui detrahit alicui rei ipse se in futurum obligat qui autem timet praeceptum in pace versabitur2 Chroniques 36.16 Nombres 15.31 Psaumes 115.13 2 Jean 1.8 Psaumes 19.11
14 lex sapientis fons vitae ut declinet a ruina mortisProverbes 10.11 Proverbes 14.27 Psaumes 18.5 Proverbes 16.6 Psaumes 116.3
15 doctrina bona dabit gratiam in itinere contemptorum voragoProverbes 3.4 Luc 2.52 Jérémie 2.19 Proverbes 14.35 Proverbes 4.19
16 astutus omnia agit cum consilio qui autem fatuus est aperit stultitiamProverbes 15.2 Ecclésiaste 10.3 Psaumes 112.5 1 Corinthiens 14.20 Proverbes 21.24
17 nuntius impii cadet in malum legatus fidelis sanitasProverbes 25.13 Proverbes 26.6 Ezéchiel 33.7-33.8 2 Corinthiens 2.17 Proverbes 25.23
18 egestas et ignominia ei qui deserit disciplinam qui autem adquiescit arguenti glorificabiturProverbes 15.5 Proverbes 15.31-15.32 Proverbes 12.1 Proverbes 19.6 Proverbes 25.12
19 desiderium si conpleatur delectat animam detestantur stulti eos qui fugiunt malaProverbes 13.12 Proverbes 16.6 Apocalypse 7.14-7.17 Job 28.28 Proverbes 3.7
20 qui cum sapientibus graditur sapiens erit amicus stultorum efficietur similis1 Corinthiens 15.33-15.34 Proverbes 9.6 2 Corinthiens 6.14-6.18 Proverbes 15.31 Apocalypse 18.4
21 peccatores persequetur malum et iustis retribuentur bonaPsaumes 32.10 Genèse 4.7 Proverbes 13.13 Romains 2.7-2.10 Esaïe 3.10-3.11
22 bonus relinquet heredes filios et nepotes et custoditur iusto substantia peccatorisProverbes 28.8 Job 27.16-27.17 Ecclésiaste 2.26 Genèse 17.7-17.8 Esdras 9.12
23 multi cibi in novalibus patrum et alii congregantur absque iudicioProverbes 12.11 Proverbes 28.19 Proverbes 27.18 Ecclésiaste 8.5-8.6 Jérémie 8.7-8.10
24 qui parcit virgae suae odit filium suum qui autem diligit illum instanter eruditProverbes 29.15 Proverbes 19.18 Proverbes 22.15 Proverbes 23.13-23.14 Proverbes 29.17
25 iustus comedit et replet animam suam venter autem impiorum insaturabilisPsaumes 34.10 Proverbes 10.3 1 Timothée 4.8 Hébreux 13.5 Deutéronome 32.24

Cette Bible est dans le domaine public.