Fermer le panneau de recherche

Appuyez sur Entrée pour rechercher ou ESC pour annuler.

Accueil  /  Bible  /  Vulgate  / Psaume 55.5     

Psaumes 55.5
Vulgate


1 in finem pro populo qui a sanctis longe factus est David in tituli inscriptione cum tenuerunt eum Allophili in GethPsaumes 61.1 Psaumes 6.1 Psaumes 80.4 Psaumes 80.1 Psaumes 27.9
2 miserere mei Deus quoniam conculcavit me homo tota die inpugnans tribulavit meEsaïe 38.14 Esaïe 59.11 Psaumes 77.3 Psaumes 64.1 Psaumes 38.6
3 conculcaverunt me inimici mei tota die quoniam multi bellantes adversum me2 Samuel 16.7-16.8 Lamentations 3.34-3.36 Psaumes 73.8 Psaumes 71.11 2 Samuel 19.19
4 ab altitudine diei timebo ego vero in te speraboPsaumes 116.3 Psaumes 18.4-18.5 Psaumes 6.3 Marc 14.33-14.34 Esaïe 38.10-38.13
5 in Deo laudabo sermones meos in Deo speravi non timebo quid faciat mihi caroPsaumes 119.120 Job 21.6 Psaumes 61.2 Job 6.4 Psaumes 88.15-88.16
6 tota die verba mea execrabantur adversum me omnia consilia eorum in malumApocalypse 12.14 Psaumes 139.9 Psaumes 11.1
7 inhabitabunt et abscondent ipsi calcaneum meum observabunt sicut sustinuerunt animam meamJérémie 9.2 Jérémie 37.12 1 Samuel 27.1 Proverbes 6.4-6.5 2 Samuel 15.14
8 pro nihilo salvos facies illos in ira populos confringes DeusEsaïe 4.6 Matthieu 7.25-7.27 Esaïe 17.12-17.13 Psaumes 18.4
9 vitam meam adnuntiavi tibi posuisti lacrimas meas in conspectu tuo sicut et in promissione tuaJérémie 6.7 2 Samuel 15.31 2 Samuel 17.1-17.14 Genèse 11.7-11.9 Matthieu 23.37-23.38
10 tunc convertentur inimici mei retrorsum in quacumque die invocavero te ecce cognovi quoniam Deus meus esPsaumes 59.14-59.15 1 Samuel 19.11 Esaïe 59.6-59.15 Jean 18.3 Jean 18.28
11 in Deo laudabo verbum in Domino laudabo sermonem in Deo speravi non timebo quid faciat mihi homoPsaumes 10.7 Jérémie 5.26-5.27 Ezéchiel 22.1-22.12 Jérémie 9.3-9.5 Psaumes 109.2-109.3
12 in me sunt Deus vota tua; quae; reddam laudationes tibiPsaumes 41.9 Psaumes 35.26 Matthieu 26.21-26.23 Jean 13.18 Jean 18.2-18.3
13 quoniam eripuisti animam meam de morte et pedes meos de lapsu ut placeam coram Deo in lumine viventium2 Samuel 15.12 Psaumes 41.9 Jérémie 9.4 Michée 7.5 2 Samuel 16.23

Cette Bible est dans le domaine public.