Fermer le panneau de recherche

Appuyez sur Entrée pour rechercher ou ESC pour annuler.

Accueil  /  Bible  /  Vulgate  / Psaume 134.1     

Psaumes 134.1
Vulgate


1 alleluia laudate nomen Domini laudate servi Dominum1 Chroniques 9.33 Psaumes 135.1-135.2 Psaumes 103.21 Psaumes 120.1 Apocalypse 19.5
2 qui statis in domo Domini in atriis domus Dei nostriPsaumes 28.2 1 Timothée 2.8 Psaumes 63.4 Psaumes 141.2 Lamentations 3.41
3 laudate Dominum quia bonus Dominus psallite nomini eius quoniam suavePsaumes 128.5 Psaumes 124.8 Psaumes 110.2 Romains 11.26 Psaumes 146.5-146.6
4 quoniam Iacob elegit sibi Dominus Israhel in possessionem sibi 5 quia ego cognovi quod magnus est Dominus et Deus noster prae omnibus diis 6 omnia quae voluit Dominus fecit in caelo et in terra in mare et in omnibus abyssis 7 educens nubes ab extremo terrae fulgora in pluviam fecit qui producit ventos de thesauris suis 8 qui percussit primogenita Aegypti ab homine usque ad pecus 9 emisit signa et prodigia in medio tui Aegypte in Pharaonem et in omnes servos eius 10 qui percussit gentes multas et occidit reges fortes 11 Seon regem Amorreorum et Og regem Basan et omnia regna Chanaan 12 et dedit terram eorum hereditatem hereditatem Israhel populo suo 13 Domine nomen tuum in aeternum Domine memoriale tuum in generationem et generationem 14 quia iudicabit Dominus populum suum et in servis suis deprecabitur 15 simulacra gentium argentum et aurum opera manuum hominum 16 os habent et non loquentur oculos habent et non videbunt 17 aures habent et non audient neque enim est spiritus in ore eorum 18 similes illis fiant qui faciunt ea et omnes qui sperant in eis 19 domus Israhel benedicite Domino domus Aaron benedicite Domino 20 domus Levi benedicite Domino qui timetis Dominum benedicite Domino 21 benedictus Dominus ex Sion qui habitat in Hierusalem

Cette Bible est dans le domaine public.