Fermer le panneau de recherche

Appuyez sur Entrée pour rechercher ou ESC pour annuler.

Accueil  /  Bible  /  Vulgate  / Psaume 113     

Psaumes 113
Vulgate


1 alleluia in exitu Israhel de Aegypto domus Iacob de populo barbaro Psaumes 103.20-103.21 Psaumes 112.1 Psaumes 69.36 Psaumes 135.1-135.3 Psaumes 33.1-33.2
2 facta est Iudaea sanctificatio eius Israhel potestas eius Daniel 2.20 Psaumes 41.13 Psaumes 106.48 1 Chroniques 16.36 Ephésiens 3.21
3 mare vidit et fugit Iordanis conversus est retrorsum Esaïe 59.19 Malachie 1.11 Psaumes 50.1 Psaumes 18.3 Habakuk 2.14
4 montes exultaverunt ut arietes colles sicut agni ovium Psaumes 99.2 Psaumes 8.1 Psaumes 97.9 Psaumes 148.13 Esaïe 66.1
5 quid est tibi mare quod fugisti et tu Iordanis quia conversus es retrorsum Exode 15.11 Psaumes 89.6 Jérémie 10.6 Deutéronome 33.26 Esaïe 40.25
6 montes exultastis sicut arietes et colles sicut agni ovium Psaumes 11.4 Psaumes 138.6 Esaïe 57.15 Esaïe 66.2 Esaïe 6.2
7 a facie Domini mota est terra a facie Dei Iacob Psaumes 107.41 1 Samuel 2.7-2.8 Jacques 2.5 Job 5.11 2 Samuel 7.8-7.9
8 qui convertit petram in stagna aquarum et rupem in fontes aquarum Job 36.7 Apocalypse 5.9-5.10 Genèse 41.41 Psaumes 68.13 Philippiens 2.8-2.11
9 non nobis Domine non nobis sed nomini tuo da gloriam Psaumes 68.6 Esaïe 54.1 1 Samuel 2.5 Genèse 30.22-30.23 Genèse 25.21
10 super misericordia tua et veritate tua nequando dicant gentes ubi est Deus eorum 11 Deus autem noster in caelo omnia quaecumque voluit fecit 12 simulacra gentium argentum et aurum opera manuum hominum 13 os habent et non loquentur oculos habent et non videbunt 14 aures habent et non audient nares habent et non odorabuntur 15 manus habent et non palpabunt pedes habent et non ambulabunt non clamabunt in gutture suo 16 similes illis fiant qui faciunt ea et omnes qui confidunt in eis 17 domus Israhel speravit in Domino adiutor eorum et protector eorum est 18 domus Aaron speravit in Domino adiutor eorum et protector eorum est 19 qui timent Dominum speraverunt in Domino adiutor eorum et protector eorum est 20 Dominus memor fuit nostri et benedixit nobis benedixit domui Israhel benedixit domui Aaron 21 benedixit omnibus qui timent Dominum pusillis cum maioribus 22 adiciat Dominus super vos super vos et super filios vestros 23 benedicti vos Domino qui fecit caelum et terram 24 caelum caeli Domino terram autem dedit filiis hominum 25 non mortui laudabunt te Domine neque omnes qui descendunt in infernum 26 sed nos qui vivimus benedicimus Domino ex hoc nunc et usque in saeculum

Cette Bible est dans le domaine public.