Fermer le panneau de recherche

Appuyez sur Entrée pour rechercher ou ESC pour annuler.

Accueil  /  Bible  /  Vulgate  / 2 Chroniques 11.3     

2 Chroniques 11.3
Vulgate


1 venit autem Roboam in Hierusalem et convocavit universam domum Iuda et Beniamin in centum octoginta milibus electorum atque bellantium ut dimicaret contra Israhel et converteret ad se regnum suumPsaumes 33.16 Proverbes 21.30-21.31 1 Rois 12.21-12.24 Psaumes 33.10
2 factusque est sermo Domini ad Semeiam hominem Dei dicens2 Chroniques 12.15 1 Rois 12.22-12.24 Deutéronome 33.1 1 Timothée 6.11 2 Chroniques 8.14
3 loquere ad Roboam filium Salomonis regem Iuda et ad universum Israhel qui est in Iuda et Beniamin2 Rois 17.34 Genèse 49.28 Exode 24.4 Apocalypse 7.4-7.8 Philippiens 3.5
4 haec dicit Dominus non ascendetis neque pugnabitis contra fratres vestros revertatur unusquisque in domum suam quia mea hoc gestum est voluntate qui cum audissent sermonem Domini reversi sunt nec perrexerunt contra Hieroboam2 Chroniques 25.7-25.10 2 Chroniques 10.15-10.16 2 Chroniques 28.8-28.15 1 Rois 11.29-11.38 Genèse 50.20
5 habitavit autem Roboam in Hierusalem et aedificavit civitates muratas in Iuda2 Chroniques 8.2-8.6 2 Chroniques 14.6-14.7 2 Chroniques 16.6 2 Chroniques 17.12 2 Chroniques 27.4
6 extruxitque Bethleem et Aetham et ThecueMatthieu 2.5-2.6 Néhémie 3.27 1 Samuel 17.12 2 Samuel 14.2 Genèse 35.19
7 Bethsur quoque et Soccho et OdollamJosué 15.35 Josué 12.15 1 Samuel 22.1 Michée 1.15 2 Samuel 23.13
8 necnon Geth et Maresa et ZiphPsaumes 54.1 1 Samuel 23.19 Josué 15.44 Josué 15.24 1 Samuel 23.14
9 sed et Aduram et Lachis et AzechaJosué 15.39 Josué 10.11 Josué 15.35 2 Chroniques 32.9 Josué 10.5
10 Saraa quoque et Ahilon et Hebron quae erant in Iuda et Beniamin civitates munitissimasNombres 13.22 Josué 15.33 Josué 19.41-19.42 2 Samuel 2.11 Josué 14.14
11 cumque clausisset eas muris posuit in eis principes ciborumque horrea hoc est olei et vini2 Chroniques 11.23 2 Chroniques 17.19 Esaïe 22.10-22.11
12 sed et in singulis urbibus fecit armamentaria scutorum et hastarum firmavitque eas multa diligentia et imperavit super Iudam et Beniamin2 Chroniques 26.14-26.15 2 Samuel 13.19 2 Chroniques 32.5 2 Samuel 13.22
13 sacerdotes autem et Levitae qui erant in universo Israhel venerunt ad eum de cunctis sedibus suis 14 relinquentes suburbana et possessiones suas et transeuntes ad Iudam et Hierusalem eo quod abiecisset eos Hieroboam et posteri eius ne sacerdotio Domini fungerentur2 Chroniques 13.9 Nombres 35.2-35.5 1 Rois 12.28-12.33 Lévitique 27.30-27.34 1 Chroniques 6.66-6.81
15 qui constituit sibi sacerdotes excelsorum et daemonum vitulorumque quos fecerat1 Rois 12.28 1 Rois 12.31 1 Rois 13.33 Exode 32.31 Osée 8.5-8.6
16 sed et de cunctis tribubus Israhel quicumque dederant cor suum ut quaererent Dominum Deum Israhel venerunt Hierusalem ad immolandas victimas Domino Deo patrum suorum2 Chroniques 15.9 1 Samuel 7.3-7.4 2 Chroniques 30.18-30.19 Deutéronome 32.46 Psaumes 108.1
17 et roboraverunt regnum Iuda et confirmaverunt Roboam filium Salomonis per tres annos ambulaverunt enim in viis David et Salomonis annis tantum tribus2 Chroniques 12.1 Osée 6.4 2 Chroniques 7.17-7.19 2 Chroniques 1.1-1.12 2 Chroniques 8.13-8.16
18 duxit autem Roboam uxorem Maalath filiam Hierimuth filii David Abiail quoque filiam Heliab filii Isai1 Samuel 16.6 1 Samuel 17.13 1 Samuel 17.28 1 Chroniques 27.18 1 Chroniques 2.13
19 quae peperit ei filios Ieus et Somoriam et Zoom 20 post hanc quoque accepit Maacha filiam Absalom quae peperit ei Abia et Ethai et Ziza et Salumith2 Chroniques 13.2 Matthieu 1.7 2 Chroniques 12.16 2 Chroniques 11.21 1 Rois 15.1-15.2
21 amavit autem Roboam Maacha filiam Absalom super omnes uxores suas et concubinas nam uxores decem et octo duxerat concubinasque sexaginta et genuit viginti octo filios et sexaginta filiasDeutéronome 17.17 2 Samuel 3.2-3.5 1 Rois 11.3 Cantique 6.8-6.9 2 Samuel 5.13
22 constituit vero in capite Abiam filium Maacha ducem super fratres suos ipsum enim regem facere cogitabatDeutéronome 21.15-21.17 1 Chroniques 5.1-5.2 1 Chroniques 29.1
23 qui sapientior fuit et potentior super omnes filios eius et in cunctis finibus Iuda et Beniamin et in universis civitatibus muratis praebuitque eis escas plurimas et multas petivit uxoresLuc 16.8 Genèse 25.6 1 Rois 1.5-1.6 2 Chroniques 21.3 2 Chroniques 10.8-10.15

Cette Bible est dans le domaine public.