Fermer le panneau de recherche

Appuyez sur Entrée pour rechercher ou ESC pour annuler.

Accueil  /  Bible  /  Vulgate  / 2 Rois 1.13     

2 Rois 1.13
Vulgate


1 praevaricatus est autem Moab in Israhel postquam mortuus est Ahab2 Samuel 8.2 Nombres 24.7 2 Rois 3.4-3.5 2 Rois 8.20 1 Chroniques 18.2
2 ceciditque Ohozias per cancellos cenaculi sui quod habebat in Samaria et aegrotavit misitque nuntios dicens ad eos ite consulite Beelzebub deum Accaron utrum vivere queam de infirmitate mea hac2 Rois 1.16 Marc 3.22 2 Rois 8.7-8.10 Matthieu 10.25 Esaïe 37.19
3 angelus autem Domini locutus est ad Heliam Thesbiten surge ascende in occursum nuntiorum regis Samariae et dices ad eos numquid non est Deus in Israhel ut eatis ad consulendum Beelzebub deum Accaron1 Rois 17.1 Actes 12.7-12.11 Marc 3.22 Psaumes 76.1 2 Rois 5.8
4 quam ob rem haec dicit Dominus de lectulo super quem ascendisti non descendes sed morte morieris et abiit Helias2 Rois 1.6 2 Rois 1.16 Genèse 2.17 1 Rois 14.12 Proverbes 11.19
5 reversique sunt nuntii ad Ohoziam qui dixit eis quare reversi estis 6 at illi responderunt ei vir occurrit nobis et dixit ad nos ite revertimini ad regem qui misit vos et dicetis ei haec dicit Dominus numquid quia non erat Deus in Israhel mittis ut consulatur Beelzebub deus Accaron idcirco de lectulo super quem ascendisti non descendes sed morte morieris2 Rois 1.2-1.4 1 Chroniques 10.13-10.14 Esaïe 41.22-41.23 Psaumes 16.4
7 qui dixit eis cuius figurae et habitu est vir qui occurrit vobis et locutus est verba haecJuges 8.18 1 Samuel 28.14
8 at illi dixerunt vir pilosus et zona pellicia accinctis renibus qui ait Helias Thesbites estMatthieu 3.4 Zacharie 13.4 Marc 1.6 Apocalypse 11.3 Luc 1.17
9 misitque ad eum quinquagenarium principem et quinquaginta qui erant sub eo qui ascendit ad eum sedentique in vertice montis ait homo Dei rex praecepit ut descendas2 Rois 6.13-6.14 Matthieu 26.68 1 Rois 18.10 Hébreux 11.36 Matthieu 14.3
10 respondensque Helias dixit quinquagenario si homo Dei sum descendat ignis e caelo et devoret te et quinquaginta tuos descendit itaque ignis e caelo et devoravit eum et quinquaginta qui erant cum eoLuc 9.54 1 Rois 18.36-18.38 Job 1.16 Apocalypse 11.5 Matthieu 21.41
11 rursum misit ad eum principem quinquagenarium alterum et quinquaginta cum eo qui locutus est illi homo Dei haec dicit rex festina descendeActes 4.16-4.17 Nombres 16.41 Matthieu 2.16 Jean 18.5-18.12 Esaïe 32.7
12 respondens Helias ait si homo Dei ego sum descendat ignis e caelo et devoret te et quinquaginta tuos descendit ergo ignis Dei e caelo et devoravit illum et quinquaginta eius2 Rois 1.9-1.10
13 iterum misit principem quinquagenarium tertium et quinquaginta qui erant cum eo qui cum venisset curvavit genua contra Heliam et precatus est eum et ait homo Dei noli despicere animam meam et animam servorum tuorum qui mecum suntEsaïe 1.5 Esaïe 66.2 Nombres 12.11-12.13 1 Rois 13.6 Proverbes 27.22
14 ecce descendit ignis de caelo et devoravit duos principes quinquagenarios primos et quinquagenos qui cum eis erant sed nunc obsecro ut miserearis animae meae1 Samuel 26.21 Psaumes 49.8 Matthieu 16.25-16.26 1 Samuel 26.24 Proverbes 6.26
15 locutus est autem angelus Domini ad Heliam dicens descende cum eo ne timeas surrexit igitur et descendit cum eo ad regemEzéchiel 2.6 Esaïe 51.12 Jérémie 1.17 Hébreux 11.27 1 Rois 18.15
16 et locutus est ei haec dicit Dominus quia misisti nuntios ad consulendum Beelzebub deum Accaron quasi non esset Deus in Israhel a quo possis interrogare sermonem ideo de lectulo super quem ascendisti non descendes sed morte morieris2 Rois 1.2-1.4 1 Rois 14.6-14.13 1 Rois 22.28 Exode 4.22-4.23 1 Rois 21.18-21.24
17 mortuus est ergo iuxta sermonem Domini quem locutus est Helias et regnavit Ioram frater eius pro eo anno secundo Ioram filii Iosaphat regis Iudae non enim habebat filium2 Rois 3.1 1 Rois 22.51 2 Rois 8.16-8.17
18 reliqua autem verborum Ohoziae quae operatus est nonne haec scripta sunt in libro sermonum dierum regum Israhel1 Rois 14.19 1 Rois 22.39

Cette Bible est dans le domaine public.