Fermer le panneau de recherche

Appuyez sur Entrée pour rechercher ou ESC pour annuler.

Accueil  /  Bible  /  Vulgate  / 1 Rois 19.8     

1 Rois 19.8
Vulgate


1 nuntiavit autem Ahab Hiezabel omnia quae fecerat Helias et quomodo occidisset universos prophetas gladio1 Rois 18.40 1 Rois 21.25 1 Rois 21.5-21.7 1 Rois 16.31
2 misitque Hiezabel nuntium ad Heliam dicens haec mihi faciant dii et haec addant nisi hac hora cras posuero animam tuam sicut animam unius ex illis1 Rois 20.10 Ruth 1.17 2 Rois 6.31 2 Rois 19.22 Exode 10.28
3 timuit ergo Helias et surgens abiit quocumque eum ferebat voluntas venitque in Bersabee Iuda et dimisit ibi puerum suumGenèse 21.31 Matthieu 26.70-26.74 Genèse 12.12-12.13 Exode 2.15 Amos 7.12-7.13
4 et perrexit in desertum via unius diei cumque venisset et sederet subter unam iuniperum petivit animae suae ut moreretur et ait sufficit mihi Domine tolle animam meam neque enim melior sum quam patres meiNombres 11.15 Jonas 4.8 Jonas 4.3 1 Rois 19.3 Jérémie 20.14-20.18
5 proiecitque se et obdormivit in umbra iuniperi et ecce angelus tetigit eum et dixit illi surge comedeDaniel 9.21 Hébreux 13.5 Actes 12.7 Daniel 10.9-10.10 Daniel 8.19
6 respexit et ecce ad caput suum subcinericius panis et vas aquae comedit ergo et bibit et rursum obdormivit1 Rois 17.6 Matthieu 4.11 Jean 21.5 1 Rois 17.9-17.15 Matthieu 6.32
7 reversusque est angelus Domini secundo et tetigit eum dixitque illi surge comede grandis enim tibi restat viaPsaumes 103.13-103.14 Deutéronome 33.25
8 qui cum surrexisset comedit et bibit et ambulavit in fortitudine cibi illius quadraginta diebus et quadraginta noctibus usque ad montem Dei HorebExode 34.28 Exode 3.1 Deutéronome 9.18 Matthieu 4.2 Exode 24.18
9 cumque venisset illuc mansit in spelunca et ecce sermo Domini ad eum dixitque illi quid hic agis Helia1 Rois 19.13 Exode 33.21-33.22 Jérémie 9.2 Jérémie 2.18 Jonas 1.3-1.4
10 at ille respondit zelo zelatus sum pro Domino Deo exercituum quia dereliquerunt pactum Domini filii Israhel altaria tua destruxerunt et prophetas tuos occiderunt gladio et derelictus sum ego solus et quaerunt animam meam ut auferant eam1 Rois 18.4 1 Rois 18.22 Nombres 25.13 Exode 34.14 Exode 20.5
11 et ait ei egredere et sta in monte coram Domino et ecce Dominus transit et spiritus grandis et fortis subvertens montes et conterens petras ante Dominum non in spiritu Dominus et post spiritum commotio non in commotione DominusExode 24.12 Ezéchiel 1.4 Ezéchiel 37.7 Exode 19.20 Exode 34.2
12 et post commotionem ignis non in igne Dominus et post ignem sibilus aurae tenuisJob 4.16 Zacharie 4.6 Deutéronome 4.33 2 Rois 1.10 Actes 2.36-2.37
13 quod cum audisset Helias operuit vultum suum pallio et egressus stetit in ostio speluncae et ecce vox ad eum dicens quid agis hic Helia1 Rois 19.9 Esaïe 6.2 Exode 33.23 1 Rois 18.42 Exode 3.5-3.6
14 et ille respondit zelo zelatus sum pro Domino Deo exercituum quia dereliquerunt pactum tuum filii Israhel altaria tua destruxerunt et prophetas tuos occiderunt gladio et derelictus sum ego solus et quaerunt animam meam ut auferant eamDeutéronome 31.20 Deutéronome 29.25 Osée 6.7 Esaïe 62.6-62.7 Psaumes 78.37
15 et ait Dominus ad eum vade et revertere in viam tuam per desertum in Damascum cumque perveneris ungues Azahel regem super Syriam2 Rois 8.7-8.15 Esaïe 45.1 Genèse 14.15 Actes 9.2-9.3 Jérémie 27.2-27.22
16 et Hieu filium Namsi ungues regem super Israhel Heliseum autem filium Saphat qui est de Abelmaula ungues prophetam pro te1 Rois 19.19-19.21 2 Rois 2.9 2 Rois 2.15 Luc 4.27 2 Rois 9.1-9.14
17 et erit quicumque fugerit gladium Azahel occidet eum Hieu et qui fugerit gladium Hieu interficiet eum Heliseus2 Rois 13.22 2 Rois 8.12 2 Rois 13.3 2 Rois 10.32 Osée 6.5
18 et derelinquam mihi in Israhel septem milia universorum genua quae non sunt incurvata Baal et omne os quod non adoravit eum osculans manumOsée 13.2 Esaïe 1.9 Esaïe 10.20-10.22 Romains 11.4-11.5 Psaumes 2.12
19 profectus ergo inde repperit Heliseum filium Saphat arantem duodecim iugis boum et ipse in duodecim arantibus unus erat cumque venisset Helias ad eum misit pallium suum super illum2 Rois 2.8 1 Samuel 28.14 2 Rois 2.13-2.14 Matthieu 4.18-4.19 Zacharie 13.5
20 qui statim relictis bubus cucurrit post Heliam et ait osculer oro te patrem meum et matrem meam et sic sequar te dixitque ei vade et revertere quod enim meum erat feci tibiMatthieu 8.21-8.22 Luc 9.61-9.62 Actes 20.37 Matthieu 19.27 Matthieu 4.22
21 reversus autem ab eo tulit par boum et mactavit illud et in aratro boum coxit carnes et dedit populo et comederunt consurgensque abiit et secutus est Heliam et ministrabat ei2 Samuel 24.22 2 Rois 2.3 Philémon 1.13 Actes 13.5 1 Rois 18.43

Cette Bible est dans le domaine public.