Fermer le panneau de recherche

Appuyez sur Entrée pour rechercher ou ESC pour annuler.

Accueil  /  Bible  /  Vulgate  / Genèse 47.24     

Genèse 47.24
Vulgate


1 ingressus ergo Ioseph nuntiavit Pharaoni dicens pater meus et fratres oves eorum et armenta et cuncta quae possident venerunt de terra Chanaan et ecce consistunt in terra GessenGenèse 46.31 Genèse 45.10 Genèse 46.28 Hébreux 2.11 Exode 8.22
2 extremos quoque fratrum suorum quinque viros statuit coram regeActes 7.13 Colossiens 1.28 Jude 1.24 2 Corinthiens 4.14
3 quos ille interrogavit quid habetis operis responderunt pastores ovium sumus servi tui et nos et patres nostriGenèse 46.33-46.34 Genèse 4.2 2 Thessaloniciens 3.10 Jonas 1.8 Amos 7.14-7.15
4 ad peregrinandum in terra tua venimus quoniam non est herba gregibus servorum tuorum ingravescente fame in regione Chanaan petimusque ut esse nos iubeas servos tuos in terra GessenGenèse 46.34 Genèse 15.13 Deutéronome 26.5 Genèse 43.1 Psaumes 105.23
5 dixit itaque rex ad Ioseph pater tuus et fratres tui venerunt ad te 6 terra Aegypti in conspectu tuo est in optimo loco fac habitare eos et trade eis terram Gessen quod si nosti esse in eis viros industrios constitue illos magistros pecorum meorumGenèse 47.11 Exode 18.21 Proverbes 22.29 Genèse 47.4 Exode 18.25
7 post haec introduxit Ioseph patrem suum ad regem et statuit eum coram eo qui benedicens illiGenèse 47.10 Nombres 6.23-6.24 2 Samuel 14.22 1 Rois 1.47 1 Samuel 2.20
8 et interrogatus ab eo quot sunt dies annorum vitae tuae 9 respondit dies peregrinationis vitae meae centum triginta annorum sunt parvi et mali et non pervenerunt usque ad dies patrum meorum quibus peregrinati suntJacques 4.14 Psaumes 39.12 Psaumes 39.5 Psaumes 119.19 Genèse 35.28
10 et benedicto rege egressus est forasGenèse 47.7 Genèse 14.19 2 Samuel 19.39 Deutéronome 33.1 Hébreux 7.7
11 Ioseph vero patri et fratribus suis dedit possessionem in Aegypto in optimo loco terrae solo Ramesses ut praeceperat PharaoExode 12.37 Exode 1.11 Genèse 47.6 Jean 14.23 Jean 14.2
12 et alebat eos omnemque domum patris sui praebens cibaria singulisGenèse 45.11 Genèse 47.1 Marc 7.10-7.13 Genèse 47.24 1 Thessaloniciens 2.7
13 in toto enim orbe panis deerat et oppresserat fames terram maxime Aegypti et ChanaanActes 7.11 Jérémie 9.12 Lamentations 4.9 Jérémie 14.1-14.6 Joël 1.10-1.12
14 e quibus omnem pecuniam congregavit pro venditione frumenti et intulit eam in aerarium regisGenèse 41.56 Luc 16.1-16.2 1 Corinthiens 4.2 1 Pierre 4.10 Luc 16.10-16.12
15 cumque defecisset emptoris pretium venit cuncta Aegyptus ad Ioseph dicens da nobis panes quare morimur coram te deficiente pecuniaGenèse 47.18-47.19 Matthieu 6.11 Juges 8.8 Psaumes 37.3 1 Samuel 25.8
16 quibus ille respondit adducite pecora vestra et dabo vobis pro eis cibos si pretium non habetisDaniel 6.5-6.7 Philippiens 4.8 1 Corinthiens 10.32 Colossiens 4.5 Proverbes 12.17
17 quae cum adduxissent dedit eis alimenta pro equis et ovibus et bubus et asinis sustentavitque eos illo anno pro commutatione pecorumExode 9.3 Esaïe 31.1 Matthieu 6.24 1 Rois 10.28 Job 2.4
18 veneruntque anno secundo et dixerunt ei non celamus dominum nostrum quod deficiente pecunia pecora simul defecerint nec clam te est quod absque corporibus et terra nihil habeamusJérémie 38.9 2 Rois 6.26
19 cur ergo morimur te vidente et nos et terra nostra tui erimus eme nos in servitutem regiam et praebe semina ne pereunte cultore redigatur terra in solitudinemNéhémie 5.2-5.3 Lamentations 1.11 Lamentations 5.9 Lamentations 5.6 Matthieu 16.26
20 emit igitur Ioseph omnem terram Aegypti vendentibus singulis possessiones suas prae magnitudine famis subiecitque eam Pharaoni 21 et cunctos populos eius a novissimis terminis Aegypti usque ad extremos fines eiusGenèse 41.48
22 praeter terram sacerdotum quae a rege tradita fuerat eis quibus et statuta cibaria ex horreis publicis praebebantur et idcirco non sunt conpulsi vendere possessiones suasEsdras 7.24 Josué 21.1-21.45 Genèse 41.45 Galates 6.6 Matthieu 10.10
23 dixit ergo Ioseph ad populos en ut cernitis et vos et terram vestram Pharao possidet accipite semina et serite agrosEsaïe 55.10 Psaumes 107.36-107.37 Genèse 45.6 2 Corinthiens 9.10 Esaïe 28.24-28.25
24 ut fruges habere possitis quintam partem regi dabitis quattuor reliquas permitto vobis in sementem et in cibos famulis et liberis vestrisGenèse 41.34 1 Samuel 8.15-8.17 Psaumes 112.5 Lévitique 27.32 Psaumes 41.1
25 qui responderunt salus nostra in manu tua est respiciat nos tantum dominus noster et laeti serviemus regiGenèse 33.15 Ruth 2.13 Genèse 50.20 Genèse 41.45 Genèse 6.19
26 ex eo tempore usque in praesentem diem in universa terra Aegypti regibus quinta pars solvitur et factum est quasi in legem absque terra sacerdotali quae libera ab hac condicione fuitGenèse 47.22 Ezéchiel 7.24
27 habitavit ergo Israhel in Aegypto id est in terra Gessen et possedit eam auctusque est et multiplicatus nimisExode 1.7 Genèse 46.3 Genèse 26.4 Actes 7.17 Deutéronome 26.5
28 et vixit in ea decem et septem annis factique sunt omnes dies vitae illius centum quadraginta septem annorumGenèse 37.2 Psaumes 90.12 Genèse 47.8-47.9 Psaumes 119.84 Psaumes 90.10
29 cumque adpropinquare cerneret mortis diem vocavit filium suum Ioseph et dixit ad eum si inveni gratiam in conspectu tuo pone manum sub femore meo et facies mihi misericordiam et veritatem ut non sepelias me in AegyptoGenèse 24.49 Genèse 24.2 Deutéronome 31.14 1 Rois 2.1 Genèse 50.24-50.25
30 sed dormiam cum patribus meis et auferas me de hac terra condasque in sepulchro maiorum cui respondit Ioseph ego faciam quod iussistiGenèse 49.29-49.32 Genèse 25.9 Genèse 23.19 Néhémie 2.5 Genèse 50.5-50.14
31 et ille iura ergo inquit mihi quo iurante adoravit Israhel Deum conversus ad lectuli caput1 Rois 1.47 Hébreux 11.21 Genèse 24.3 Genèse 47.29 Genèse 24.26

Cette Bible est dans le domaine public.