Accueil  /  Bible  /  Vulgate  /  Esaïe 8

La Bible Vulgate

Esaïe 8

Un clic sur un verset envoie vers le comparateur de versions.

Chapitre 7 Chapitre 9

Ruine des royaumes de Syrie et d’Israël

1 et dixit Dominus ad me sume tibi librum grandem et scribe in eo stilo hominis Velociter spolia detrahe Cito praedare 2 et adhibui mihi testes fideles Uriam sacerdotem et Zacchariam filium Barachiae 3 et accessi ad prophetissam et concepit et peperit filium et dixit Dominus ad me voca nomen eius Adcelera spolia detrahere Festina praedari 4 quia antequam sciat puer vocare patrem suum et matrem suam auferetur fortitudo Damasci et spolia Samariae coram rege Assyriorum 5 et adiecit Dominus loqui ad me adhuc dicens 6 pro eo quod abiecit populus iste aquas Siloae quae vadunt cum silentio et adsumpsit magis Rasin et filium Romeliae 7 propter hoc ecce Dominus adducet super eos aquas Fluminis fortes et multas regem Assyriorum et omnem gloriam eius et ascendet super omnes rivos eius et fluet super universas ripas eius 8 et ibit per Iudam inundans et transiens usque ad collum veniet et erit extensio alarum eius implens latitudinem terrae tuae o Emmanuhel 9 congregamini populi et vincimini et audite universae procul terrae confortamini et vincimini accingite vos et vincimini 10 inite consilium et dissipabitur loquimini verbum et non fiet quia nobiscum Deus 11 haec enim ait Dominus ad me sicut in forti manu erudivit me ne irem in via populi huius dicens 12 non dicatis coniuratio omnia enim quae loquitur populus iste coniuratio est et timorem eius ne timeatis neque paveatis 13 Dominum exercituum ipsum sanctificate ipse pavor vester et ipse terror vester 14 et erit vobis in sanctificationem in lapidem autem offensionis et in petram scandali duabus domibus Israhel in laqueum et in ruinam habitantibus Hierusalem 15 et offendent ex eis plurimi et cadent et conterentur et inretientur et capientur 16 liga testimonium signa legem in discipulis meis 17 et expectabo Dominum qui abscondit faciem suam a domo Iacob et praestolabor eum 18 ecce ego et pueri quos mihi dedit Dominus in signum et in portentum Israhelis a Domino exercituum qui habitat in monte Sion 19 et cum dixerint ad vos quaerite a pythonibus et a divinis qui stridunt in incantationibus suis numquid non populus a Deo suo requirit pro vivis a mortuis 20 ad legem magis et ad testimonium quod si non dixerint iuxta verbum hoc non erit eis matutina lux 21 et transibit per eam corruet et esuriet et cum esurierit irascetur et maledicet regi suo et Deo suo et suspiciet sursum 22 et ad terram intuebitur et ecce tribulatio et tenebrae dissolutio angustia et caligo persequens et non poterit avolare de angustia sua

L’ère messianique

23 primo tempore adleviata est terra Zabulon et terra Nepthalim et novissimo adgravata est via maris trans Iordanem Galileae gentium


Vous êtes actuellement sur une version optimisée pour mobile, si vous souhaitez basculer sur la version complète suivez le lien suivant : Esaïe 8.9 (Lemaîtstre de Sacy)

Cette Bible est dans le domaine public.