Fermer le panneau de recherche

Appuyez sur Entrée pour rechercher ou ESC pour annuler.

Accueil  /  Bible  /  Vulgate  / Ruth 3.2     

Ruth 3.2
Vulgate


1 postquam autem reversa est ad socrum suam audivit ab ea filia mi quaeram tibi requiem et providebo ut bene sit tibiRuth 1.9 Deutéronome 4.40 Psaumes 128.2 Jérémie 22.15-22.16 1 Timothée 5.14
2 Booz iste cuius puellis in agro iuncta es propinquus est noster et hac nocte aream hordei ventilatRuth 2.8 Hébreux 2.11-2.14 Deutéronome 25.5-25.10 Ruth 2.1 Ruth 2.20-2.23
3 lava igitur et unguere et induere cultioribus vestimentis ac descende in aream non te videat homo donec esum potumque finierit2 Samuel 14.2 Psaumes 104.15 1 Timothée 2.9-2.10 Esther 5.1 Matthieu 6.17
4 quando autem ierit ad dormiendum nota locum in quo dormiat veniesque et discoperies pallium quo operitur a parte pedum et proicies te et ibi iacebis ipse autem dicet tibi quid agere debeas1 Thessaloniciens 5.22
5 quae respondit quicquid praeceperis faciamColossiens 3.20 Ephésiens 6.1
6 descenditque in aream et fecit omnia quae sibi imperaverat socrusProverbes 1.8 Jean 2.5 Jean 15.14 Exode 20.12
7 cumque comedisset Booz et bibisset et factus esset hilarior issetque ad dormiendum iuxta acervum manipulorum venit abscondite et discoperto a pedibus eius pallio se proiecitJuges 19.6 Esther 1.10 2 Samuel 13.28 Juges 19.9 Juges 19.22
8 et ecce nocte iam media expavit homo et conturbatus est viditque mulierem iacentem ad pedes suos 9 et ait illi quae es illaque respondit ego sum Ruth ancilla tua expande pallium tuum super famulam tuam quia propinquus esEzéchiel 16.8 Ruth 2.20 Ruth 3.12 Luc 14.11 Ruth 2.10-2.13
10 et ille benedicta inquit es Domino filia et priorem misericordiam posteriore superasti quia non es secuta iuvenes pauperes sive divitesRuth 2.20 Ruth 1.8 Ruth 2.4 1 Corinthiens 13.4-13.5
11 noli ergo metuere sed quicquid dixeris mihi faciam tibi scit enim omnis populus qui habitat intra portas urbis meae mulierem te esse virtutisProverbes 12.4 Proverbes 31.10 Proverbes 31.29-31.31
12 nec abnuo me propinquum sed est alius me propinquiorRuth 4.1 Matthieu 7.12 1 Thessaloniciens 4.6
13 quiesce hac nocte et facto mane si te voluerit propinquitatis iure retinere bene res acta est sin autem ille noluerit ego te absque ulla dubitatione suscipiam vivit Dominus dormi usque maneJuges 8.19 Jérémie 4.2 Ruth 4.5 Matthieu 22.24-22.27 Ruth 2.20
14 dormivit itaque ad pedes eius usque ad noctis abscessum surrexitque antequam homines se cognoscerent mutuo et dixit Booz cave ne quis noverit quod huc veneris2 Corinthiens 8.21 Romains 14.16 1 Pierre 2.12 Ecclésiaste 7.1 1 Corinthiens 10.32
15 et rursum expande inquit palliolum tuum quo operiris et tene utraque manu qua extendente et tenente mensus est sex modios hordei et posuit super eam quae portans ingressa est civitatemEsaïe 32.8 Galates 6.10
16 et venit ad socrum suam quae dixit ei quid egisti filia narravitque ei omnia quae sibi fecisset homo 17 et ait ecce sex modios hordei dedit mihi et ait nolo vacuam te reverti ad socrum tuam 18 dixitque Noemi expecta filia donec videamus quem res exitum habeat neque enim cessabit homo nisi conpleverit quod locutus estPsaumes 37.3-37.5 Esaïe 30.7 Esaïe 28.16

Cette Bible est dans le domaine public.