Fermer le panneau de recherche

Appuyez sur Entrée pour rechercher ou ESC pour annuler.

Accueil  /  Bible  /  Vulgate  / 2 Pierre 1.18     

2 Pierre 1.18
Vulgate


1 Simon Petrus servus et apostolus Iesu Christi his qui coaequalem nobis sortiti sunt fidem in iustitia Dei nostri et salvatoris Iesu ChristiTite 2.13 Romains 3.21-3.26 Romains 1.12 Romains 1.1 Tite 1.4
2 gratia vobis et pax adimpleatur in cognitione Domini nostri1 Pierre 1.2 Jean 17.3 Philippiens 3.8 Romains 1.7 Jude 1.2
3 quomodo omnia nobis divinae virtutis suae quae ad vitam et pietatem donata est per cognitionem eius qui vocavit nos propria gloria et virtute1 Pierre 5.10 1 Thessaloniciens 2.12 Romains 8.28-8.30 2 Thessaloniciens 2.14 1 Pierre 2.21
4 per quae maxima et pretiosa nobis promissa donavit ut per haec efficiamini divinae consortes naturae fugientes eius quae in mundo est concupiscentiae corruptionemHébreux 12.10 1 Jean 3.2 Ezéchiel 36.25-36.27 2 Pierre 2.18-2.20 Ephésiens 4.23-4.24
5 vos autem curam omnem subinferentes ministrate in fide vestra virtutem in virtute autem scientiam2 Pierre 1.10 2 Pierre 1.2-1.3 Philippiens 4.8 2 Pierre 3.18 Philippiens 1.9
6 in scientia autem abstinentiam in abstinentia autem patientiam in patientia autem pietatemRomains 5.3-5.4 2 Pierre 1.3 Hébreux 10.36 Luc 21.19 Actes 24.25
7 in pietate autem amorem fraternitatis in amore autem fraternitatis caritatemHébreux 13.1 Romains 12.10 1 Thessaloniciens 3.12 1 Corinthiens 13.1-13.8 Jean 13.34-13.35
8 haec enim vobis cum adsint et superent non vacuos nec sine fructu vos constituent in Domini nostri Iesu Christi cognitioneColossiens 3.16 Jean 15.2 Tite 3.14 2 Pierre 1.2 Hébreux 6.12
9 cui enim non praesto sunt haec caecus est et manu temptans oblivionem accipiens purgationis veterum suorum delictorumEphésiens 5.26 Hébreux 9.14 Jacques 2.14-2.26 Romains 6.1-6.4 Romains 6.11
10 quapropter fratres magis satagite ut per bona opera certam vestram vocationem et electionem faciatis haec enim facientes non peccabitis aliquando2 Pierre 3.17 Hébreux 6.11 1 Jean 3.19-3.21 2 Pierre 1.5 2 Timothée 2.19
11 sic enim abundanter ministrabitur vobis introitus in aeternum regnum Domini nostri et salvatoris Iesu ChristiMatthieu 25.34 Esaïe 9.7 Cantique 5.1 2 Corinthiens 5.1 Ephésiens 3.20
12 propter quod incipiam vos semper commonere de his et quidem scientes et confirmatos in praesenti veritate1 Jean 2.21 Jude 1.5 Philippiens 3.1 Romains 15.14-15.15 2 Pierre 1.13
13 iustum autem arbitror quamdiu sum in hoc tabernaculo suscitare vos in commonitione2 Pierre 3.1 2 Pierre 1.14 2 Corinthiens 5.1-5.4 2 Timothée 1.6 Aggée 1.14
14 certus quod velox est depositio tabernaculi mei secundum quod et Dominus noster Iesus Christus significavit mihi2 Timothée 4.6 Jean 21.18-21.19 Deutéronome 31.14 Deutéronome 4.21-4.22 Josué 23.14
15 dabo autem operam et frequenter habere vos post obitum meum ut horum memoriam faciatisPsaumes 71.18 Josué 24.24-24.29 Deutéronome 31.19-31.29 1 Chroniques 29.1-29.20 2 Pierre 1.12
16 non enim doctas fabulas secuti notam fecimus vobis Domini nostri Iesu Christi virtutem et praesentiam sed speculatores facti illius magnitudinisJean 1.14 1 Corinthiens 1.17 1 Jean 4.14 1 Timothée 1.4 1 Corinthiens 2.4
17 accipiens enim a Deo Patre honorem et gloriam voce delapsa ad eum huiuscemodi a magnifica gloria hic est Filius meus dilectus in quo mihi conplacuiMarc 9.7 Matthieu 17.5 Matthieu 3.17 Luc 3.22 Luc 9.34-9.35
18 et hanc vocem nos audivimus de caelo adlatam cum essemus cum ipso in monte sanctoMatthieu 17.6 Josué 5.15 Exode 3.5 Esaïe 11.9 Exode 3.1
19 et habemus firmiorem propheticum sermonem cui bene facitis adtendentes quasi lucernae lucenti in caliginoso loco donec dies inlucescat et lucifer oriatur in cordibus vestrisApocalypse 22.16 Psaumes 119.105 Esaïe 9.2 Apocalypse 2.28 Jean 5.35
20 hoc primum intellegentes quod omnis prophetia scripturae propria interpretatione non fit2 Pierre 3.3 Romains 13.11 Romains 6.6 1 Timothée 1.9 Romains 12.6
21 non enim voluntate humana adlata est aliquando prophetia sed Spiritu Sancto inspirati locuti sunt sancti Dei hominesLuc 1.70 1 Pierre 1.11 Actes 1.16 2 Timothée 3.15-3.17 2 Samuel 23.2

Cette Bible est dans le domaine public.