Fermer le panneau de recherche

Appuyez sur Entrée pour rechercher ou ESC pour annuler.

Accueil  /  Bible  /  Vulgate  / 2 Pierre 1     

2 Pierre 1
Vulgate


1 Simon Petrus servus et apostolus Iesu Christi his qui coaequalem nobis sortiti sunt fidem in iustitia Dei nostri et salvatoris Iesu Christi Tite 2.13 Romains 3.21-3.26 Jean 12.26 1 Pierre 1.1 Romains 1.12
2 gratia vobis et pax adimpleatur in cognitione Domini nostri Jean 17.3 1 Pierre 1.2 2 Pierre 3.18 Philippiens 3.8 Romains 1.7
3 quomodo omnia nobis divinae virtutis suae quae ad vitam et pietatem donata est per cognitionem eius qui vocavit nos propria gloria et virtute 1 Pierre 5.10 1 Thessaloniciens 2.12 Romains 8.28-8.30 2 Thessaloniciens 2.14 1 Pierre 2.21
4 per quae maxima et pretiosa nobis promissa donavit ut per haec efficiamini divinae consortes naturae fugientes eius quae in mundo est concupiscentiae corruptionem Hébreux 12.10 1 Jean 3.2 Ezéchiel 36.25-36.27 2 Pierre 2.18-2.20 Jean 1.12-1.13
5 vos autem curam omnem subinferentes ministrate in fide vestra virtutem in virtute autem scientiam 2 Pierre 1.10 2 Pierre 1.2-1.3 Philippiens 4.8 2 Pierre 3.18 Philippiens 1.9
6 in scientia autem abstinentiam in abstinentia autem patientiam in patientia autem pietatem Romains 5.3-5.4 2 Pierre 1.3 Hébreux 10.36 Luc 21.19 Hébreux 12.1
7 in pietate autem amorem fraternitatis in amore autem fraternitatis caritatem Romains 12.10 Hébreux 13.1 Jean 13.34-13.35 1 Thessaloniciens 3.12 1 Corinthiens 13.1-13.8
8 haec enim vobis cum adsint et superent non vacuos nec sine fructu vos constituent in Domini nostri Iesu Christi cognitione Jean 15.2 Colossiens 3.16 Tite 3.14 2 Pierre 1.2 Hébreux 6.12
9 cui enim non praesto sunt haec caecus est et manu temptans oblivionem accipiens purgationis veterum suorum delictorum Ephésiens 5.26 Romains 6.11 1 Jean 2.9-2.11 1 Jean 1.7 Hébreux 9.14
10 quapropter fratres magis satagite ut per bona opera certam vestram vocationem et electionem faciatis haec enim facientes non peccabitis aliquando 2 Pierre 3.17 Hébreux 6.11 1 Jean 3.19-3.21 1 Pierre 1.5 Michée 7.8
11 sic enim abundanter ministrabitur vobis introitus in aeternum regnum Domini nostri et salvatoris Iesu Christi Matthieu 25.34 Apocalypse 3.21 Daniel 7.14 Psaumes 36.8 Apocalypse 5.10
12 propter quod incipiam vos semper commonere de his et quidem scientes et confirmatos in praesenti veritate 1 Jean 2.21 Jude 1.5 Philippiens 3.1 Romains 15.14-15.15 2 Jean 1.2
13 iustum autem arbitror quamdiu sum in hoc tabernaculo suscitare vos in commonitione 2 Pierre 3.1 2 Pierre 1.14 Aggée 1.14 2 Corinthiens 5.8 Hébreux 13.3
14 certus quod velox est depositio tabernaculi mei secundum quod et Dominus noster Iesus Christus significavit mihi 2 Timothée 4.6 Jean 21.18-21.19 Deutéronome 4.21-4.22 Josué 23.14 Deutéronome 31.14
15 dabo autem operam et frequenter habere vos post obitum meum ut horum memoriam faciatis Psaumes 71.18 1 Chroniques 29.1-29.20 2 Pierre 1.12 2 Timothée 2.2 Luc 9.31
16 non enim doctas fabulas secuti notam fecimus vobis Domini nostri Iesu Christi virtutem et praesentiam sed speculatores facti illius magnitudinis Jean 1.14 1 Jean 4.14 1 Corinthiens 1.17 1 Timothée 1.4 1 Corinthiens 2.4
17 accipiens enim a Deo Patre honorem et gloriam voce delapsa ad eum huiuscemodi a magnifica gloria hic est Filius meus dilectus in quo mihi conplacui Marc 9.7 Matthieu 17.5 Matthieu 3.17 Luc 3.22 Luc 9.34-9.35
18 et hanc vocem nos audivimus de caelo adlatam cum essemus cum ipso in monte sancto Matthieu 17.6 Exode 3.5 Josué 5.15 Exode 3.1 Zacharie 8.3
19 et habemus firmiorem propheticum sermonem cui bene facitis adtendentes quasi lucernae lucenti in caliginoso loco donec dies inlucescat et lucifer oriatur in cordibus vestris Apocalypse 22.16 Psaumes 119.105 Esaïe 9.2 Apocalypse 2.28 Jean 5.35
20 hoc primum intellegentes quod omnis prophetia scripturae propria interpretatione non fit 2 Pierre 3.3 1 Timothée 1.9 Romains 12.6 Romains 13.11 Romains 6.6
21 non enim voluntate humana adlata est aliquando prophetia sed Spiritu Sancto inspirati locuti sunt sancti Dei homines Luc 1.70 1 Pierre 1.11 Actes 1.16 2 Timothée 3.15-3.17 2 Samuel 23.2

Cette Bible est dans le domaine public.