Fermer le panneau de recherche

Appuyez sur Entrée pour rechercher ou ESC pour annuler.

Accueil  /  Bible  /  Vulgate  / Deutéronome 8.18     

Deutéronome 8.18
Vulgate


1 omne mandatum quod ego praecipio tibi hodie cave diligenter ut facias ut possitis vivere et multiplicemini ingressique possideatis terram pro qua iuravit Dominus patribus vestrisDeutéronome 4.1 Deutéronome 5.32-6.3 1 Thessaloniciens 4.1-4.2 Psaumes 119.4-119.6
2 et recordaberis cuncti itineris per quod adduxit te Dominus Deus tuus quadraginta annis per desertum ut adfligeret te atque temptaret et nota fierent quae in tuo animo versabantur utrum custodires mandata illius an nonJacques 1.3 2 Chroniques 32.31 Amos 2.10 Deutéronome 8.16 Exode 15.25
3 adflixit te penuria et dedit tibi cibum manna quem ignorabas tu et patres tui ut ostenderet tibi quod non in solo pane vivat homo sed in omni verbo quod egreditur ex ore DominiMatthieu 4.4 Luc 4.4 Exode 16.2-16.3 Psaumes 78.23-78.25 Hébreux 13.5-13.6
4 vestimentum tuum quo operiebaris nequaquam vetustate defecit et pes tuus non est subtritus en quadragesimus annus estDeutéronome 29.5 Néhémie 9.21 Matthieu 26.25-26.30
5 ut recogites in corde tuo quia sicut erudit homo filium suum sic Dominus Deus tuus erudivit te2 Samuel 7.14 Apocalypse 3.19 Proverbes 3.12 1 Corinthiens 11.32 Hébreux 12.5-12.11
6 ut custodias mandata Domini Dei tui et ambules in viis eius et timeas eumDeutéronome 5.33 Luc 1.6 Psaumes 128.1 2 Chroniques 6.31 1 Samuel 12.24
7 Dominus enim Deus tuus introducet te in terram bonam terram rivorum aquarumque et fontium in cuius campis et montibus erumpunt fluviorum abyssiDeutéronome 11.9-11.12 Ezéchiel 20.6 Néhémie 9.24-9.25 Exode 3.8 Deutéronome 6.10-6.11
8 terram frumenti hordei vinearum in qua ficus et mala granata et oliveta nascuntur terram olei ac mellisJérémie 5.17 Osée 2.22 2 Samuel 4.6 Habakuk 3.17 Osée 2.8
9 ubi absque ulla penuria comedes panem tuum et rerum omnium abundantia perfrueris cuius lapides ferrum sunt et de montibus eius aeris metalla fodiuntur1 Chroniques 22.14 Josué 22.8 Job 28.2 Deutéronome 33.25
10 ut cum comederis et satiatus fueris benedicas Domino Deo tuo pro terra optima quam dedit tibiPsaumes 103.2 Romains 14.6 Deutéronome 6.11-6.12 Proverbes 3.9 Matthieu 14.19
11 observa et cave nequando obliviscaris Domini Dei tui et neglegas mandata eius atque iudicia et caerimonias quas ego praecipio tibi hodieOsée 2.8-2.9 Psaumes 106.21 Proverbes 30.9 Ezéchiel 16.10-16.15 Proverbes 1.32
12 ne postquam comederis et satiatus domos pulchras aedificaveris et habitaveris in eisProverbes 30.9 Deutéronome 28.47 Deutéronome 32.15 Deutéronome 31.20 Luc 17.28
13 habuerisque armenta et ovium greges argenti et auri cunctarumque rerum copiamPsaumes 39.6 Job 1.3 Luc 12.13-12.21 Genèse 13.1-13.5
14 elevetur cor tuum et non reminiscaris Domini Dei tui qui eduxit te de terra Aegypti de domo servitutisPsaumes 106.21 Deutéronome 8.11 2 Chroniques 32.25 2 Chroniques 26.16 1 Corinthiens 4.7-4.8
15 et ductor tuus fuit in solitudine magna atque terribili in qua erat serpens flatu adurens et scorpio ac dipsas et nullae omnino aquae qui eduxit rivos de petra durissimaPsaumes 114.8 Nombres 20.11 Nombres 21.6 Deutéronome 1.19 Jérémie 2.6
16 et cibavit te manna in solitudine quod nescierunt patres tui et postquam adflixit ac probavit ad extremum misertus est tuiExode 16.15 Jérémie 24.5-24.6 Deutéronome 8.3 Romains 8.28 2 Corinthiens 4.17
17 ne diceres in corde tuo fortitudo mea et robur manus meae haec mihi omnia praestiteruntDeutéronome 9.4 Habakuk 1.16 1 Corinthiens 4.7 Osée 12.8 Deutéronome 7.17
18 sed recorderis Domini Dei tui quod ipse tibi vires praebuerit ut impleret pactum suum super quo iuravit patribus tuis sicut praesens indicat diesProverbes 10.22 Osée 2.8 Psaumes 127.1-127.2 Deutéronome 7.8 Deutéronome 7.12
19 sin autem oblitus Domini Dei tui secutus fueris alienos deos coluerisque illos et adoraveris ecce nunc praedico tibi quod omnino dispereasDeutéronome 4.26 Luc 12.47-12.48 Sophonie 1.18 Luc 13.3 Daniel 9.2
20 sicut gentes quas delevit Dominus in introitu tuo ita et vos peribitis si inoboedientes fueritis voci Domini Dei vestriDaniel 9.11-9.12 2 Chroniques 36.16-36.17

Cette Bible est dans le domaine public.