Fermer le panneau de recherche

Appuyez sur Entrée pour rechercher ou ESC pour annuler.

Accueil  /  Bible  /  Vulgate  / Deutéronome 26.4     

Deutéronome 26.4
Vulgate


1 cumque intraveris terram quam Dominus Deus tuus tibi daturus est possidendam et obtinueris eam atque habitaveris in illaNombres 15.2 Deutéronome 6.1-6.10 Deutéronome 7.1 Deutéronome 18.9 Deutéronome 13.9
2 tolles de cunctis frugibus primitias et pones in cartallo pergesque ad locum quem Dominus Deus tuus elegerit ut ibi invocetur nomen eiusExode 23.16 Exode 23.19 Exode 34.26 Deutéronome 16.10 Lévitique 2.12
3 accedesque ad sacerdotem qui fuerit in diebus illis et dices ad eum profiteor hodie coram Domino Deo tuo quod ingressus sim terram pro qua iuravit patribus nostris ut daret eam nobisHébreux 6.16-6.18 Hébreux 10.21 Psaumes 105.9-105.10 1 Pierre 2.5 Luc 1.72-1.73
4 suscipiensque sacerdos cartallum de manu eius ponet ante altare Domini Dei tuiMatthieu 5.23-5.24 Hébreux 13.10-13.12 Matthieu 23.19
5 et loqueris in conspectu Domini Dei tui Syrus persequebatur patrem meum qui descendit in Aegyptum et ibi peregrinatus est in paucissimo numero crevitque in gentem magnam et robustam et infinitae multitudinisGenèse 46.27 Genèse 43.1-43.2 Deutéronome 10.22 Genèse 45.7 Osée 12.12
6 adflixeruntque nos Aegyptii et persecuti sunt inponentes onera gravissimaExode 1.11 Exode 1.14 Exode 5.19 Exode 1.16 Exode 5.23
7 et clamavimus ad Dominum Deum patrum nostrorum qui exaudivit nos et respexit humilitatem nostram et laborem atque angustiasExode 3.9 Psaumes 102.19-102.20 Psaumes 50.15 1 Samuel 9.16 Exode 6.5
8 et eduxit nos de Aegypto in manu forti et brachio extento in ingenti pavore in signis atque portentisDeutéronome 4.34 Exode 12.51 Exode 12.37 Psaumes 106.7-106.10 Psaumes 78.12-78.13
9 et introduxit ad locum istum et tradidit nobis terram lacte et melle manantemExode 3.8 Ezéchiel 20.15 Josué 23.14 Ezéchiel 20.6 Psaumes 107.7-107.8
10 et idcirco nunc offero primitias frugum terrae quam dedit Dominus mihi et dimittes eas in conspectu Domini Dei tui adorato Domino Deo tuo1 Corinthiens 10.31 Exode 22.29 Proverbes 3.9 Deutéronome 26.17 Psaumes 22.27
11 et epulaberis in omnibus bonis quae Dominus Deus tuus dederit tibi et domui tuae tu et Levites et advena qui tecum estDeutéronome 12.7 Deutéronome 16.11 Zacharie 9.17 Psaumes 63.3-63.5 Deutéronome 12.12
12 quando conpleveris decimam cunctarum frugum tuarum anno decimarum tertio dabis Levitae et advenae et pupillo et viduae ut comedant intra portas tuas et saturenturLévitique 27.30 Nombres 18.24 Philippiens 4.18-4.19 Hébreux 7.9 Proverbes 14.21
13 loquerisque in conspectu Domini Dei tui abstuli quod sanctificatum est de domo mea et dedi illud Levitae et advenae pupillo et viduae sicut iussisti mihi non praeterivi mandata tua nec sum oblitus imperiiPsaumes 119.176 Psaumes 119.141 Psaumes 119.153 Deutéronome 26.12 2 Corinthiens 1.12
14 non comedi ex eis in luctu meo nec separavi ea in qualibet inmunditia nec expendi ex his quicquam in re funebri oboedivi voci Domini Dei mei et feci omnia sicut praecepisti mihiLévitique 7.20 Lévitique 21.1 Osée 9.4 Lévitique 21.11 Psaumes 106.28
15 respice de sanctuario tuo de excelso caelorum habitaculo et benedic populo tuo Israhel et terrae quam dedisti nobis sicut iurasti patribus nostris terrae lacte et melle manantiEsaïe 63.15 Zacharie 2.13 1 Rois 8.27 1 Rois 8.43 Jérémie 31.23
16 hodie Dominus Deus tuus praecepit tibi ut facias mandata haec atque iudicia et custodias et impleas ex toto corde tuo et ex tota anima tuaJean 14.21-14.24 Deutéronome 11.8 Deutéronome 6.1 Deutéronome 4.29 Deutéronome 6.17
17 Dominum elegisti hodie ut sit tibi Deus et ambules in viis eius et custodias caerimonias illius et mandata atque iudicia et oboedias eius imperioExode 24.7 Deutéronome 30.16 Exode 20.19 1 Rois 2.3-2.4 Deutéronome 13.18
18 et Dominus elegit te hodie ut sis ei populus peculiaris sicut locutus est tibi et custodias omnia praecepta eiusDeutéronome 7.6 Deutéronome 14.2 Exode 6.7 Deutéronome 28.9 Tite 2.14
19 et faciat te excelsiorem cunctis gentibus quas creavit in laudem et nomen et gloriam suam ut sis populus sanctus Domini Dei tui sicut locutus estDeutéronome 7.6 Deutéronome 28.1 Deutéronome 4.7-4.8 Exode 19.6 1 Pierre 2.9

Cette Bible est dans le domaine public.