Fermer le panneau de recherche

Appuyez sur Entrée pour rechercher ou ESC pour annuler.

Accueil  /  Bible  /  Vulgate  / Deutéronome 26     

Deutéronome 26
Vulgate


1 cumque intraveris terram quam Dominus Deus tuus tibi daturus est possidendam et obtinueris eam atque habitaveris in illa Deutéronome 6.1-6.10 Deutéronome 7.1 Deutéronome 18.9 Deutéronome 13.9 Deutéronome 13.1
2 tolles de cunctis frugibus primitias et pones in cartallo pergesque ad locum quem Dominus Deus tuus elegerit ut ibi invocetur nomen eius Exode 23.16 Exode 23.19 Deutéronome 16.10 Exode 34.26 1 Corinthiens 15.20
3 accedesque ad sacerdotem qui fuerit in diebus illis et dices ad eum profiteor hodie coram Domino Deo tuo quod ingressus sim terram pro qua iuravit patribus nostris ut daret eam nobis Psaumes 105.9-105.10 1 Pierre 2.5 Luc 1.72-1.73 Deutéronome 19.17 Hébreux 13.15
4 suscipiensque sacerdos cartallum de manu eius ponet ante altare Domini Dei tui Hébreux 13.10-13.12 Matthieu 23.19 Matthieu 5.23-5.24
5 et loqueris in conspectu Domini Dei tui Syrus persequebatur patrem meum qui descendit in Aegyptum et ibi peregrinatus est in paucissimo numero crevitque in gentem magnam et robustam et infinitae multitudinis Genèse 43.1-43.2 Deutéronome 10.22 Genèse 46.27 Osée 12.12 Genèse 43.12
6 adflixeruntque nos Aegyptii et persecuti sunt inponentes onera gravissima Exode 1.11 Exode 1.14 Exode 5.19 Exode 1.16 Exode 5.23
7 et clamavimus ad Dominum Deum patrum nostrorum qui exaudivit nos et respexit humilitatem nostram et laborem atque angustias Exode 3.9 Exode 4.31 Jérémie 33.2 Psaumes 116.1-116.4 Psaumes 119.132
8 et eduxit nos de Aegypto in manu forti et brachio extento in ingenti pavore in signis atque portentis Deutéronome 4.34 Exode 12.51 Exode 12.37 Exode 13.3 Psaumes 105.27-105.38
9 et introduxit ad locum istum et tradidit nobis terram lacte et melle manantem Exode 3.8 Josué 23.14 Ezéchiel 20.6 Psaumes 107.7-107.8 1 Samuel 7.12
10 et idcirco nunc offero primitias frugum terrae quam dedit Dominus mihi et dimittes eas in conspectu Domini Dei tui adorato Domino Deo tuo Deutéronome 26.4 Deutéronome 6.10-6.13 Deutéronome 18.4 Psaumes 22.29 Nombres 18.11-18.13
11 et epulaberis in omnibus bonis quae Dominus Deus tuus dederit tibi et domui tuae tu et Levites et advena qui tecum est Deutéronome 12.7 Deutéronome 16.11 Psaumes 63.3-63.5 Deutéronome 12.12 Zacharie 9.17
12 quando conpleveris decimam cunctarum frugum tuarum anno decimarum tertio dabis Levitae et advenae et pupillo et viduae ut comedant intra portas tuas et saturentur Lévitique 27.30 Nombres 18.24 Hébreux 7.9 Proverbes 14.21 Deutéronome 16.14
13 loquerisque in conspectu Domini Dei tui abstuli quod sanctificatum est de domo mea et dedi illud Levitae et advenae pupillo et viduae sicut iussisti mihi non praeterivi mandata tua nec sum oblitus imperii Psaumes 119.176 Psaumes 119.141 Psaumes 119.153 Actes 24.16 1 Jean 3.17-3.22
14 non comedi ex eis in luctu meo nec separavi ea in qualibet inmunditia nec expendi ex his quicquam in re funebri oboedivi voci Domini Dei mei et feci omnia sicut praecepisti mihi Lévitique 7.20 Lévitique 21.1 Osée 9.4 Lévitique 21.11 Deutéronome 16.11
15 respice de sanctuario tuo de excelso caelorum habitaculo et benedic populo tuo Israhel et terrae quam dedisti nobis sicut iurasti patribus nostris terrae lacte et melle mananti Esaïe 63.15 Zacharie 2.13 Actes 7.49 Esaïe 66.1-66.2 1 Rois 8.27
16 hodie Dominus Deus tuus praecepit tibi ut facias mandata haec atque iudicia et custodias et impleas ex toto corde tuo et ex tota anima tua Matthieu 28.20 Jean 14.15 Deutéronome 12.1 Deutéronome 6.5 1 Jean 5.2-5.3
17 Dominum elegisti hodie ut sit tibi Deus et ambules in viis eius et custodias caerimonias illius et mandata atque iudicia et oboedias eius imperio Exode 24.7 Romains 6.13 Deutéronome 10.12-10.13 Deutéronome 5.2-5.3 Actes 27.23
18 et Dominus elegit te hodie ut sis ei populus peculiaris sicut locutus est tibi et custodias omnia praecepta eius Deutéronome 7.6 Deutéronome 14.2 Exode 6.7 Deutéronome 28.9 Tite 2.14
19 et faciat te excelsiorem cunctis gentibus quas creavit in laudem et nomen et gloriam suam ut sis populus sanctus Domini Dei tui sicut locutus est Deutéronome 28.1 Deutéronome 7.6 1 Pierre 2.9 Deutéronome 4.7-4.8 Exode 19.6

Cette Bible est dans le domaine public.