Fermer le panneau de recherche

Appuyez sur Entrée pour rechercher ou ESC pour annuler.

Accueil  /  Bible  /  Vulgate  / Deutéronome 11.17     

Deutéronome 11.17
Vulgate


1 ama itaque Dominum Deum tuum et observa praecepta eius et caerimonias iudicia atque mandata omni temporeDeutéronome 6.5 Zacharie 3.7 Deutéronome 10.12 Lévitique 8.35 Luc 1.74-1.75
2 cognoscite hodie quae ignorant filii vestri qui non viderunt disciplinam Domini Dei vestri magnalia eius et robustam manum extentumque brachiumDeutéronome 5.24 Deutéronome 8.2-8.5 Actes 26.22 Proverbes 22.19 Deutéronome 4.34
3 signa et opera quae fecit in medio Aegypti Pharaoni regi et universae terrae eiusDeutéronome 7.19 Psaumes 135.9 Psaumes 78.12-78.13 Jérémie 32.20-32.21 Psaumes 105.27-105.45
4 omnique exercitui Aegyptiorum et equis ac curribus quomodo operuerint eos aquae Rubri maris cum vos persequerentur et deleverit eos Dominus usque in praesentem diemPsaumes 106.11 Exode 15.9-15.10 Exode 14.23-14.31 Exode 15.4 Exode 15.19
5 vobisque quae fecerit in solitudine donec veniretis ad hunc locumPsaumes 77.20 Psaumes 78.14-78.72 Psaumes 105.39-105.41 Psaumes 106.12-106.48
6 et Dathan atque Abiram filiis Heliab qui fuit filius Ruben quos aperto ore suo terra absorbuit cum domibus et tabernaculis et universa substantia eorum quam habebant in medio IsrahelisPsaumes 106.17 Nombres 26.9-26.10 Nombres 27.3 Nombres 16.1-16.35
7 oculi vestri viderunt omnia opera Domini magna quae fecitPsaumes 150.2 Psaumes 106.2 Psaumes 145.4-145.6 Deutéronome 5.3 Deutéronome 7.19
8 ut custodiatis universa mandata illius quae ego hodie praecipio vobis et possitis introire et possidere terram ad quam ingrediminiJosué 1.6-1.7 Deutéronome 31.23 Deutéronome 8.10-8.11 2 Corinthiens 12.9-12.10 Deutéronome 26.16-26.19
9 multoque in ea vivatis tempore quam sub iuramento pollicitus est Dominus patribus vestris et semini eorum lacte et melle manantemExode 3.8 Deutéronome 4.40 Proverbes 10.27 Deutéronome 9.5 Deutéronome 6.2
10 terra enim ad quam ingredieris possidendam non est sicut terra Aegypti de qua existi ubi iacto semine in hortorum morem aquae ducuntur inriguaeZacharie 14.18
11 sed montuosa est et campestris de caelo expectans pluviasJérémie 2.7 Psaumes 104.10-104.13 Genèse 27.28 Psaumes 65.12-65.13 Esaïe 28.1
12 quam Dominus Deus tuus semper invisit et oculi illius in ea sunt a principio anni usque ad finem eius1 Rois 9.3 Jérémie 24.6 Psaumes 34.15 Psaumes 33.18 Esdras 5.5
13 si ergo oboedieritis mandatis meis quae hodie praecipio vobis ut diligatis Dominum Deum vestrum et serviatis ei in toto corde vestro et in tota anima vestraDeutéronome 10.12 Deutéronome 4.29 Deutéronome 6.17 Deutéronome 6.5-6.6 Deutéronome 11.22
14 dabo pluviam terrae vestrae temporivam et serotinam ut colligatis frumentum et vinum et oleumJacques 5.7 Lévitique 26.4 Deutéronome 28.12 Joël 2.22-2.23 Jérémie 14.22
15 faenum ex agris ad pascenda iumenta et ut ipsi comedatis ac satureminiDeutéronome 6.11 Psaumes 104.14 Joël 2.19 Jérémie 14.5 Joël 2.22
16 cavete ne forte decipiatur cor vestrum et recedatis a Domino serviatisque diis alienis et adoretis eosJob 31.27 Hébreux 2.1 Hébreux 3.12 Deutéronome 29.18 Deutéronome 8.19
17 iratusque Dominus claudat caelum et pluviae non descendant nec terra det germen suum pereatisque velociter de terra optima quam Dominus daturus est vobis2 Chroniques 6.26 Deutéronome 4.26 1 Rois 8.35 Deutéronome 6.15 2 Chroniques 7.13
18 ponite haec verba mea in cordibus et in animis vestris et suspendite ea pro signo in manibus et inter vestros oculos conlocate2 Pierre 1.12 2 Pierre 3.1-3.2 Deutéronome 32.46 Proverbes 3.1 Colossiens 3.16
19 docete filios vestros ut illa meditentur quando sederis in domo tua et ambulaveris in via et accubueris atque surrexerisDeutéronome 6.7 Esaïe 38.19 Proverbes 2.1 Deutéronome 4.9-4.10 Psaumes 34.11
20 scribes ea super postes et ianuas domus tuaeDeutéronome 6.9
21 ut multiplicentur dies tui et filiorum tuorum in terra quam iuravit Dominus patribus tuis ut daret eis quamdiu caelum inminet terraePsaumes 72.5 Proverbes 4.10 Proverbes 3.2 Proverbes 9.11 Deutéronome 4.40
22 si enim custodieritis mandata quae ego praecipio vobis et feceritis ea ut diligatis Dominum Deum vestrum et ambuletis in omnibus viis eius adherentes eiDeutéronome 6.17 Deutéronome 10.20 Deutéronome 11.13 1 Jean 5.2-5.3 Genèse 2.24
23 disperdet Dominus omnes gentes istas ante faciem vestram et possidebitis eas quae maiores et fortiores vobis suntDeutéronome 9.1 Deutéronome 4.38 Deutéronome 9.5 Deutéronome 7.1-7.2 Exode 34.11
24 omnis locus quem calcaverit pes vester vester erit a deserto et Libano a flumine magno Eufraten usque ad mare occidentale erunt termini vestriJosué 14.9 Exode 23.31 Josué 1.3-1.4 2 Chroniques 9.26 Genèse 15.18-15.21
25 nullus stabit contra vos terrorem vestrum et formidinem dabit Dominus Deus vester super omnem terram quam calcaturi estis sicut locutus est vobisDeutéronome 7.24 Exode 23.27 Deutéronome 2.25 Josué 1.5 Josué 2.9
26 en propono in conspectu vestro hodie benedictionem et maledictionemDeutéronome 30.1 Galates 3.10 Deutéronome 30.15-30.20 Galates 3.13-3.14
27 benedictionem si oboedieritis mandatis Domini Dei vestri quae ego praecipio vobisEsaïe 1.19 Deutéronome 28.1-28.14 Romains 2.7 Jean 14.21-14.23 Lévitique 26.3-26.13
28 maledictionem si non audieritis mandata Domini Dei vestri sed recesseritis de via quam ego nunc ostendo vobis et ambulaveritis post deos alienos quos ignoratisDeutéronome 28.15-28.68 Deutéronome 29.19-29.28 Esaïe 3.11 Esaïe 1.20 Lévitique 26.14-26.32
29 cum introduxerit te Dominus Deus tuus in terram ad quam pergis habitandam pones benedictionem super montem Garizim maledictionem super montem HebalJosué 8.30-8.35 Deutéronome 27.12-27.26
30 qui sunt trans Iordanem post viam quae vergit ad solis occubitum in terra Chananei qui habitat in campestribus contra Galgalam quae est iuxta vallem tendentem et intrantem proculGenèse 12.6 Juges 7.1 Josué 4.19 Josué 5.9
31 vos enim transibitis Iordanem ut possideatis terram quam Dominus Deus vester daturus est vobis et habeatis ac possideatis illamJosué 1.11 Deutéronome 9.1 Josué 3.13-3.17
32 videte ergo ut impleatis caerimonias atque iudicia quae ego hodie ponam in conspectu vestroDeutéronome 12.32 Matthieu 28.20 Jean 15.14 1 Thessaloniciens 4.1-4.2 Deutéronome 5.32-5.33

Cette Bible est dans le domaine public.