Fermer le panneau de recherche

Appuyez sur Entrée pour rechercher ou ESC pour annuler.

Accueil  /  Bible  /  Vulgate  / Nombres 10     

Nombres 10
Vulgate


1 locutus est Dominus ad Mosen dicens 2 fac tibi duas tubas argenteas ductiles quibus convocare possis multitudinem quando movenda sunt castra Esaïe 1.13 Joël 1.14 Psaumes 81.3 Osée 8.1 Ephésiens 4.5
3 cumque increpueris tubis congregabitur ad te omnis turba ad ostium foederis tabernaculi Jérémie 4.5 Joël 2.15-2.16
4 si semel clangueris venient ad te principes et capita multitudinis Israhel Nombres 7.2 Exode 18.21 Nombres 1.4-1.16 Deutéronome 1.15
5 sin autem prolixior atque concisus clangor increpuerit movebunt castra primi qui sunt ad orientalem plagam Nombres 2.3-2.9 Nombres 10.14 Joël 2.1 Nombres 10.6-10.7 Esaïe 58.1
6 in secundo autem sonitu et pari ululatu tubae levabunt tentoria qui habitant ad meridiem et iuxta hunc modum reliqui facient ululantibus tubis in profectione Nombres 2.10-2.16 Nombres 10.18
7 quando autem congregandus est populus simplex tubarum clangor erit et non concise ululabunt Joël 2.1 Nombres 10.3-10.4
8 filii Aaron sacerdotes clangent tubis eritque hoc legitimum sempiternum in generationibus vestris Nombres 31.6 1 Chroniques 15.24 2 Chroniques 13.12-13.15 Josué 6.4-6.16 1 Chroniques 16.6
9 si exieritis ad bellum de terra vestra contra hostes qui dimicant adversum vos clangetis ululantibus tubis et erit recordatio vestri coram Domino Deo vestro ut eruamini de manibus inimicorum vestrorum 1 Samuel 10.18 Juges 2.18 Genèse 8.1 Psaumes 106.42 Psaumes 106.4
10 si quando habebitis epulum et dies festos et kalendas canetis tubis super holocaustis et pacificis victimis ut sint vobis in recordationem Dei vestri ego Dominus Deus vester Psaumes 81.3 2 Chroniques 5.12-5.13 Esdras 3.10 Lévitique 23.24 2 Chroniques 7.6
11 anno secundo mense secundo vicesima die mensis elevata est nubes de tabernaculo foederis Nombres 9.17-9.23 Exode 40.17 Nombres 9.1 Nombres 1.1 Nombres 9.11
12 profectique sunt filii Israhel per turmas suas de deserto Sinai et recubuit nubes in solitudine Pharan Nombres 12.16 Genèse 21.21 Nombres 1.1 Exode 19.1-19.2 Nombres 9.5
13 moveruntque castra primi iuxta imperium Domini in manu Mosi Deutéronome 1.6 Nombres 9.23
14 filii Iuda per turmas suas quorum princeps erat Naasson filius Aminadab Nombres 2.3-2.9 Nombres 1.7 Nombres 26.19-26.27 Nombres 7.12 Genèse 49.8
15 in tribu filiorum Isachar fuit princeps Nathanahel filius Suar Nombres 1.8 Nombres 7.18
16 in tribu Zabulon erat princeps Heliab filius Helon Nombres 7.24 Nombres 1.9
17 depositumque est tabernaculum quod portantes egressi sunt filii Gerson et Merari Nombres 1.51 Nombres 7.6-7.8 Nombres 3.25-3.26 Hébreux 12.28 Nombres 3.36-3.37
18 profectique sunt et filii Ruben per turmas et ordinem suum quorum princeps erat Helisur filius Sedeur Nombres 2.10-2.16 Nombres 1.5 Nombres 26.5-26.18 Nombres 7.35
19 in tribu autem filiorum Symeon princeps fuit Salamihel filius Surisaddai Nombres 1.6 Nombres 7.36
20 porro in tribu Gad erat princeps Heliasaph filius Duhel Nombres 2.14 Nombres 1.14 Nombres 7.42
21 profectique sunt et Caathitae portantes sanctuarium tamdiu tabernaculum portabatur donec venirent ad erectionis locum Nombres 10.17 Nombres 7.9 Nombres 4.4-4.16 Nombres 4.20 Nombres 2.17
22 moverunt castra et filii Ephraim per turmas suas in quorum exercitu princeps erat Helisama filius Ammiud Nombres 2.18-2.24 Nombres 1.10 Nombres 7.48 Nombres 26.23-26.41 Psaumes 80.1-80.2
23 in tribu autem filiorum Manasse princeps fuit Gamalihel filius Phadassur Nombres 7.54 Nombres 1.10
24 et in tribu Beniamin dux Abidan filius Gedeonis Nombres 1.11 Nombres 7.60
25 novissimi castrorum omnium profecti sunt filii Dan per turmas suas in quorum exercitu princeps fuit Ahiezer filius Amisaddai Josué 6.9 Nombres 1.12 Nombres 7.66 Nombres 26.42-26.51 Deutéronome 25.17-25.18
26 in tribu autem filiorum Aser erat princeps Phagaihel filius Ochran Nombres 1.13 Nombres 7.72
27 et in tribu filiorum Nepthalim princeps Achira filius Henan Nombres 1.15 Nombres 7.78
28 haec sunt castra et profectiones filiorum Israhel per turmas suas quando egrediebantur Nombres 2.34 Nombres 24.4-24.5 Colossiens 2.5 Cantique 6.10 1 Corinthiens 14.40
29 dixitque Moses Hobab filio Rahuhel Madianiti cognato suo proficiscimur ad locum quem Dominus daturus est nobis veni nobiscum ut benefaciamus tibi quia Dominus bona promisit Israheli Genèse 12.7 Exode 3.1 Exode 2.18 Juges 4.11 Exode 6.7-6.8
30 cui ille respondit non vadam tecum sed revertar in terram meam in qua natus sum Genèse 12.1 Luc 14.26 Genèse 31.30 2 Corinthiens 5.16 Hébreux 11.8
31 et ille noli inquit nos relinquere tu enim nosti in quibus locis per desertum castra ponere debeamus et eris ductor noster Job 29.15 1 Corinthiens 12.14-12.21 Psaumes 32.8 Galates 6.2
32 cumque nobiscum veneris quicquid optimum fuerit ex opibus quas nobis traditurus est Dominus dabimus tibi Juges 4.11 Juges 1.16 1 Jean 1.3 Psaumes 22.27-22.31 Deutéronome 10.18
33 profecti sunt ergo de monte Domini via trium dierum arcaque foederis Domini praecedebat eos per dies tres providens castrorum locum Deutéronome 1.33 Exode 3.1 Esaïe 28.12 Juges 20.27 Psaumes 95.11
34 nubes quoque Domini super eos erat per diem cum incederent Psaumes 105.39 Néhémie 9.12 Néhémie 9.19 Exode 13.21-13.22 Nombres 9.15-9.23
35 cumque elevaretur arca dicebat Moses surge Domine et dissipentur inimici tui et fugiant qui oderunt te a facie tua Psaumes 68.1-68.2 Esaïe 51.9 Esaïe 17.12-17.14 Psaumes 132.8 Deutéronome 32.41
36 cum autem deponeretur aiebat revertere Domine ad multitudinem exercitus Israhel Deutéronome 1.10 Esaïe 63.17 Genèse 24.60 Psaumes 90.13-90.17

Cette Bible est dans le domaine public.